Skip to the text

Psalmus CXII

Psalmi Titulus: « Alleluia. »

Laudate pueri Dominum. Titulus: Alleluia. [Cassiod., Alcuin.] Eadem voce laudis intitulatur iste psalmus, qua et superior, quia merito laudandus est, qui merito humilitatis gentes assumit: titulum vero psalmus exponit. Alleluia, enim ut diximus, interpretatur, laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. Intentio: Monet ad laudem. Modus. Bipartitus est psalmus. [Cassiod.] Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique praedicent. Secundo ipse facit quod alios monet, id est laudat Deum, ibi, quis sicut Dominus. [Aug., Alcuin.] Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicens:

246 VERS. 1.-- « Laudate, pueri, Dominum: laudate nomen Domini. »

Laudate Dominum, o vos, pueri, simplices et puri, [Aug.] quia debent laudare qui sunt puri, id est parvuli, non sensu sed malitia, maxime superbia, id est humiles. Unde Apostolus: Nolite effici pueri sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV). [Aug., Alcuin., Gl. int.] Ideoque facta contentione inter apostolos, quis eorum major esset, assumpsit Jesus parvulum, et statuit illum in medio discipulorum, et ait: Qui non humiliaverit se sicut parvulus iste, non intrabit in regnum coelorum (Matth. XVIII) , quia tales per angustam portam valent intrare (Matth. VII). Vos ergo pueri, qui assumimini, laudate Dominum in essentiam. Laudate nomen Domini. [Cassiod., Aug.] Nomen laudat, qui virtutes ejus praedicat. Et hoc faciunt pueri, id est humiles et puri, qui intrant per angustam portam. Et ideo nemo nisi puer intrat in regnum coelorum. Tales digne laudant, quibus non obviat superbia. Prostrata enim superbia et exstincta, ex ore infantium perficitur laus. Indigne autem cantant ista, qui se magnos putant, qui cognoscentes Deum non sicut Deum glorificant, aut gratias agunt. Et quia illi soli laudant digne qui puri sunt, tanquam pueri: Ideo post omnia dicit puer: Benedicamus Domino. [Alcuin., Aug.] Vel, laudate nomen Domini, id est ita operamini, ut alii videntes opera vestra bona, glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). Ecce dixit qui et quem laudare debeant, deinde subdit, quandiu laudandus sit, scilicet semper, dicens:

VERS. 2.-- « Sit nomen Domini benedictum: ex hoc nunc et usque in saeculum. »

Sit nomen Domini. [Cassiod.] Quasi dicat: Ne ad horam putetis me imperare laudem; sed sit semper nomen Domini benedictum, [Gl. int., Hier., Aug.] non blasphemetur ex hoc, id est ex quo incipitis. Et nunc, id est in progressu, et usque in saeculum, id est in aeternum. Ideo dico ex hoc, et subdo usque in saeculum, quia incipitis, ex quo vobis dicitur, sed sine fine laudate eum, non vos, etiam cum magni fueritis.

VERS. 3.-- « A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. »

A solis ortu. [Aug., Cassiod.] Hic dicit quod ubique debeat laudari. Quasi dicat: Non impero laudare ad horam, nec etiam localiter, sed sit laudabile nomen Domini. Etiam a solis ortu usque ad occasum, [Cassiod.] id est ubique, non apud Judaeos tantum, per circuitum solis, quasi per quamdam lineam, mundum significet, [Haym.] in quo toto laudandus est Deus; deinde subdit cur sit laudandus.

VERS. 4.-- « Excelsus super omnes gentes Dominus: et super coelos gloria ejus. »

Excelsus. [Haym.] Quasi dicat: Ideo laudate, quia Dominus est excelsus super omnes gentes, et gloria ejus est super coelos. [Cassiod.] Per gentes omnia terrena, per coelos omnia coelestia notat, ut per haec duo omnes creaturas indicet sibi subjectas. Vel per gentes, carnales; per coelos, spirituales significat, super quos excelsus est Deus. Vel ita, Dominus est excelsus super omnes gentes, id est homines. [Aug.] Et gloria ejus est super coelos, ubi homines vident fulgere deos quos colunt, id est solem et lunam et hujusmodi. Coeli ergo supra se habent illum, quem humiles secum in pectore habent. [Alcuin.] Vel coelos apostolos dicit, per quos regnat in gentibus, quas suo nomine significat. Et est, ideo omnes ad laudem invito, quia super omnes est regnaturus.

PARS II. VERS. 5.-- « Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat; et humilia respicit in coelo et in terra. »

Quis sicut. [Cassiod.] Secundo ipse agit quod alios monet, ut et facto alios doceat. Quasi dicat: Vere Dominus est excelsus. Quis enim est sicut Dominus Deus noster? Quasi dicat: Nullus, qui per se possit ut ipse. Ipse est qui habitat in altis, [Aug., Cassiod.] id est in angelis sanctis, quos exaltat sic; ut non superbos faciat; et licet sit altus, non tamen despicit humiles. Et, id est quia, respicit intuitu misericordiae, humilia hi sunt qui dono ejus sunt alti, et in eis sedet. Respicit humilia, et quae sunt in coelo, id est humiles angelos, et quae sunt in terra, id est humiles sanctos, quos ita respicit; sicut econverso, odit superbos. Vel ita ipse est: [Aug.] Qui habitat in altis, id est in sanctis, quos sine superbia exaltat. Et respicit humilia, eosdem, scilicet in quibus habitat, quia in carne et in spiritu humilitas eorum respicitur. Unde subdit: In coelo, quasi dicat: Humilia dico, in coelo, propter spiritus libertatem; et in terra, propter corporis servitutem. Quasi dicat: humilitatem habent in spiritu, et ostendunt in opere. Vel respicit quosdam, in coelo, id est eos quos vocavit jam, et habitat in eis, et quosdam in terra respicit eos, scilicet quos vocat, ut habitet in eis. Illos enim possidet coelestia cogitantes; istos excitat terrena somniantes. Vel potius coeli sunt, qui cum Domino judicabunt; terra caetera multitudo sanctorum, qui constituentur ad dexteram, ut recipiantur ab eis in aeterna tabernacula, quos sibi amicos fecerunt de mammona iniquitatis. Humiles tamen sunt hi et illi, quia meminerunt utrique quid per suam fecerunt malitiam; et quid facti sunt per Domini gratiam. Et est, respicit humilia in coelo, id est sanctos, qui cum Domino sedebunt judices aliorum, qui hic coelestia seminaverunt. Et in terra, id est eos qui indicabuntur et salvabuntur, qui hic terrena reddiderunt. Merito coeli humiles sunt, quia ipse est

VERS. 6.-- « Suscitans a terra inopem; et de stercore erigens pauperem. »

Suscitans per solam gratiam a terra, [Aug., Cassiod.] id est de labe corporis, prius inopem, id est illos qui prius inopes erant, et etiam adhuc sunt, quandiu gemunt in corpore. Et est, erigens pauperem de stercore carnalis voluptatis. De stercore enim erigitur, cui carnis vitia dominantur. Ad quid erigit?

VERS. 7.-- « Ut collocet eum cum principibus: cum principibus populi sui. »

Ut collocet eum cum principibus, [Aug., Cassiod.] id est cum angelis, et cum principibus populi sui, id est cum apostolis. Quasi dicat: Ad hoc erigit pauperem, ut addat eum ordinibus coeli, qui sunt ex angelis et hominibus.

VERS. 8.-- « Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem. »

Qui habitare facit. [Cassiod., Aug.] Hic exponit ubi suscitat et erigit in Ecclesia, scilicet quae ante adventum sponsi sterilis erat (Galat. IV): modo vero est mater multorum laeta et feta. [Aug., Alcuin.] Quasi dicat: Non solum erigit quos locet cum principibus judices. Sed ipse est qui facit sterilem, scilicet Saram, id est Ecclesiam gentilem, quae prius sterilis fuit; unde per Saram significatur, eam inquam, facit habitare in domo, id est in Ecclesia Judaeorum, inter ipsos Judaeos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur (Ephes. II), et ut fiat unum ovile (Joan. X). [Aug.] Ipsam dico laetantem matrem filiorum, id est fidelium per omnes gentes, quia sunt multi filii desertae, qui si non omnia relinquunt, faciunt tamen sibi amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI), id est per opera misericordiae, ex persona quorum haec dicuntur, de quibus Isaias loquens ad Ecclesiam, ait: Dicent, inquit, in auribus tuis, filii quos amiseras; angustia est nobis in loco isto (Isa. XLIX) , facite itaque nobis et nunc locum, in quo commoremur. Tu vero dicis in corde tuo, quis generavit mihi istos? Quis ergo educavit mihi istos? quasi cum sciam me esse sine filiis et viduam?

Chapter 119 of 157