Psalmus CV
Psalmi Titulus: « Alleluia, Alleluia. »
Confitemini Domino. Titulus: [Aug., Hier., Cassiod.] Alleluia, alleluia. Quidam dicunt unum alleluia ad finem superioris psalmi pertinere; alterum esse sequentis psalmi. Hanc enim regulam dicit Hieronymus esse tenendam, ut ubicunque duo alleluia praescribuntur psalmo, unum sciamus esse de fine prioris psalmi, et alterum ejus qui sequitur; cui assertioni Cassiodorus quoque consentit. [Aug.] Sed plures, ubicunque est alleluia, sequenti psalmo dant, et aliquando semel, aliquando bis ponitur, ut Dominus in Evangelio, nunc dicit amen, nunc dicit amen amen: quod fit pro majori certitudine rei. Istis consentit Augustinus, quia quod alii dicunt certis non persuadent documentis, et praesertim, quia nullus Graecorum codices invenit, qui in fine psalmi alicujus, habeant alleluia. Est autem ipse psalmus superiori conjunctus, non modo in titulo, sed etiam in materia. Agit enim iste psalmus, de eodem populo Israel, de quo et superior, sed iste agit de illo secundum iniquos, qui ibi erant; praecedens vero, de eodem secundum electos. Aliquos enim in ipso populo veros esse filios Abrahae, innuit Paulus dicens: Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo. (I Cor. II) . Et quia hos commendat praemissus psalmus, nihil ibi dicitur de iniquitatibus amaricantium. Sed hic sequens psalmus agit de iniquis; et quia eis non solum justitia, sed et misericordia Dei facta est, de his loquitur cum laudibus Dei ex persona eorum, qui veniam conversi precantur, et exempla eorum, commemorantur, in quos etiam peccantes, dives apparuit misericordia Dei. [Aug., Cassiod.] Unde etiam iste sicut ille incipit sic: Confitemini Domino. Intentio. Monet ad geminam confessionem laudis, et peccatorum. Modus. Sex sunt partitiones. Primo Haebraeus in cujus persona loquitur Propheta, relicta Patrum perfidia ad misericordiam Dei conversus; suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur. [Cassiod.] qui erat in adventu Christi congregandus. Secundo, peccata Patrum quae in Aegypto fecerunt commemorat; quos tamen Dominus liberavit, ibi, peccavimus. Tertio dicit peccata, quae post exitum fecerunt, ibi, cito defecerunt. [Aug.] Alias autem partitiones suis exsequemur locis. In persona igitur alicujus Hebraei, de amaricatione ad misericordiam Dei conversi et alios ad eamdem misericordiam exhortantis ait:
VERS. 1.-- « Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. »
Confitemini Domino. [Aug.] Ecce idem initium hujus et praecedentis psalmi, sed ibi sequitur: et invocate nomen ejus; hic vero sequitur quoniam bonus. Unde hic confessio peccatorum potest accipi, quia sequitur etiam peccavimus cum patribus nostris, etc. Sed et de confessione laudis potest accipi, quia et quod bonus est Deus in laude ejus est, et in laude est confessio. Haec ita divisimus, scilicet confessione peccati et laudis, licet non sit pia confessio peccatorum sine laude Dei. Habet ergo Dei laudem, qui peccata confitetur sive in verbis, quando eum bonum et misericordiam dicit, sive in solo affectu, cum hoc credit. Et est, confitemini Domino, peccata et laudes; ideo, quoniam bonus est in natura. [Cassiod.] Hoc dicit, ne quis pro culpa terreatur, et ne desperet de eo, sed misericordiam ejus poscat. Ideo etiam, quoniam in saeculum, [Aug.] id est usque in finem saeculi est. Misericordia ejus, quae miseris exhibetur, consolando in miseria, vel liberando ab ea, quod facit usque in finem saeculi. Vel agit hic de illa misericordia qua homo est beatus. Quae beatitudo, quia aeterna est, accipitur hic saeculum pro aeterno, quod in Graeco manifestum est. Et est, ideo confitemini, quoniam in saeculum, id est in aeternum misericordia ejus est, id est beatitudo, quae per misericordiam ejus datur, quia nemo sine Deo potest esse beatus.
VERS. 2.-- « Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? »
Quis loquetur. [Aug., Cassiod.] Iste qui misericordiam petit, impletur consideratione divinorum operum, et admirans ait: Et quis loquetur, id est quis sufficiat loqui, potentias Domini, id est opera, quae potenter operatur. Et quis auditas faciet omnes laudes ejus, id est, quis est qui faciat ut audiantur ab aliis omnia, in quibus est laudandus Deus? sic enim debent dici, ut praedicentur audientibus. Sed quid potest omnes? Quasi dicat, nullus. Vel quia
VERS. 3.-- « Beati qui custodiunt judicium: et faciunt justitiam in omni tempore. »
Beati qui custodiunt, etc. [Aug.] Laudes Dei dicit opera praeceptorum ejus, quae ipse facit in suis. Deus enim operatur in nobis velle bonum et perficere, ut ait Apostolus (Philipp. II). Quis ergo loquetur potentias Domini? Quomodo, et quae Deus potenter operatur in suis? quoniam haec ineffabiliter operatur. Quasi dicat: Nullus valet loqui, etc.; quis faciet omnes laudes ejus auditas, [Aug.] id est quis cum audierit, faciet omnes laudes, id est opera praeceptorum ejus? Quae et si non omnia audita fiunt, tamen in quantum fiunt, et ipse laudandus est, qui operatur in eis. Et ideo maluit dicere laudes ejus, quam mandata ejus, vel opera mandatorum ejus; quia ut dictum est, in quantum fiunt, ipse laudandus est, quas tamen omnes laudes quis sufficit facere, vel loqui. Nullus. [Alcuin.] Et est, miricordia ejus est in saeculum, quam, id est cujus effectum, quis apud se non sufficit cogitare vel aliis intimare, vel opere implere. Et accipit pro eodem potentias et laudes. Sed inter illa duo distinguuntur, scilicet loquetur et auditas faciet. Beati, etc. [Cassiod.] Quasi dicat: Si illud nemo sufficit, scilicet loqui potentias, vel omnes laudes facere. Agat hoc, scilicet custodiat judicium et justitiam, quia, beati sunt qui custodiunt judicium recta judicando, bonum a malo discernendo; et faciunt justitiam, [Aug.] recte agendo, et utrumque in omni tempore. Utique ex quo incipiunt: Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV) . Et quia Deus justos facit, orat, et ait:
VERS. 14.-- « Memento nostri, Domine, in beplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. »
Memento nostri, Domine. [Aug., Cassiod.] ut simus in beneplacito populi tui, ut in eis simus, in quibus est placitum tibi, quod non est in omnibus, et non simus inter contumaces. Et ut hoc sit, visita nos in salutari tuo, id est in Jesu, ut ab eo sanati possimus judicium custodire, et juste agere, unde beati sumus. Visita dico, scilicet ad hoc,
VERS. 3.-- « Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua. »
Ad videndum in bonitate electorum tuorum, [Aug.] id est ut videamus te in ea bonitate, quam praestas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne caeci remaneamus. Et visita etiam ad laetandum, id est ut laetemur in laetitia quae est ipse Deus. Cui alibi dicit: Exsultatio mea, redime me (Psal. XXXI) . Laetitia dico gentis tuae, id est filiorum Abrahae, qui una gens sunt omnes, visita etiam, ut lauderis, vel ad laudandum; alia littera, id est, ut laudemus te cum haereditate tua. Mirum est in multis codicibus scriptum esse, ut lauderis, cum sit una in Graeco in his tribus verbis positio, et similis debet esse interpretatio, scilicet ut videamus et laetemur, et laudemus, cum haereditate tua. Vel ita secundum aliam litteram, ut lauderis. Et erit item similis interpretatio, visita nos, ad videndum, id est ut videas nos, in bonitate electorum tuorum, id est ibi nos esse facias, et ibi nos videas. Et visita ad laetandum, id est ut laeteris. In laetitia gentis tuae, id est ut facias gentem tuam laetari ex te. Et, ut lauderis cum haereditate tua, id est facias eam laudari in te, quia non laudatur nisi propter te.
232 PARS. II. VERS. 6.-- « Peccavimus cum patribus nostris; injuste egimus, iniquitatem fecimus. »
Peccavimus. [Cassiod., Haym.] Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quae in Aegypto commiserunt, et tamen a Domino dicit esse liberatos. Quasi dicat: Dico, visita, et necesse est ut visites, quia peccavimus cum patribus nostris, [Aug., Hier., Haym.] quia in eis fuimus materialiter quando peccaverunt, vel potius, cum patribus nostris, id est sicut patres nostri, injuste egimus, quantum ad Deum, iniquitatem fecimus quantum ad proximum. [Cassiod.] Ecce tertio idem dicunt, id est se peccasse, ut pura confessio appareat; tanto enim citius aliquis solvitur, quanto vivacius se damnat. [Aug.] Et quasi aliquis diceret: Quid patres nostri fecerunt? subdit:
VERS. 7.-- « Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. »
Patres nostri in Aegypto, ubi multa eis facta sunt, non intellexerunt mirabilia tua, [Aug.] id est quid per illa eis dare velles, scilicet non temporale, sed aeternum bonum; quod per patientiam exspectatur. Et ideo ipsi impatientes murmuraverunt et amaricaverunt, et temporalibus bonis, fallacibus atque fugacibus beari voluerunt. [Cassiod.] Et nota quod duo sunt, quae beneficia Dei nobis commendant, id est commendabilia esse ostendunt, scilicet intellectus et memoria. Quorum utrumque in eis redarguit, et primo intellectum, cum ait: Non intellexerunt mirabilia tua. [Aug.] Opus enim fuit intellectu, ut per illa temporalia alia bona quaererent, scilicet aeterna. Et non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae, id est multorum eorum miraculorum, quae pro eis in Aegypto fecerat. Et arguit hic memoriam eorum, quia nec saltem temporaliter acta recoluerunt, ut potestate quam experti fuerant crederent se ab inimicis liberandos.
VERS. 8.-- « Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum; et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. »
Et ideo ascendentes in mare, [Aug.] scilicet mare Rubrum. Ascendentes dicit pro situ terrae. Ipsi, inquam, ascendentes, irritaverunt, Deum timentes et desperantes post tot in Aegypto visa. [Alcuin.] Haec irritatio facta est, cum egredientes de Aegypto, pervenerunt ad mare Rubrum, ubi ita erant conclusi, quod ex uno latere erat mons nimis arduus, et nemini ad transeundum pervius, et ex alio latere, erat mare Rubrum, et a dorso erant insequentes Aegyptii, et pro his coeperunt graviter murmurare, obliti potentiae Dei. Sed tunc divisum est mare in duodecim divisiones, et nulla tribus est ausa intrare prius, nisi tribus Judae, unde meruit inter alias regni privilegium vel principatum obtinere. Et salvavit eos. Quasi dicat: Ita murmuraverunt, [Aug., Gl. int.] et tamen, Dominus salvavit eos, ab insequentibus Aegyptiis, non secutus infidelitatem eorum. Et hoc, non propter merita eorum, sed tantum propter nomen suum, glorificandum, scilicet ut notam faceret potentiam suam. Quomodo salvavit? ecce:
VERS. 9.-- « Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est; et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. »
Et increpuit mare Rubrum. [Aug.] Haec increpatio facta est, non voce coelitus missa, sed divina potentia. Quam etiam quae sensu carent, sentiunt, et obediunt. Et siccatum est mare Rubrum, et deduxit eos in abyssis, vel in aquis multis, quod idem est, sicut in deserto, quia ubi fuerunt abyssi, factum est siccitate ut desertum, ubi non sunt aquae.
VERS. 10.-- « Et salvavit eos de manu odientium; et redemit eos de manu inimici. »
Et ita salvavit eos. [Cassiod., Aug.] Quod magnum fuit, et ut augeat munus, addit quod gravius est, id est majus, de manu odientium, id est Aegyptiorum, qui odierant eos. Ideo quia propter eos percussi erant plagis; et redemit eos de manu inimici, id est Pharaonis. Sed quo pretio redemit? Quasi dicat: Nullo. Sed hoc in figura baptismi dictum est, in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi. Unde et mare Rubrum dixit, quo colore sanguis Christi figurabatur.
VERS. 11.-- « Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit. »
Et operuit aqua tribulantes eos, [Aug.] scilicet Pharaonem et Aegyptios, et non remansit unus ex eis, scilicet persequentibus. Non dico ex Aegyptiis. Illi enim de Aegyptiis qui non persequebantur, remanserunt.
VERS. 12.-- « Et crediderunt in verbis ejus et laudaverunt laudem ejus. »
Et tunc crediderunt in verbis ejus Dei. [Aug., Cassiod.] Usus locutionis est quod dicit, crediderunt in verbis ejus, pro crediderunt verbis ejus, quod magis Latine diceretur. Nota dura corda Judaeorum, quae non ante, sed post miracula credunt. Melius fuit promittenti credere. Et laudaverunt laudem ejus dicentes: Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est (Exod. XV) . [Aug.] Talis locutio est ista, ut illa qua dicitur, vitam vitalem vivit.
PARS III. VERS. 13.-- « Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus; non sustinuerunt consilium ejus. »
Cito fecerunt. [Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Tertia pars, ubi peccata exponit, quae post exitum fecerunt, nec tamen defuit eis misericordia Dei, per Mosen placati. Vel correctio Dei per justitiam in quosdam per Mosen vindicantis. Quasi dicat: Crediderunt et laudaverunt. Et cito fecerunt, hoc scilicet obliti sunt operum ejus quasi summa celeritate mutati sunt a crudelitate et laude, ut murmurarent; et non sustinuerunt consilium ejus, id est non patienter exspectaverunt, donec Deus daret eis victualia, quod differebatur consilio Dei. Deus enim erat eis victualia daturus, sed illi nimia festinatione, anticipaverunt, sub diffidentia petentes, non exspectantes consilium ejus. Distulit enim Deus dare, ut probaret eos. Vel secundum aliam litteram. [Aug.] Festinaverunt, quod apertius est. Quasi dicat: Haec fecit eis Deus, per quem vocabat eos ad aeterna; sed ipsi, festinaverunt, fieri beati in temporalibus, et obliti sunt operum ejus, et non sustinuerunt consilium ejus, id est non adverterunt: quo consilio fecit Deus erga ipsos ea opera. Debuerunt enim cogitare tanta opera Dei erga se facta, non esse inania; sed vocare eos ad aeterna, quae patienter exspectanda sunt. Illi vero festinaverunt fieri beati in terrenis, in quibus est hydria cupiditatis: de qua qui biberit, sitiet iterum (Joan. IV). Unde subdit:
VERS. 14.-- « Et concupierunt concupiscentiam in deserto; et tentaverunt Deum in inaquoso. »
Et concupierunt concupiscentiam in deserto. [Aug., Cassiod., Aug.] Talis locutio est hic, ut supra laudaverunt laudem ejus. Nimietas autem desiderii, geminatione verbi ostenditur; et tentaverunt Deum in inaquoso, id est in deserto (Num. XI; Exod. XVII).
VERS. 15.-- « Et dedit eis petitionem ipsorum; et misit saturitatem in animas eorum. »
Et dedit eis petitionem ipsorum, [Aug.] id est illud quod petiverunt, ita scilicet, et id est quia misit saturitatem, non tamen ideo beati fuerunt, quia non est haec saturitas, de qua dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V) . Misit, dico, in animas eorum, id est in animalitatem quae sustentatur esca, id est animat corpus, quod sustentatur esca. Non enim hic accipitur anima, secundum id quod rationalis est; sed secundum id quod animans corpus animal facit, ad cujus sustentationem pertinet potus et cibus. Unde in Evangelio: Nonne anima plus est quam esca? (Matth. VI.) Vel, in animas eorum, id est secundum voluntatem eorum, ut voluntas quae desperando petierat, copia vinceretur. Saturitatem vero sequitur seditio:
VERS. 16.-- « Et irritaverunt Mosen in castris; et Aaron sanctum Domini. »
Et irritaverunt honorem ambientes invidendo Mosen in castris, et Aaron sanctum Domini. [Cassiod.] Haec irritatio fuit pro sacerdotio, quod habebat Aaron et filii ejus.
VERS. 17.-- « Aperta est terra, et deglutivit Dathan; et operuit super congregationem Abiron. »
Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron. [Cassiod.] In libro Numeri quomodo hoc fuit, plane legitur. Ecce Dei laus est hic, quod suos vindicavit, qualitas poenae facta indicat; a terra vorantur, qui terrena sapuerunt.
VERS. 18.-- « Et exarsit ignis in Synagoga eorum; flamma combussit peccatores. »
Et exarsit ignis in Synagoga, [Cassiod.] quae erat eorum non Dei, id est in ducentis quinquaginta qui thuribula tenuerunt. Core namque et ducenti quinquaginta cum eo, volentes habere sacerdotium Aaron, acceperunt thuribula, ut adolerent incensum, ideoque divino igne consumpti sunt. Unde subdit: Flamma combussit peccatores, qui incenso peccaverunt, igne perierunt. [Aug.] Nota, non ait peccantes, quod etiam boni sunt, sed peccatores, id est valde iniquos, et gravibus sarcinis peccatorum oneratos.
VERS. 19.-- « Et fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile. »
Et praeterea fecerunt vitulum in Horeb, [Cassiod.] absentiam Mosi non tolerantes, dum ipse in vertice montis Sina moraretur, ut acciperet legem (Exod. XXXII). Coreb interpretatur calvaria, ubi crucifixio Domini facta est. In Coreb ergo peccaverunt, ut jam tunc perfidi, in eo nomine peccarant, ubi posteri eorum erant Dominum crucifixuri, id est in eo loco qui secundum nominis sui interpretationem designat locum, ubi Judaei erant crucifixuri Dominum. [Cassiod.] Hoc in patientia lenium fecit, sicut omnia mala ex ea nascuntur. Et post adoraverunt sculptile. Vitulus enim non sculptilis, sed conflatilis fuit.
VERS. 20.-- « Et mutaverunt gloriam suam, in similitudine vituli comedentis fenum. »
Et mutaverunt gloriam suam, [Aug.] id est Deum, qui esset gloria eorum, si sustineret eum. In similitudine vituli, non ait per accusativum, sed per ablativum, in similitudine; et est talis locutio ut supra, ubi ait: Et crediderunt in verbis ejus. Vituli dico, comedentis fenum ut ab eo comederentur, quia fenum sunt, id est caro. Omnis enim caro fenum (Isa. XL). Et sic
VERS. 21.-- « Obliti sunt Deum, qui salvavit eos; qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. »
Obliti sunt Deum qui salvavit eos. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Magna oblivio. Quid enim est in memoria, si non liberatio? Qui fecit. Quasi dicat: Quomodo salvavit eos? ecce, ipse est qui fecit magnalia in Aegypto quae pro magnitudine sua recoli poterant. Et fecit in terra Cham mirabilia. Haec non solent a mente excidere. Et fecit in mari Rubro terribilia, id est mirabilia, quia admiratio non est sine quadam formidine. [Aug., Cassiod.] Vel terribilia possunt dici, quia adversarios afflixerunt, et istis quid timere deberent, monstraverunt. Haec autem vivacius mentibus haerent, sed ipsi sunt obliti eorum.
233 VERS. 22.-- « Et dixit ut disperderet eos: Si non Moses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus. »
Et, propter haec scelera dixit comminando ut disperderet eos, [Gl. int., Aug.] quia digni erant perire. Omnes penitus disperderet? utique. Si non Moses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus, [Aug.] id est incessanter orasset pro eis. Stetisset dico, in confractione, id est in plaga qua erant feriendi, scilicet ut se objiceret pro illis, dicens: Si dimittis illis hoc peccatum dimitte: si vero non dimittis illis, dele me de libro tuo (Exod. XXXII) , ubi monstratur quantum valet intercessio sanctorum. Securus enim Moses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam Dei, his qui juste perirent. Stetit ergo Moyses in confractione.
VERS. 23.-- « Ut averteret iram ejus, ne disperderet eos. »
PARS IV. VERS. 24.-- « Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. »
Et pro nihilo habuerunt. [Alcu., Aug.] Quarta pars. Item peccata alia enumerat, et per Phineem dicit placatum Deum. Quasi dicat: Haec praedicta fecerunt, et etiam pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non quod eam vidissent; sed sic pro nihilo habuerunt, scilicet quod
VERS. 25.-- « Non crediderunt verbo ejus, et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. »
Non crediderunt verbo, vel verbis ejus, [Haym., Alcuin.] scilicet quod esset eos introducturus. Vel ita: Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, [Aug.] id est contempserunt, quod per illam significabatur aeternum bonum. Vere desiderabile. Et ita non crediderunt verbo ejus, per parva ad magna vocantis. Profecto nisi aliquid magnum terra illa significaret, ad quod invitarentur, nullomodo culparentur, qui pro nihilo habuerunt eam, cujus temporale regnum, etiam sancti pro nihilo ducunt, ut Jerusalem, quae in coelo est vere desiderabilis, ament. Sed infidelitas merito redarguitur, quia in eo quod pro nihilo habuerunt eam, non crediderunt verbis Dei, per parva ad magna ducentis. Et festinantes hic esse beati, non sustinuerunt consilium ejus; et murmuraverunt, dicentes: Faciamus ducem, et redeamus in Aegyptum, et hoc in tabernaculis suis. [Haym., Cassiod., Aug.] Quasi dicat, cum essent in otio, quia hoc non laborantibus, sed otiosis contigit. Unde major invidia criminis crescit; et dum murmurarent, non exaudierunt vocem Domini, vehementer eos prohibentis a murmure.
VERS. 26.-- « Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto. »
Et elevavit. [Cassiod.] Hic justitia Dei praemittitur, ut secuta pietas magis glorificetur: quae pietas in sequenti ostenditur, ubi, interventu Phinees, Deus placatus dicitur. Hic vero justitia Dei ostenditur, cum ait: Et elevavit manum suam super eos, comminando poenam, [Aug., Cassiod.] ut prosterneret eos in deserto. Quasi dicat: Viles qui prius fuerant gloriosi.
VERS. 27.-- « Et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et disperderet eos in regionibus. »
Et ut dejiceret semen eorum, [Cassiod.] id est filios. Et in nationibus, et disperderet eos in regionibus, ne ultra de congregatione praesumerent.
VERS. 28.-- « Et initiati sunt Beelphegor; et comederunt sacrificia mortuorum. »
Et initiati, [Aug.] antequam diceret, quod aliquis hanc indignationem Dei placuerit, adjungit: Et initiati sunt, vel consecrati sunt, Beelphegor idolo gentium consecrati sunt. [Cassiod.] Quasi dicat: Non modo ad tempus colentes, per quod notatur gravior excessus: Et inde vehementiori ira, et comederunt sacrificia mortuorum, immolata mortuis hominibus, quasi diis.
VERS. 29.-- « Et irritaverunt eum adinventionibus suis; et multiplicata est in eis ruina. »
Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. [Aug.] Cum pro suis gravibus peccatis, graviter vastaverunt, cum supra dixisset Deum levasse manum, antequam dicat eum placatum, haec de magnitudine culpae et poenae eorum interseruit. Quasi dicat: ad hoc distulerit, quod levaverat manum ad prosternendum illos, ut dati in reprobum sensum, etiam hoc admitterent, scilicet crimen idololatriae, et in tanto crimine evidenti justitia punirentur; et tantum fuit hoc scelus eorum, ut Deus nollet aliter placari, nisi ut Phinees eum placavit, qui masculum et feminam coeuntes pariter interemit. Non odio eorum, sed zelo Dei: quo facto, populum cujus major interitus futurus erat, liberavit.
VERS. 30.-- « Stetit Phinees, et placavit; et cessavit quassatio. »
Stetit Phinees. [Cassiod.] Stetit solida mente, ut in generali perturbatione ipse solus confidentiam deprecationis assumeret. Et placavit, vel exoravit, posset dixisse, et moechantes transfixit; sed melius dixit exoravit, quia transfixio moechantium zelo Dei facta, magis dicenda est oratio, quam operatio, quia qui bene agit, orat, et sic cessavit quassatio. [Aug.] Breviter totum dixit, quia non docet hic nescientes; sed commemorat scientes. Quae autem hic posita est quassatio, superius dicta est confractio, id est plaga populi.
VERS. 31.-- « Et reputatum est ei in justitiam: in generatione et generationem usque in sempiternum. »
Et reputatum est ei in justitiam. [Aug.] Deus enim qui novit quanta charitate populi id factum sit, reputavit hoc sacerdoti suo in justitiam; non solum in generatione et generationem, id est quandiu generatio est, sed usque in sempiternum.
PARS V. VERS. 32.-- « Et irritaverunt eum ad aquas Contradictionis; et vexatus est Moses propter eos: quia exacerbaverunt spiritum ejus. »
Et irritaverunt. [Alcuin.] Quinta pars, ubi agit de aqua Contradictionis, et de immolatione filiorum. Unde vehementius iratus est Deus, et tamen postea misertus. Quasi dicat: Ita irritaverunt in adinventionibus suis, ut supra dictum est, et iterum irritaverunt eum id est ad iram provocaverunt ad aquas contradictionis; et vexatus est Moses propter eos. [Aug., Cassiod.] Id est mente turbatus ut haesitaret. Et hoc, quia exacerbaverunt spiritum ejus, quia nimia importunitate populi, succensus est, diffidenter excrepuit, dicens: Nunquid de petra hac poterimus nobis aquam ejicere? (Num. XX.)
VERS. 33.-- « Et distinxit in labiis suis: non disperpiderunt gentes quas dixit Dominus Deus illis. »
Et, [Aug.] ideo quia exacerbaverunt eum, distinxit hoc miraculum a priori constantia quam habuit in aliis miraculis, in labiis suis. Hoc enim ambigue dixit, qui omnia alia certa fide promiserat. Perturbatus namque murmure populi infidelis, non tenuit fiduciam qualem debuit, quasi non posset Deus hoc facere, qui tanta jam fecerat, dubitanter namque petram percussit, qui in aliis non dubitaverat. De hoc autem hac sola poena correctus est, quod non intravit in terram illam, non tamen alienatus est a regno gratiae Dei. Illi autem de quorum iniquitatibus loquitur iste psalmus, cum intrarent in terram promissam: non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis, scilicet septem illos populos, qui terram promissionis possidebant.
VERS. 34.-- « Et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum; et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. »
Et commisti sunt inter gentes. [Cassiod.] Ne hoc fieret praeceperat eos Deus occidi. Et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum (Num. XXXIII) , et ita factum est illis in scandalum. [Aug., Cassiod.] Hoc quod eas non disperdiderunt, sed commisti sunt illis. Vel terra promissionis, quae fuerat eis data in praemium, versa est excedentibus in ruinam, quia gentium conformitate, ibi facti sunt idololatrae.
VERS. 35.-- « Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. »
Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis, [Aug., Cassiod.] id est idolis, quae erat consuetudo gentium. Hoc, et si illa non narret historia, tamen hic propheta mentiri non potest; et si non in prima, saltem in sequenti aetate factum est.
VERS. 36.-- « Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaam. »
Et effuderunt sanguinem innocentem, [Aug., Cassiod.] scilicet sanguinem filiorum parvulorum, a consensu illius sceleris alienorum. Filiorum, dico, suorum, ne putes extraneorum; et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaam.
VERS. 37.-- « Et interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum; et fornicati sunt in adinventionibus suis. »
Et interfecta est terra in sanguinibus. [Aug.] Tropica locutio est hic, qua continens, ponitur pro contento. Et est, terra interfecta est in sanguinibus, id est homines, qui fere omnes hoc peccato mortui sunt. Ipsi enim interficiebant animas suas, immolando filios; et contaminata est in operibus eorum, id est contaminati sunt in operibus suis. Et fornicati sunt in adinventionibus suis, [Cassiod., Aug.] id est polluti sunt adulterinis superstitionibus suis, quas dicit adinventiones ipsorum, non quod primi invenirent vel invenissent. Sed quia alios imitati sunt, quod ἐπιτηδεύματα in Graeco apertius dicitur, hic et supra ubi dixit, irritaverunt eum in adinventionibus suis. Unde alii interpretes transferunt studia, vel affectiones, vel voluntates.
VERS. 38.-- « Et iratus est in furore Dominus in populum suum; et abominatus est haereditatem suam. »
Et iratus est furore Dominus in populum suum. [Aug.] Ira non est in Deo, sed per simile hoc dicitur, quasi potentia vindicandi excitata est. Et abominatus est haereditatem suam, id est aversus est ab eis, non ad perditionem suam; sed ad disciplinam, quod innuit nominans haereditatem. [Cassiod.] Quod, id est Deum averti ab eis, extremum est omnium malorum praesentium. Unde, scilicet de aversione et ruina de qua supponit.
VERS. 39.-- « Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos. »
Et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos. [Cassiod.] Ecce qui gloriabatur in idolis, opproprio servitutis subsunt, qua serviunt inimicis, quod difficile est. Grave enim est servire infenso, qui nullo placatur obsequio.
VERS. 40.-- « Et tribulaverunt eos inimici eorum; et humiliati sunt sub manibus eorum; saepe liberavit eos. »
Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum; [Cassiod.] sed Dominus saepe liberavit eos. Duplex misericordia 234 Dei hic exponitur. Praemisit enim superius beneficia Dei, nec tamen cessat iniquitas eorum; postea intulit vindictam, et afflictis iterum miseretur.
VERS. 41.-- « Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo; et humiliati sunt in iniquitatibus suis. »
Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo malo. [Aug.] Malum est enim consilium hominis ipsi homini, quo quaerit quae sua sunt, non Dei (Philip. II), hoc est autem quod supra dixit, non sustinuerunt consilium scilicet Dei, quod est de aeternis. Et ideo, scilicet quia exacerbaverunt humiliati sunt in iniquitatibus suis et licet essent iniqui, Deus tamen plenus misericordia, non neglexit eos, imo.
VERS. 42.-- « Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum. »
Et vidit [Haym.] intuitu misericordiae, cum tribularentur et audivit orationem eorum.
VERS. 43.-- « Et memor fuit testamenti sui; et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. »
Et memor fuit testamenti sui aeterni, [Aug., Cassiod.] quod disposuit ad Abraham. Nota quod causa est, ne Israel pro debito peccati periret, testamentum novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahae promissus. Et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae [Aug., Cassiod., Aug.] Ideo dicit poenituit, non quod poenitentia in Deum cadat; sed quia mutavit quod facturus videbatur, id est eos perditurus. Tunc enim poenitet, quando nos poenitere videt. Talis est nobis, quales nos illi. Nihil autem repente facit Deus; sed quod ab aeterno praescivit; sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videtur aliis causis econtra intervenientibus, sed et causas, et quid fieret praevidit immutabiliter.
VERS. 44.-- « Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos. »
Et dedit eos, [Aug., Cassiod.] scilicet praedestinatos de illo populo, in misericordias, pluraliter dicit, quia quisque proprium donum habet [I Cor. V), et totum est miserentis Dei (Rom. IX). Pluraliter ergo dixit, in misericordias, propter diversa dona. Prophetae enim et apostoli, et martyres, et confessores, de Judaeis fuerunt [Cassiod.] Dedit in misericordias, et hoc in conspectu omnium qui ceperant eos, id est gentium, ut eos gentes mirentur, quae prius eos despexerunt, [Cassiod., Aug.] vel, in conspectu omnium qui ceperant eos, id est diaboli et angelorum ejus, qui captivos prius tenebant. [Aug.] Nam coram daemonibus liberi facti sunt, sub quibus facti fuerant captivi, quibus ejectis perfecit Christus sanitates. Unde hic oratur, ut sanitates perficiat, cum subditur:
PARS VI. VERS. 45.-- « Salvos fac nos, Domine Deus noster; et congrega nos de nationibus. »
Salvos fac nos. [Cassiod., Aug.] Sexta pars. Jam copia laudis expleta, precatur quod futurum videt, scilicet ut Ecclesia, de omnibus gentibus congregetur, et laudes aeternas cantet. Quasi dicat: Dedisti in misericordias in conspectu daemonum, quibus a nobis ejectis salvos fac nos, o Domine, Deus noster. [Alcuin.] Nota eum ordinem hic servari, quem Dominus servat in Evangelio. Hic enim prius agit de ejectione daemonum; postea de sanitate; tertio de glorificatione, ubi subdit: Et gloriemur in laude tua. [Aug.] Sic enim dixit Dominus in Evangelio: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor (Luc. XIII) , id est perficior, occurrentibus omnibus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV), per quae notantur tres status Christianae religionis: duo in praesenti, ubi meremur; tertius in futuro, ubi triumphabimus. [Alcuin.] Primus est in poenitentia; secundus in justitia; tertius in gloria. In quarum significatione celebrantur in Veteri Testamento tres praecipuae festivitates, scilicet Pascha; Pentecoste, Cenopegia (Levit. XXIII). In Pascha immolabatur agnus, et comedebatur azyma cum lactucis agrestibus, et spicas torrebant igni (Exod. XII). Per quae significabatur carnis mortificatio, et poenitentiae amaritudo. In Pentecoste, novi panes de novis frugibus offerebantur; per quod justitiae status intelligitur, per quam in novitate vitae ambulamus. In Cenopegia, quae erat festivitas tabernaculorum, offerebatur de cunctis fructibus anni in templo, per quod significatur status futurae consummationis, quando sancti in immortalitate dedicati, venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Isti iidem tres status significati sunt per ea quae Samaritanus circa vulneratum fecit. Infudit enim prius vinum, postea oleum; deinde sanus factus est. In vino enim intelligitur fervor poenitentiae; in oleo, lenitas justitiae, in eo quod sanus factus est, consummatio glorificationis aeternae. Hi quoque iidem significantur per tres dies Christi, scilicet crucis, sepulturae, resurrectionis. Isti ergo tres status signantur per illa tria praedicta, quae Dominus dixit. Per ejectionem quippe daemonum, poenitentia intelligitur, per quam a peccatis mundamur; per sanitatum perfectionem, justitia; per tertiae diei consummationem, futurae glorificationis perfectio intelligitur. Iidem quoque tres status signantur per ea quae hic dicuntur. Primus itaque poenitentiae status notatur per hoc quod dicit, dedit in misericordias in conspectu omnium; secundus justitiae status, per hoc quod dicit, salvos fac nos, tertius glorificationis status, per hoc quod dicit, ut confiteamur et gloriemur. Et congrega nos de nationibus [Aug.] id est de gentibus. Unde Dominus ait: Alias oves habeo (Joan. X) , scilicet de gentibus, id est filios Dei, qui dispersi erant in gentibus. Unde Joannes evangelista ait de Caipha, qui prophetaverat: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, ne tota gens pereat. Hoc autem non dixit a semetipso, sed cum esset anni illius pontifex, prophetavit, quia unus erat moriturus pro gente, et non tantum pro gente, scilicet Judaeorum, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum (Joan. II) , id est filios Dei dispersos de gentibus, congregaret cum Judaeis, ut fieret unum ovile et unus pastor (Joan. X): quod hic orat cum dicit: Congrega nos de nationibus. Hoc autem falso Judaei impleri putant, per Antichristum. Congrega dico,
VERS. 46.-- « Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua. »
Ut confiteamur, [Cassiod., Gl. int., Aug.] in praesenti et in futuro, nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua, non humana jactantia. Deinde ipsam laudem breviter subjicit:
VERS. 47.-- « Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum: et dicet omnis populus: Fiat, fiat. »
Benedictus [Cassiod.] quasi dicat: Confiteamur Domino, dicentes: Benedictus, Dominus Deus Israel. Haec est laus illa, quam congregatos optat cantare. Hoc nunc canit Ecclesia de tanto bono laeta. Benedictus dico, a saeculo et usque in saeculum. [Aug.] id est ab aeterno et in aeternum, quia sine fine laudabitur ab eis, de quibus dicitur: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII) . Haec est illa tertia consummatio corporis Christi, quae erat in immortalitate post ejectionem daemonum, et perfectionem sanitatum. Tunc enim perficietur quod in principio psalmi oratum est: Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, ad videndum, ad laetandum, ut lauderis cum haereditate tua.--Et dicet omnis populus. Iste est, populus praedestinatus, tam de Judaeis quam gentibus: Fiat, fiat, quasi dicat: Huic laudi consentient omnes praedestinati.
Collatio In Psalmum CV: « Confitemini Domino Quoniam Bonus, Quoniam, » Etc.
VERS. 5.-- Ad videndum in bonitate electorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua. In Graeco et Hebraeo ponuntur tres infinitivi, ubi Latinus interpres posuit primo duo gerundia; et deinde alterum modum, ut lauderis, ut hoc non faciat sensum ambiguum. Alia vero ad videndum, potest interpretari, vel ut videas, aut ut videamus. Sic etiam Graece, τοῦ ἰδεῖν. Heb. LIREOTH. Et ad laetandum, τοῦ εὐφανθῆναι LISMOAII, similiter ut laeteris, vel ut laetemur. Postremo τοῦ ἐπαινεῖσθαι LEHITHHALLEL. Consequenter dicendum erat ad laudandum seu exsultandum. Quod etiam anceps erat, vel ut lauderis, vel ut glorier, sive exsultem, aut laudemur. Ex August. autem colligitur maluisse interpretem in tertio dicere, ut lauderis, ut insinuet duo praecedentia sic accipienda esse, ut videas, ut laeteris, quanquam ad concordiam reducit.
VERS. 16.-- Misit saturitatem in animas eorum. Hieronymus pro saturitate, habet tenuitatem, et ferme alii maciem, quae videntur adversari saturitati. Nam Heb. habet RAZON, id est macies. Sensum tamen concordem judicat Munsterus. Vocat maciem animarum, mortem ipsam. Ipsi cogitabant carnibus saginare animas suas: sed contrarium evenit illis. Unde Sanctes vertit, perditionem in anima eorum.
VERS. 30.-- Et placavit. VAIEPHALLEL. Hieron. Dijudicavit. quod est interprete Pratensi, exsecutus est justitiam. Ergo LXX posuerunt effectum. Nam ex vindicta quam exercuit Phinees, placatio consecuta est. Munsterus tamen et Nebiensis vertunt oravit, quod proxime respondet ad placavit.
VERS. 33. Distinxit labiis suis. Hieronymus pro distinxit, vertit praecepit VAIEBATTE. Plerique alii transferunt simpliciter, locutus est. Munsterus tamen ponit, inconsiderate locutus est. Cui accedit Campensis, vacillavit, ut intelligas de Mose, ad aquas contradictionis haesitante. Quam intelligentiam praeterea sequitur Augustinus, quanquam Munsterus videtur intelligere de ipso populo. Hier. autem loqui Mosi, accipit pro praecipere, vel ut in Comment. jugiter supplicare pro eis. Translator tamen ad Campensem oppositum sensum reddit, qui ad Deum hoc referat, quoniam Spiritum Dei exacerbaverunt, ut effaretur labiis suis.
VERS. 37,-- « Et interfecta est terra, Hier. Polluta est, quem omnes alii imitantur. VATEHENAPH poterat mendum videri, et positum interfecta, pro infecta est. Reclamat tamen aperte Graecum ἐφονοκτονήθη, hoc est interfecta est, Caeterum Hieronymus, Isa XXIV, id verbum Hebraicum, vertit interjecta est terra ab habitatoribus suis. Etenim sic habent et nostri codices, et alii quos dicunt correctiores e Frobenio; ac interim satis deprehenditur ex interpretamento ejus loci apud Hieronymum. Unde dicit « Prima sententia est contra eos, qui excelsi sunt terrae, ut infirmentur universa, quae nunc fortia sunt, propter eos qui sanguinem sanguini miscuerunt, et in morem sanguinis Abel, interfectorum cruorem ad Deum clamare fecerunt. » Haec in Commentario. Ubi interpretatur duas clausulas, infirmata est altitudo populi terrae, et terra interfecta est ab habitatoribus suis. Proinde miror Sanctem dicere. Hier. in eo loco Isai. vertisse infecta est terra ab habitatoribus suis, idque in suo Thesauro, de hoc etiam disserit August.: « Putaremus hic scriptoris errorem esse, atque eum diceremus pro eo quod est, infecta, fecisse interfectam, nisi haberemus beneficium Dei, qui Scripturas suas in multis linguis esse voluit, atque ita esse scriptum, interfecta est terra in sanguinibus, inspectis Graecis codicibus videremus.
Chapter 112 of 157