Psalmus CXV
Psalmi Titulus: « Alleluia. »
Credidi propter quod locutus sum. Titulus: Alleluia. [Cassiod.] Voce laudis congrue titulatur psalmus iste, quia in hoc psalmo verba martyrum sunt, qui confessione viguerunt, et praemia Dei consecuti sunt. Intentio. Monet ad laudem. Modus. Bipartitus est psalmus. Primo, memorant beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur. Secundo servos Christi se dicunt, et filios Ecclesiae, ibi, o Domine, quia ego servus. Propheta ergo in persona martyrum commemorans Dei beneficia, primum beneficium ponit fidem; secundo, confessionem, dicens:
VERS. 1.-- « Credidi propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. »
Credidi vere, [Aug.] scilicet et perfecte, propter quod locutus sum, quia credenti necesse est loqui. Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur. Piger est servus ille, vel timidus, sed fidelis servus, quod accepit impendit, et lucratur alios. Et ideo intrat in gaudium Domini sui ei dicentis: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV) . Et hic est verus et congruus ordo: [Cassiod.] Prius enim est credere; postea, loqui, ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio. [Aug., Alcuin.] Et notandum quia non ait: Credidi et locutus sum, sed credidi propter quod locutus sum, qui non tantum credidit caetera, quae fides exigit; sed et simul cum illis credidit, et quod praemium loquendo speraret, et quod poenam tacendo, timere deberet. Unde quidam loquendi immittitur amor ex praemio, et necessitas ex poena inducitur. Ego autem, [Aug., Cassiod.] quasi dicat: Locutus sum; ego autem, non ipsum verbum quod credidi, non sermo quem protuli, sed ego humiliatus sum nimis, id est passus sum multas tribulationes, propter verbum Dei quod fideliter tenebam. [Cassiod.] Unde magis nitet veritas, quod non hi passi sunt, qui plus amant hominum gloriam quam Dei. Unde Apostolus: Verbum Domini non est alligatum in me (II Tim. II) . Et ne vera confessio viribus hominis detur, dicit proprium hominis esse quod mendax est, quod non facile sciret, nisi in excessu mentis ad superna vetus esset. Unde subdit:
VERS. 2.-- « Ego dixi in excessu meo: omnis homo mendax. »
Ego autem, [Cassiod.] non attribuens mihi confessionem, dixi in excessu meo, vel in exstasi mea, id est mente rapta ad aeterna, quid? omnis homo mendax est ex se. Hoc iste in exstasi cognovit. Magnum enim est, si quis se imprudentem attendit. Et dicitur hic exstasis, cum mens non pavore alienatur, sed aliqua inspiratione revelationis sursum assumitur. Et cum homo nihil boni proprium habeat,
VERS. 3.-- « Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? »
Quid ergo retribuam Domino? [Aug.] quod ita dicit, quid retribuam Domino, etc., vel in exstasi dicit, pavor est cruciatus vel mortis, quam cominantibus persecutoribus, et impedientibus passionibus humana infirmitas patitur. Quasi dicat: humiliatus sum. In illa autem humiliatione, ego dixi in excessu meo, vel, sicut alii dicunt, in exstasi mea, id est in pavore passionum. Quid? Omnis homo mendax, ex se, ex Deo verax. Territus enim iste respicit infirmitatem suam, et videt non esse sibi praesumendum de se. Ex se enim homo mendax est, ut et Petrus dum praesumpsit de se, inventus est homo mendax; sed virtus Dei est, si non cedit, quod videns iste factum in se gratia Dei, ait, quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Pro malis meis? non ait pro omnibus quae tribuit, sed quae retribuit. Quae igitur praecesserant hominis, ut omnium donorum Dei non tributio, sed retributio vocari possit? Quae praecesserant nisi peccata? Retribuit ergo Deus hominibus bona pro malis, passus pro eis, cui homines retribuunt mala pro bonis.
VERS. 3.-- « Calicem salutaris accipiam; et nomen Domini invocabo. »
Calicem salutaris, quasi dicat: [Aug., Alcuin.] Dico quid retribuam, ecce ego dono Dei verax accipiam in desiderio, calicem, id est passionem, quae dicitur calix a simili, quia placita potio est. [Cassiod., Alcuin.] Dicitur etiam calix, quia sub mensura bibitur. Unde: Fidelis est enim Deus, qui non permittit vos tentari supra id quod potestis (I Cor. X) . De quo calice Dominus a discipulis quaerit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? (Matth. XX.) Calicem dico, salutaris, id est Jesu, qui in aeternam salutem propinatur. Vel salutaris, [Aug.] id est Jesu, qui prior passus est, et dat imitari suas passiones. Et ideo pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus, quod post dicitur. Ecce non invenit iste quid retribueret, nisi ex eis quae Dominus ipse prior retribuit. Et nomen Domini invocabo, non mihi, sed Deo fisus.
VERS. 4.-- « Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus; pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. »
Vota. [Hier.] Quasi dicat: Calicem accipiam, quod est in desiderio. Et postea reddam ipso actu Vota mea Domino. Et hoc coram omni populo ejus, ut exemplum capiat, cur tu ita facias? quia praetiosa, id est chara est, in conspectu Domini cuicunque sit vilis, mors sanctorum ejus. [Aug.] Vel, mors sanctorum ejus est pretiosa, id est mortis ejus pretio empta, quia emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam, dicens:
PARS. II. VERS. 5.-- « O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus et filius ancillae tuae. »
O Domine, ego servus tuus. [Cassiod., Alcuin.] Secundo, servos se dicunt martyres et filios Ecclesiae, ne quis putet haereticorum martyrium Deo placere, [Aug.] quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Quia pretio nos comparasti, ergo o Domine, profiteor conditionem meam, scilicet quod ego sum servus tuus, id est obediens. Non est, quia, in textu secundum August. et repetit, ego servus tuus, in omnibus. Et filius ancillae tuae, id est Ecclesiae, quae est ancilla dum servit. Sponsa autem dum sponso jungitur, [Cassiod.] aliter non esset martyr, nisi esset filius ancillae, id est Jerusalem coelestis, liberae a peccato, ancillae justitiae. Qui autem sunt praeter Ecclesiam, non sunt filii ancillae, et si servos se dicunt, et martyres; ut haeretici, quia habent nomen Christi, sed vere non sunt, quia non ipsi, sed ego sum filius ancillae tuae, [Alcuin.] non schismaticus sum, sed doctrinae Ecclesiae per omnia obediens. 250 [Alcuin.] Vel, filius ancillae sum, ut sicut ancilla non sibi, sed Domino parit filios, ita et ego in morte mea aliquos tibi pariam, sicut et invita, quod totum per te est, quia tu non mea merita.
VERS. 7.-- « Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. »
Dirupisti, [Aug., Cassiod.] virtute martyrii, mea vincula peccatorum, quae vincula rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Iste versus tantae virtutis creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vitae trina confessione dicatur. Et quia dirupisti, ideo, tibi sacrificabo, ut gratus hostiam laudis, [Aug., Cassiod.] scilicet me ipsum. Et nomen Domini invocabo, non fretus meis viribus. Vel eodem sensu manente, aliter potest legi littera, et erit ibi, quia. Quia pretiosa est mors sanctorum ejus, ergo, O Domine, ego sacrificabo hostiam laudis. Loquens Deo affirmat quod supradixerat, et hoc mihi magnum et mirabile est, quia ego, o Domine, sum servus tuus. Admiratur se talia accepisse, qualia Dominus pro redemptione mundi fecit. Et ut augeat admirationem, repetit, ego servus tuus. Caetera non mutantur.
VERS. 8.-- « Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. »
Vota mea. [Aug.] Quasi dicat: Sacrificabo hostiam laudis utique sic, quod reddam Domino vota mea, id est meipsum qui sum ejus imago. Imago enim Dei Deo reddenda est. Unde: Quae sunt Caesaris, reddite Caesari: et quae sunt Dei, Deo (Matth. XXII) . Sed qua non modo servus est, sed filius ancillae, dicit se reddere vota non ubique, [Aug., Cassiod.] sed in atriis domus Domini, non manufactae, id est ancillae, id est in catholica Ecclesia non haereticorum. Et quae sit domus Dei exponit, id est populus ejus, in conspectu omnis populi ejus Publice enim debet laudari, qui pro omnibus pati voluit, ut plures aedificentur, et apertius adhuc nominat ipsam matrem nostram dicens: In medio tui, Jerusalem, ubi pax est, et sancti visione Dei laetantur. Qui autem filii ancillae ejus non sunt, bellum quam pacem potius amaverunt. Sed ne quis putet Jerusalem dici Judaeos solos, qui hoc nomine gloriantur, audiat psalmum sequentem:
Collatio In Psalmum CXV: « Credidi, Propter Quod Locutus Sum, » Etc.
VERS. 2.-- In excessu meo. Hieronymus, in stupore meo; Alii in festinatione mea BEHAPHZI, Hanc exstasim Augustinus intelligit pavore impendentibus passionibus et mortis cruciatibus. Quare festinatio quam caeteri dicunt, trepidationem totam significat. Si tamen vox martyrum sit ad carnis infirmitatem referendum venit.
Omnis homo mendax. Hieronymus transtulit, mendacium. Et in commentariis tradit non esse mendax, sed mendacium CAZAB, cum tamen omnes nunc legant COZEB, id est qui mentitur sive mendax, quomodo etiam citat ipse Hieronymus lib. II adversus Jovinianum. Quin in Commentario defert Ecclesiae, quam debes imitari. Ait ergo: « Hoc autem dicimus secundum Hebraicam veritatem. Loquamur autem et secundum Septuaginta Interpretes. Dicat enim aliquis, quid ad me, quod habetur in Hebraico? Ego Ecclesiam sequor: Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
Chapter 122 of 157