Skip to the text

Psalmus CI

Psalmi Titulus: « Oratio Pauperis Cum Anxiaretur, Et In Conspectu Domini Effudit Precem Suam. »

Domine, exaudi orationem meam. Titulus: Oratio pauperis cum anxiaretur, et in conspectu Domini effudit precem suam. [Cassiod., Aug.] Iste est quintus psalmus poenitentiae, et quartus qui oratio dicitur; pauper vero de quo agit titulus Christus est, qui cum esset dives Deus apud Deum, per quem et omnia facta sunt (Joan. I), factus est pauper, secundum formam servi (II Cor. VIII), sed pauperior est in membris, quorum egestati suam abdidit paupertatem, ut eis suas communicaret divitias. Ubi enim se praeparavit membra ditavit, in quibus etiam poenitentes quos in se transfiguravit, id est in quorum persona loquens dicit: Cinerem tanquam panem manducabam. Non enim in ea egestate erat, ut haec in sua persona dicere posset, sed in membris. Ecce quomodo contemperatur tam ima tam alto, id est unione vocis conjunguntur membra capiti. Sicut enim sunt duo in carne una, sic et in voce una. Sicut etiam a propheta Isaia sponsus et sponsa dicitur his verbis: Sicut sponsum alligavit in mitram, et sicut sponsam induit me ornamento (Isa. LXI). Sponsus dicitur propter caput, et sponsa propter corpus dicitur. Nec tamen mutatur vox, vel persona. Christus ergo pauper in nobis et nobiscum et propter nos. Hic orat in persona poenitentis suam dejectionem, et causam dejectionis recognoscentis, et a peccatis liberari, atque in pristinum statum restitui petentis. Et est sensus: Psalmus iste est oratio pauperis, [Alcuin.] id est Christus, qui est pauper et in se, et in membris, 218 in quorum persona loquitur. Oratio dico habita cum anxiaretur. In miseriis, in quas dejectus est per peccatum primi hominis, et ut eas evaderet, effudit precem suam in conspectu Domini, per quem solum liberari potest.

Intentio. [Cass.] Monet omnes advertere suam miseriam, et petere Dei misericordiam. Modus. Quatuor sunt partitiones. Prima pars est captatio deprecativa. Secunda flebilis narratio, ibi, quia defecerunt. Tertia pars est certitudo impetrandi veniam, ibi, tu autem. Quarto dicit quod de sua brevitate transeat ad aeternitatem, ibi, respondit ei. Et quia in titulo tria memoravit, scilicet orationem, paupertatem, anxietatem, singula suis locis exsecuturus, ab oratione incipit, dicens:

VERS. 1.-- « Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. »

Domine, exaudi orationem meam. [Cass.] Ecce oratio, deinde repetit: Et clamor meus. Ecce oratio crevit in clamorem, ad te veniat. Non obstet mihi nubes peccatorum, quae iniquis obsistit. Unde Jeremias: Opposuisti nubem ne transeat oratio (Thren. III) . [Aug.] Ideo autem geminatur oratio, quia in geminatione ista affectus poenitentis ostenditur. Et est hic figura epimone, per tres versus, id est crebra repetitio sententiae.

VERS. 2.-- « Non avertas faciem tuam a me, in quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. »

Non avertas, etc. Et quia oro et clamo, da aurem, da faciem praesertim, quia tribulor, et invoco. Et hoc est quod sequitur: Non avertas a me poenitente, sed a peccatis, faciem tuam. [Cassiod.] Respuis quidem iniquorum munus, sed non poenitentiam devotorum. Inclina ad me, [Aug.] id est, mihi humili, aurem tuam in quacunque die tribulor. Hoc ideo dicit, quia in membris, non uno tantum, sed omni tempore tribulatur, etc.

VERS. 3.-- « In quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. »

Velociter exaudi me, [Cass., Alcuin.] quia non jam terram terrenus, sed coelum redemptus peto. Cui desiderio dicis, adhuc te loquente dicam: Ecce adsum. Exaudi dico, in quacunque die invocavero te. Hoc ideo dicit, quia in omnibus fidelibus et in omni tempore invocat.

PARS II. VERS. 4.-- « Quia defecerunt sicut fumus dies mei; et ossa mea sicut cremium aruerunt. »

Quia defecerunt. [Cass., Alcuin.] Secunda pars, in qua est flebilis narratio, in qua exponitur quae paupertas, et quae tribulatio sit ei: unde clamet jam aperit. Quasi dicat: Ideo clamo, quia defecerunt dies mei, [Aug., Hier., Cassiod.] id est non lux ista visibilis, scilicet illuminatio aeris a sole, sed tempora vitae meae. Defecerunt dico, sicut fumus, id est propter elationem superbiae. Elato enim Adam, dies deficiunt. Et ossa mea sicut cremium aruerunt, id est animae virtus et fortitudo contracta est. Miseria pium judicem movere potest: hic notatur paupertas. Vel ita: Et ossa mea, [Aug.] id est fortes qui carnes portant, id est infirmos, sicut in frixorio confrixa sunt, alia littera. Eorum quippe frixorium sunt omnes qui scandalizantur, tantum enim frigitur justus et bonus, quantum amat. Unde Apostolus: Quis infirmatur, et non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. II.) Vel ita: [Cassiod.] Et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt, id est fortitudo animi recordatione peccatorum, quasi frixa contrahitur, vel timore judicii. Confrixa sunt ossa mea. Jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum.

VERS. 5.-- « Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. »

Percussus sum, [Aug.] id est mortalis factus sum in Adam, a quo propagata est miseria, ut fenum. Bene hoc dicit, quia omnis caro fenum (Isa. XL). Fenum quippe viret, sed percussum facile sentit injuriam: sic hominis caro in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit. Et aruit cor meum sterilitate peccati. [Aug.] Sed unde hoc contigit? quia oblitus sum comedere panem meum, id est verbum Dei custodire, quia praeceptum quod Deus dedit, omisit, et bibit venenum serpentis, consentiendo ejus malignae persuasioni. Sed modo crucifixo Domino, redit commemoratio, et comedit panem qui de coelo descendit (Joan. VI). Nota quod ait, oblitus sum; natura enim peccantium ostenditur, [Cassiod., Gl. int., Aug.] quia, dum peccatum appetitur, contemplatio Dei non habetur. Quapropter? Quia oblitus sum, nunc gemo, non pro terrenis, sed pro aeternis, et pro aliis, qui de terrenis gemunt.

VERS. 6.-- « A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae. »

A voce gemitus mei. [Aug.] Non illorum qui de terrenis, non de spiritualibus gemunt, quos iste gemit. Gemunt enim illi, et gemit iste; sed aliter illi, aliter iste. A voce, inquam, gemitus mei adhaesit os meum, vel, adhaeserunt ossa mea, carni meae, id est per gemitum talem patet quod adhaerent ossa carni, id est fortes infirmis, portando infirmitatem eorum. Unde Apostolus: Nos firmi debemus infirmitatem infirmorum portare (Rom. XV) . Vel aliter potest legi: Oblitus sum comedere panem meum, id est servare praeceptum Dei. Et hoc, a voce gemitus mei, id est a voce diaboli, ex quo est gemitus et miseria mea. Unde: Adhaesit os meum carni meae, id est ratio sensualitati consensit.

VERS. 7.-- « Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio. »

VERS. 8.-- « Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. »

Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius, [Aug.] vel singularis, vel unicus; in tecto, vel in domicilio. Tres aves, et tria loca hic distinguuntur. Aves: pellicanus, nycticorax et passer; loca: solitudo, parietina et tectum. Et dicitur pellicanus in solitudine, nycticorax in parietinis, passer in tecto. Pellicanus avis est quae in solitudine habitat. Nycticorax, quae est vigil et teter corvus noctis, habitat in parietinis, quae vulgo dicuntur ruinae, ubi parietes stant sine tecto, ubi habitat nycticorax avis, quae noctem amat. Passer tecta amat. Unus homo autem vel plures possunt habere personam trium avium, tria vero loca tria sunt genera hominum. Est enim solitudo, ubi Christiani non sunt, nec fuerunt; parietinae ubi fuerunt, sed corruerunt; tectum, ubi fuerunt, nec ceciderunt, manentes in domo. Verus ergo praedicator, si venit inter eos, ubi Christiani non sunt, similis est pellicano solitudinis. Si autem venit ad eos qui fuerunt et ceciderunt, est sicut nycticorax in domicilio, vel parietinis, quia nec eorum tenebras deserit, sed vult eos lucrari. Si autem venit ad eos, qui crediderunt, nec ceciderunt manentes in domo Ecclesiae, sed tepide agentes, passer est in tecto, et clamat eis qui sub tecto, id est sub carne torpent, cum ille sit super carnem. Unde Dominus in Evangelio dicit: Qui in tecto est, non descendat tollere aliquid (Matth. XXIV) . Et alibi: Quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X) . Vel per has aves Christus accipitur. Pellicanus dicitur, etsi non certum sit rostro pullos occidere suos, et triduo lugere, tunc rostro sanguinem suum super eos fundere, unde illi reviviscunt. Sic Christus occidit, ut Paulum persecutorem, et sanguine suo vivificat, juxta illud: Ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam et sanabo (Deut. XXXII) . Dicitur autem habitare in solitudine, quod Christo proprie congruit, quia solus de Virgine natus est: post nativitatem vero, venit ad passionem, ubi a ruinis occiditur, id est a Judaeis qui ceciderant excaecati. Sed et eos amat Dominus dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIV) . Tunc ideo fuit quasi nycticorax in parietinis, sed qui in passione dormierat, vigilavit in resurrectione, et volando in coelum factus est sicut passer singularis in tecto, [Cassiod.] id est in coelo, ubi interpellat pro nobis. Vel diversa genera poenitentium notat per has aves. Pellicano enim avi maciei nimiae et solivagae comparantur eremitae. Nycticoraci vero similatur ille qui a publico remotus, dum alii nocte hujus saeculi dormiunt vigilat [Cassiod., Alcuin.] et sibi quaerit escas mentis, qui si non inter homines, extra tamen est in alto dicens eis: Qui in nocte dormiunt. Vere passer est ille qui sagax ad alta virtutum fugit, ubi tutus est a laqueis; qui solitarius vel unicus dicitur, propter charitatem quae ex multis unum facit. Et dicitur esse in tecto, vel aedificio, propter altitudinem fidei, ut non descendat aliquid tollere de domo (Matth. XXIV).

VERS. 9.-- « Tota die exprobrabant mihi inimici mei; et qui laudabant me, adversum me jurabant. »

Tota die, etc. [Gl. int.] Loquitur hic Christus. Quasi dicat: Quia occido et vivifico, ideo inimici mei exprobrabant mihi tota die, [Aug.] quia peccatores membra mea facio, ut cum dixerunt: Quare magister vester manducat cum publicanis et peccatoribus? (Matth. XIX) Et qui laudabunt me ore palam, sed ficte, adversum me jurabant. id est conspirabant. Quare?

VERS. 10.-- « Quia cinerem tanquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam.

Quia cinerem tanquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam, [Aug., Alcuin.] id est, quia haec genera hominum in membris habere volui, scilicet poenitentes qui significantur per cinerem et fletum. Cinis enim et cilicium sunt arma poenitentium. [Alcuin., Cassiod.] Vel in persona justi totum accipi potest, quasi dicat: Ita frigor pro aliis et gemo. Et ad cumulum mali, tota die exprobrabant mihi inimici mei, quos diabolus aliter nequit perdere, arte quadam vult capere; facit enim irrideri poenitentes, quasi jurent in eorum detestatione irrisores, qui laudabant eos, dum cum eis erant saeculares. Unde subdit: Et qui me laudabant, dum cum eis fruerer saeculari vita, adversum me jurabant, id est conspirabant. Quare? quia cinerem, [Cassiod., Alcuin.] id est reliquias peccatorum, tanquam panem manducabam, id est poenitendo consumebam, quia etiam tenuia peccata, id est levia, per poenitentiam sunt consumenda. Et poculum meum cum fletu miscebam, etsi hoc ad litteram accipi possit, magis tamen de calice Domini accipiendum est, quem lacrymae faciunt dulciorem. Vel ita, quia cinerem, quasi dicat: Exprobrabant mihi inimici, sed non curabam, quia cinerem tanquam panem manducabam, id est in ipsa dejectione reficiebar; adeo placebat mihi. Et poculum meum, id est temporalem jucunditatem, cum fletu miscebam. Vel, poculum, id est desiderium coelestis patriae, pro dilatione, cum fletu miscebam, id est cum lacrymis miscui. Vel, poculum, id est potum sacrarum Scripturarum, quae antiqua recolunt, cum fletu miscebam, dum attendi bona quae amisi, et mala quae reperi. Hic autem fletus unde mihi est?

VERS. 11.-- « A facie irae indignationis tuae: quia elevans allisisti me. »

A facie irae et indignationis. [Cassiod.] Ira est ultio; indignatio in nobis est motio animi, quia indignamur 219 etiam filiis. Ira autem est impetus in puniendo, quae in Deum non cadit, sed est anthropopathos. Et est a facie irae tuae, [Aug.] id est ab instantia vindictae, quae in Adam fuit cum qua nati sumus. Haec ira est de propagine iniquitatis de massa peccati. Unde Apostolus: Fuimus et nos natura filii irae (Ephes. II) . Et Dominus ait: Ira Dei manet super eos qui non credunt (Joan. III). Non ait veniet, sed, manet, quia non tollitur in qua natus est. Et indignationis tuae quam merui actualiter peccando. [Gl. int., Aug.] Et loquitur hic Ecclesia. Et bene dico a facie irae tuae, quia elevans me, in honorem faciendo ad imaginem tuam, qua omnia animalia superamus, gravius allisisti me. Nihil enim habet hanc peccati miseriam, et gehennae, nisi homo. Quod pecus plangit de peccato? quae avis timet gehennam ignis aeterni? quia nulla est ei participatio beatae vitae. Ideo nulli sunt stimuli miseriarum. Et vere allisisti, quia

VERS. 12.-- « Dies mei sicut umbra declinaverunt; et ego sicut fenum arui. »

Dies mei, qui sunt sicut umbra, id est obscuri et vani, [Gl. int., Aug., Cassiod.] declinaverunt. Sicut umbra, id est quasi inutiles transeunt. Quasi dicat: Quia ego a vero declinavi, similes mihi facti sunt declinantes dies mei, et ego arui quasi fenum, sine rore gratiae.

PARS III. VERS. 13.-- « Tu autem, Domine, in aeternum permanes; et memoriale tuum in generatione et generationem. »

Tu autem, Domine. [Cassiod., Alcuin.] Tertia pars, ubi ostenditur certitudo impetrandi veniam. Jam consurgit lapsus ad prophetandum, jam poenitens caput relevat. Quasi dicat: [Aug.] Haec ego justo judicio tuo patior, sed tu viges, ut liberes qui viguisti, ut me humiliares. Et hoc est: Tu autem, Domine, permanes in aeternum. Ergo temporalem servet aeternus. Non enim quia ego cecidi, tu senuisti. Viges ad me liberandum, quia viguisti ad me humiliandum. Et memoriale tuum, [Cassiod., Alcuin., Aug.] id est promissum memorabile de te, scilicet reparatio, qua tu nostri, vel nos tui memores sumus. Vel, memoriale tuum, id est memoria qua memor nostri es, quia non oblivisceris nostri. Est in generationem praesentem, et generationem futuram, quia promissionem habemus vitae quae nunc est et futurae (I Tim. IV). Bene dico memoriale, nam

VERS. 14.-- « Tu exsurgens misereberis Sion; quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus. »

Tu exsurgens ad regnandum, [Aug.] qui quasi dormiens distuleras, misereberis prius Sion, id est Judae. Unde apostoli et alii fratres fuerunt, quorum erat cor unum et anima una in Deum (Act. IV). Misereberis dico, quia tempus miserendi ejus venit, de quo dicit Apostolus: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum de muliere, factum sub lege (Galat. IV) . Et repetit quia venit tempus acceptabile. Unde: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI) . Et nota quod ait: Venit tempus. [Cassiod.] Hoc enim ideo ait, quia omnia ordine voluit fieri Deus, et tempus ad hoc disposuit, ubi opportunitas apte ordinata est. Et vere misereberis Sion.

VERS. 15.-- « Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus; et terrae ejus miserebuntur. »

Quoniam placuerunt servis tuis, id est apostolis, lapides ejus, Sion, [Aug.] id est prophetae firmi placent. Sunt enim in Sion lapides, sunt et non lapides, scilicet pulvis, terra. Unde subdit: Et terrae, vel, pulveris ejus miserebuntur. Lapides placent servis, et ipsi servi miserentur terrae. Lapides sunt prophetae, ibi praemissa est praedicatio, inde sumptum est evangelicum officium. Servi ergo, id est apostoli, agnoscunt in lapidibus, id est in prophetis eloquia Dei, et de terra formant imaginem Dei, dum terreni mundantur, quorum miserentur. Sicut ergo de pulvere terrae formatus est homo, ita de pulvere ruentium parietinarum Dei imago reformatur (Act. II). Inde est quod misso Spiritu sancto multi crediderunt eorum qui Dominum crucifixerant; de illo enim pulvere multa millia credentium venerunt, pretia rerum suarum ad pedes apostolorum ponentium (Act. IV). Sed non tantum hoc in Sion factum est, imo venit et alius paries de gentibus. Unde subdit:

VERS. 16.-- « Et timebunt gentes nomen tuum Domine; et omnes reges terrae gloriam tuam. »

Et timebunt gentes. [Gl. int.] Quae modo timere nesciunt, nomen tuum, et omnes reges terrae timebunt gloriam tuam, majorem sua. Ideo haec,

VERS. 17.-- « Quia aedificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.

Quia Dominus aedificavit, vel, aedificabit Sion, [Aug.] id est Ecclesiam. Hoc modo agitur, et tandem in aedificata Sion, videbitur in gloria sua: quod non modo, tunc videbitur gloriosus, qui primo visus est in illa infirmitate. Unde: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem (Isa. LIII) . Aedificavit Sion, quia,

VERS. 18.-- « Respexit in orationem humilium; et non sprevit precem eorum. »

Respexit in orationem humilium, [Cassiod., Aug.] qui spiritu pleni orabant ut veniret. Hoc agitur in aedificatione Sion: orant, gemunt aedificantes, qui sunt unus pauper, et pauperes multi. Unde in titulo singulariter, hic pluraliter dicit; sed unus dicitur propter unitatem pacis Ecclesiae; multi propter latitudinem. Ergo nunc oratur, nunc curritur, nunc cinis tanquam panis manducatur, et nunc potus cum fletu miscetur, ne in futuro sero quaeratur, inaniter petatur, frustra pulsetur, foris remaneatur, cum quinque virginibus fatuis. Et non sprevit precem eorum, [Cassiod.] hoc est respicere, quod non spernere.

VERS. 19.-- « Scribantur haec in generatione altera; et populus qui creabitur laudabit Dominum. »

Scribantur haec. [Cassiod., Gl. int.] Qui supra poenitentia sordebat, jam honore Prophetae decoratur. Praecipit haec quae dixit testimonio Scripturae firmari, ut aetas futura ea discat. Quasi dicat: Dixi per Christum esse reparationem, per Adam destructionem. Et haec, scilicet quod reparatio est per Christum, et destructio per Adam, scribantur, [Aug., Cassiod.] ut firmiter teneantur, vel habeantur in generatione altera, id est ad opus generationis novae. Haec enim quando scribebantur, non sic proderant generationi Veteris Testamenti; prosunt vero alteri generationi, id est novae. Unde subdit: Et populus qui creabitur. Nova creatura in Christo, non dico qui creatus est, laudabit Dominum, qui sibi subvenit. Unde Apostolus dicit: Si qua in Christo nova creatura est vetera transierunt. Et ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V).

VERS. 20.-- « Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de coelo in terram aspexit. »

Quia prospexit, etc. [Aug., Cassiod., Alcuin.] Post gemitus dolentis, jam sunt verba consolationum; jam gaudet pauper. Et nota quia supradixit, aedificavit Dominus Sion, et item, scribantur haec. Modo utrumque declarat, scilicet quid dixit scribendum, et quomodo aedificavit. Hoc est enim quod dixit, scribendum, scilicet quia prospexit, [Aug. et Cassiod.] id est misertus est de excelso sancto suo, ut ad humiles veniret humilis, et sic aedificavit Sion. Et nota quia Propheta ut praeterita dicit, quae adhuc erant futura, [Gl. int.] deinde evidentius aperit quod dixerat, Dominus de coelo in terram aspexit. Ad quid prospexit? subdit, scilicet

VERS. 21.-- « Ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum. »

Ut audiret gemitus compeditorum, [Aug.] id est sanctorum, qui sunt compediti timore Dei et disciplina ejus. Timor namque Dei compedes sunt, in quibus gemunt sancti ad impetrandam misericordiam. Nisi enim compedibus timoris ligati essent martyres, dura et molesta a persecutoribus non sustinuissent. De his compedibus scriptura Sapientiae dicit: Audi, fili, et excipe sententiam meam, et ne abjicias consilium meum, et infer pedem tuum in compedes illius, et in torquem ejus collum tuum, et erunt tibi compedes ejus in protectione fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae (Eccli. VI) . Quas compedes solvunt qui martyres occidunt, et solutis vertuntur in gloriam, ut solveret filios interemptorum, [Aug.] vel mortificatorum. Nos autem sumus filii mortificatorum illorum, qui solvimur a nodis peccatorum, et a vinculis cupiditatum. Prospexit ergo Dominus in terram, ut audiret gemitus compeditorum, timore et disciplina ejus. Vel, compeditorum, peccatis, vel mortalitate. Ut solveret filios interemptorum, id est nos a peccatis. Unde alibi: Dirupisti vincula mea (Psal. CXV) . Ad quid audiret et solveret? ad hoc,

VERS. 22.-- « Ut annuntient in Sion nomen Domini; et laudem ejus in Jerusalem. »

Ut jam annuntient [Aug.] (quod non licuit cum interficerentur compediti), nomen Domini, id est laudem de Dei essentia, in Sion, id est in Ecclesia; et laudem ejus [Gl. int., Greg.] secundum opera, annuntient in Jerusalem, id est in Ecclesia. Ita annuntient

VERS. 23.-- « In conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino. »

In conveniendo populos et reges terrarum, [Cassiod.] id est ut faciant populos et reges convenire in unum, id est in unitatem fidei et morum, [Aug.] quod fit sanguine mortificatorum, et compeditorum gemitibus qui auditi sunt. Ad quid? Ut serviant Domino.

[Cassiod.] Vel aliter ab illo loco: Ut audiret gemitus compeditorum. Compediti dicuntur sancti Veteris Testamenti, qui legalibus vinculis astricti non sunt usi noxia libertate, qui cum gemitu orabant, ut Deus mundum a peccatis solveret, et ut solveret filios interemptorum, id est filios eorum qui fraude diaboli sunt perempti a paternis erroribus liberaret, scilicet apostolos, et alios bonos de illo populo, qui fuerunt filii eorum, quos diabolus interemit, ut sic ipsi liberati, annuntient in Sion nomen Domini. Praedicit futura. Hoc enim in Sion factum est, dum ibi primum loquebantur apostoli variis linguis magnalia Dei (Act. II). Unde in generalem Ecclesiam cucurrit sermo eorum. Unde subdit: Et laudem ejus annuntient in Jerusalem, id est in generali Ecclesia, ita annuntient, in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. Haec non mutantur.

PARS IV. VERS. 24.-- « Respondit et in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi. »

Respondit. [Alcuin., Aug.] Quarta pars, ubi post certitudinem veniae dicit quod de sua brevitate ad aeternitatem transeat. Quasi dicat: Ut annuntient nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem. Et respondit ei, Domino, scilicet laus vel Jerusalem. Superiora verba indicant respondisse ei aut laudem aut Jerusalem. Supra enim memoraverat et laudem et Jerusalem, et populos et reges. Sed ad populos vel ad reges non potest referri, quia si referretur, dixisset responderunt, quia ergo singulari numero dicit respondit, intelligitur respondisse laus, vel Jerusalem: laus respondet, quando ei gratias agunt vocati ab illo, dum bene credunt vel bene vivunt, vel Jerusalem, non illa reproba quae occidit prophetas, sed illa quae multos filios parit, vocata respondet, non contemnit, sed fructum reddit. Ecce quid et cui respondit, et ubi respondit, in via, id est in Christo, scilicet in unitate fidei ejus, non 220 in se respondit, id est ex suis meritis. De se enim non esset vox nisi peccati, et qualiter respondit? In via virtutis suae, id est in fide, qua resurrexisse credit Christum. Via enim virtutis suae fuit Christus post resurrectionem, cum jam non est infirmus ut prius, cum fuit via infirmitatis: sed fortis in coelo vocat Ecclesiam. Laus autem fidei est, non quia credit mortuum, quod et paganus credit, sed quia credit glorificatum. Respondit ergo ei, non voce, sed corde; non lingua, sed vita; in via, non infirmitatis, sed virtutis suae, id est in fide Christi, qua credit eum non tantum mortuum, sed resurrexisse et ascendisse ad aequalitatem Patris. Dixi quod Ecclesia respondit Domino, et ubi et qualiter; sed quia praevidit quosdam dicturos, fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum; sed jam desiit, inquit, paucitatem, vel exiguitatem dierum meorum, non aeternitatem illorum dierum ubi ero, sed temporales dies, scilicet quandiu ero in hoc saeculo, nuntia mihi. Hoc dicit propter illos qui dicunt jam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista, non est inanis haec petitio. Ipsa enim via sic annuntiavit: vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Totum vero tempus usque ad finem saeculi, est illa exiguitas dierum, quia omne quod finitur exiguum est, ut inde transeatur in aeternitatem. Dico nuntia. Et

VERS. 25.-- « Ne revoces me in dimidio dierum meorum; in generatione et generationem anni tui. »

Ne revoces me in dimidio dierum meorum, [Aug.] id est fac ut in toto eo exiguo non desinam; non sic fiat ut haeretici dicunt, usque in finem saeculi, perduc me. Non ideo in dimidio dierum meorum me revoces, sed perfice mihi exiguos dies usque ad finem saeculi, ut postea des aeternos. Cur autem de exiguitate quaeris? quia in generatione et generationem sunt anni tui, id est quia licet illi dies usque in finem saeculi durent, tamen exigui sunt in comparatione tuorum qui non mutantur, qui aeterni sunt.

[Cassiod.] Vel ita ab illo loco; respondit, etc. Quasi dicat: Annuntiant laudem ejus in Jerusalem, et ipsa Jerusalem, id est Ecclesia, respondet ei, Domino gratulando, et obsequendo praeceptis ejus. Ubi? In via virtutis suae, [Greg.] id est constantiae suae, non declinando a bono. Breviter hic diffinitur religio Christiana, cum dicitur in via virtutis. Dico respondit, [Cassiod.] et respondendo oravit, hoc: O Deus, annuntia mihi paucitatem, vel exiguitatem dierum meorum, id est breve hoc tempus totius saeculi usque ad finem fac me attendere. Finem quippe saeculi cupit scire, ut cito ad beatitudinem veniat, nec petit noscere diem, neque horam consummationis, quod nemo potest scire, unde Dominus: De die autem illa, et hora, nemo novit, nec angelus, nec Filius, nisi solus Pater (Matth. XV) . Desiderat autem scire utrum saeculum cito finiatur, ut sic transeat ad vitam. Pro quo subdit: Ne revoces me in dimidio dierum meorum, [Greg.] id est transactam vitam, vel aetatem peccatorum. Unde liberatus sum. Vel, ne revoces me in dimidio dierum meorum, ne sinas me revocari a cursu coelestium, ut haeream curae temporalium, quin hos dimidios et futuros dies continuem. Et dicit hos praesentes dies, dimidium dierum, [Alcuin.] vel dies dicit quos in bono in praesenti agit vir sanctus, in quibus meretur praemium vitae. Dies enim habet, qui eos hic in luce bonae vitae agit, sed non sunt nisi dimidii si non adduntur aeterni. Et est: Quia tendo ad aeterna, ne revoces me in dimidio dierum meorum, [Aug.] id est ut remaneam in his dimidiis diebus, sed adde dies gaudii. In generatione generationum sunt, alia littera, anni tui, est generatio generationum, quae non transit, collecta de omnibus generationibus, id est sancti. Collectae enim sunt sanctae proles omnium generationum, et facta est inde una generatio generationum, quae non vadit, nec praeterit. In illa erunt anni Domini, qui non transeunt, scilicet aeternitas Dei. Non enim aliud sunt anni Dei, aliud ipse; sed anni Dei, aeternitas Dei est. Aeternitas autem ipsa Dei substantia est, nihil habens mutabile, ubi nihil est praeteritum, nihil futurum. Et est, dies mei sunt exigui, sed anni tui, id est aeternitas tua, sunt in generatione generationum.

VERS. 26.-- « Initio tu, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt coeli. »

Initio, tu Domine, [Alcuin., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Ne revoces me, quia ad aeternitatem tendo, quam exponit, dicens, o Domine, terram fundasti. Et hoc, initio, quia aeternitate tua praecedis omnia quae fecisti. Sine initio enim ante creaturas exstitit. Et opera manuum tuarum sunt coeli, ad litteram. Alibi dicitur: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII) . Sed quod verbo facit, hoc et manu, id est virtute. Non est enim distinctus corporeis membris. Verbum autem Dei manus ejus est. Et

VERS. 27.-- « Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. »

Ipsi coeli peribunt, [Aug.] de coelis proximis terrae. Hoc constat quod peribunt, secundum qualitatem. Unde et Petrus: Terra autem et coeli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt igni reservandi (II Petr. III) . De superioribus autem coelis coelorum non est certum, sed si manent, non in se, sed Deo manent. Vel mystice coeli sunt justi, qui sunt opera manuum ejus: qui secundum vestimentum, id est secundum corpus, peribunt, sed mutabuntur in melius. Tu autem permanes immutabilis. [Cassiod.] Sicut aeternitatem Dei ostendit, creando omnia, sic manendo post mutata. Et omnes vel omnia, sicut vestimentum veterascent. Quasi dicat: Non de angelis accipi potest, sed de mutabilibus, scilicet de coelis, ad litteram. Vel de sanctis, qui veterascent sicut vestimentum, id est secundum corpus quod more vestis consumitur.

VERS. 28.-- « Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

Et sicut opertorium mutabis eos. Coelos accipe, qui omnia operiunt, qui etiam mutabuntur. Unde subdit: Et mutabuntur, [Cassiod., Aug.] mutata vel mutanda recte dicuntur, quia jam non subjacebunt corruptioni, sicut ante. Tu autem qui dixisti: Ego sum qui sum (Exod. III) , idem ipse es, id est immutabilis et omnipotens. Licet enim omnia sint ex te, et per te, et in te, non tamen sunt quod ipse es, qui es mutans, non mutatus; faciens, non factus; movens, sed manens. Et anni tui, qui erunt in generatione generationum, non deficient; sed an ibi esse poterimus? utique. Audi quod sequitur:

VERS. 29.-- « Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur. »

Filii servorum tuorum, etc. [Cassiod., Aug.] Hilaris conclusio est hic, qua dicimur ibi habitaturi. Quasi dicat: Anni tui non deficient. Et in tuis annis habitabunt filii servorum tuorum, [Aug.] id est prophetarum et apostolorum, nedum ipsi. Ita dicit hic filios habitare, (Num. XIV) ut filii intraverunt in terram promissionis, non patres eorum: quod significat novos homines intrare in novam requiem, non veteres. Intraverunt tamen de illis patribus duo, scilicet Caleph et Josue, quia et in requiem veram intrant unus et unitas, id est Christus et Ecclesia, cum omni novitate filiorum. Dum ergo dicit filios habitaturos, et historiae veteri allusit, et mysterium notavit. [Aug.] Vel filii sunt opera bona, sine quibus nemo intrat. Filii ergo servorum tuorum habitabunt, id est servi per bona opera habitabunt, quasi per filios. Noli ergo esse sterilis, si vis habitare. Praemitte fetus operum, quos sequaris, qui te deducant ad terram viventium. Unde filius, scilicet Joseph, antecessit Jacob in Aegyptum. Et ait patri suo et fratribus suis: Ego praeveni parare vobis escas (Gen. XLV) . Ita ergo praecedant filii tui, id est opera bona tua, parare tibi epulas aeternae refectionis. Quales enim filios praemiseris, tales sequeris. Et semen eorum, [Greg.] id est opera. Unde fructus aeternus metitur, in saeculum, id est in aeternum, dirigetur. Hoc ideo dicit, quia nihil tortum intrat.

Collatio In Psalmum CI: « Domine, Exaudi Orationem, » Etc.

VERS. 4.-- Sicut cremium aruerunt. Sententiam aliis verbis unam efferunt. Hieron., quasi frixa contabuerunt. Alii, tanquam focus aut torris adusta sunt. MOQED est a radice JAQAD, id est accendit, exussit, et frixit. Hinc editio Romana, quam imitatur divus Augustinus, habet, sicut in frixorio confrixa sunt. Porro cremium secundum Arnobium, est sarmentum aridum, quod tamen vocat frixorium. Et haec significantia plurimum quadrat Hebraeo et Graeco. Illud enim sonat torrem adustum, hoc vero lignum aridum φύγιον. Calepinus putat esse cremium, carnem in frixorio frixam, quae quo magis torretur, ea magis virtus ejus et humor evacuatur.

VERS. 7.-- Sicut nycticorax in domicilio. Hieronymus, Nebiensis, Munsterus, et Sanctes, pro nycticorace, ponunt bubonem nocturnum, similiter avem. Alii concordant LXX. Sed pro domicilio omnes habent solitudines, aut ruinas, sive parietinas. De his duobus quid sentiat Hieron. ad Suniam et Fretellam audiamus: « Quaeritis quid significet nycticorax apud Latinos. In Hebraeo pro nycticorace, verbum cos scriptum est. Quod Aquila, et LXX et Theodotion, et quinta editio, nycticoracem interpretati sunt. Symmachus vero, upupam. Sexta editio noctuam, quod et nos magis sequimur. Denique ubi apud nos et Graecos legitur: Factus sum sicut nycticorax in domicilio, apud Hebraeos dicitur, factus sum sicut noctua in ruinosis. Plerique bubonem contentiose significare putant. » Hactenus ille. Ex quo arguere licet, vel ex hoc loco, Hieronymi versionem esse editam ob contentiosos Judaeos. Nam vertit bubonem, quod tamen dicit se non sequi. Quid denique sit in domicilio, docet ubi superius, dicens quod in Graeco δῶμα, velut ad versiculum, sicut passer solitarius in tecto, ubi scribit: « Et dicitis invenisse vos in Graeco ἐπι δώματος, quod antiqui codices Latinorum interpretati sunt in aedificio, δώμα in orientalibus provinciis, ipsum dicitur, quod apud Latinos tectum. In Palaestina enim et Aegypto, vel ubi scripti sunt divini libri, vel interpretati sunt, non habent in tectis culmina, sed domata: quae Romae vel solaria, vel meniana vocant, id est plana tecta, quae transversis trabibus sustentantur. Denique et in Actis apostolorum, Petrus quando ascendit in doma, in tectum aedificii ascendisse credendus est. Et quando praecipitur nobis ut faciamus domati nostro coronam, hoc praecipitur, ut in tecto faciamus per circuitum quasdam eminentias, ne facilis in praeceps lapsus sit. Et in Evangelio: Quae, inquit, auditis in aure, dicetis super domata, id est super tecta (Matth. X) . Et in Isaia: Quid vobis est quod omnes ascenditis super tecta vana? (Isa. XXII.) Et multa hujusmodi. » Haec Hieron. Jam idem adnotandum vigilanter venit quod doma quidem habetur in eo versiculo. sicut passer solitarius in tecto. In altero tamen, exemplaria quae viderim legunt, ἐν οἰκοπέδῳ.

VERS. 9.-- Qui laudabunt me. MEHOLALAI, Hieronymus exsultantes. Alii quidam vertunt, insanientes in me. Alii, deludentes me. Certe apud Hebraeos vox illa multiplex est.

VERS. 14.-- Quia venit tempus. Consimiliter Hieronymus et alii ferme. Interpretes pro Cajetano, pro tempus, ponunt testificatio. Pratensis, solemnitas. MOED.

VERS. 15.-- Terrae ejus miserebuntur. Hieronymus verbum per nomen reddit, pulverem ejus miserabilem. JEHONENU. Ad Suniam et Fretellam, juxta LXX transfert miserebuntur, ac docet APHAR posse interpretari, tam pro terra quam pro pulvere.

VERS. 17.-- Timebunt gentes nomen tuum, Domine. 221 Hanc lectionem mutuati sumus ex psalmodia Romana. Siquidem Hebraice et Graece habetur, timebunt gentes nomen Domini. Nec vacillat sensus. VEIIREU GOIIM ETH SCHEM ADONAI. Φοβηθήσονται τὰ ἔθνη τὸ ὄνομα Κυρίου.

VERS. 18.-- Humilium. Hieronymus, vacui. Pratensis et Munsterus, solitarii; Sanctes, eorum qui sunt sicut myricae; Pellicanus vociferantis; interpretes pro Cajetano, suspirantis; translator ad Campensem, destituti; Paraphrasis hujus dolentis; Nebiensis, excitantis. Si LXX aut Hieronymum relinquimus, quem sequemur? Verumtamen quantum possumus colligere ex Hebraicis lexicis juxta vocabulum in Hebr. positum, oportet significantiam transumptive accipere, adaptando quod commodius est. Jam Sanctes in Thesauro linguae sanctae scribit, AREAR esse myricam aut juniperum, ex rab. Da. plenius tamen et planius nobis satisfacit Hieronymus in Jerem. XVII ad illud: Erit enim quasi myricae in deserto. Quae, inquit, Hebraice dicitur AREAR, sive ut interpretatus est Symmachus, lignum infructuosum in solitudine. Quae respondens ad interpretationem LXX et suam, Siquidem celebratum est myricas esse arbores humiles, juxta illud vers. Non omnes arbusta juvant, humilesque myricae. (VIRG., Eclog. IV, 2.) Deinde cum vertit Hier. respexit ad orationem vacui, quadrat interpretationi Symmachi, de ligno infructuoso. Denique Chaldaeus assonat Vulgatae editioni, respexit ad orationem desolatorum.

VERS. 24.-- « Respondit ei in via virtutis suae. Hieronymus et recentiores, afflixit in via virtutem meam. Atqui ANAH et INNAH apud Hebr. sonat et respondit, humiliatus est, humiliavit, ut non incongrue hoc aut illo modo reddatur. Quod autem efferimus, virtutis suae, sub tertia persona, et Hebr. sub prima aliquoties admonuimus id accidere, ob cognationem iod et vau, quorum alterum in alterum parvo negotio migrat, quin haud rarenter unum sufficitur in vicem alterius. Sic enim non multo distant COHO, et COHI.

Paucitatem dierum meorum. Alii accipiunt per verbum QITZAR IAMAI, id est abbreviavit dies meos. At mox, nuntia mihi. Hebraei sequenti versui copulant, per primam personam futuri, OMAR, dicam. Sed legas EMOR, habebis nuntia, juxta nos, quoniam etsi sit alia punctorum notatio, manent tamen invariata elementa. Denique ubi legimus mihi, Hebraei nunc dicunt, Deus meus. Porro in mihi, et in hoc quod est Deus meus, prorsus eaedem litterae manent. Distinctio punctulorum facit varietatem. Nam ELI, Deus meus. Et ad me, ubi etiam non discernitur prolatio, nisi dicatur ELAI; quod melius est. Nec tamen mutatur ulla littera

Chapter 108 of 157