Skip to the text

Psalmus CXXIV

Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »

Qui confidunt in Domino. Titulus: Canticum graduum. [Cassiod., Aug.] Sextus gradus est confidentia fidelissimi Christiani, solidissimis montibus comparata, quam habet in Domino, ne zelet felices in hoc saeculo, ut eos imitemur. Hic namque psalmus docet non intendere in prosperantes in hoc saeculo: de qua prosperitate, superbia evenit, ut se praeferant omnibus hominibus per superbiam, quibus sunt inferiores per iniquitatem. Inde etiam cor durum fit contra imbrem gratiae Dei, ne fructum ferat: quos attendentes infirmi nutant, qualiter supra infirmi cujusdam pacem peccatorum videntis, moti pedes leguntur; sed credendum est sapientiae Dei, quod omnia bene facit, etsi non videamus quomodo. Et ita erit rectum cor, ut confidamus in Domino, et non movebuntur pedes nostri. Intentio. Monet confidere in Domino. Modus. [Cassiod.] Bipartitus est. Primo asserit non posse moveri eum, qui confidentiam in Dei virtute ponit. Secundo precatur ut bonis prosperitas, malis veniat vindicta, ibi Benefac. Ostendens ergo fidentem in Deo non posse moveri, ait:

VERS. 1.-- « Qui confidunt in Domino sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem. »

Qui confidunt in Domino. [Aug., Cassiod.] Et qui sunt isti? Qui habitat in Jerusalem, spirituali, id est in Ecclesia Christi, non commovebuntur, alia littera, in aeternum. Terrenae Jerusalem cives, saepe sunt captivati; non spiritualis, quae sursum est. Non commovebuntur dico, sicut mons Sion non commovebitur in aeternum, id est Christus in quo fundata est Ecclesia. Mons enim ille in fine saeculi movebitur. Vel ita secundum aliam litteram: Qui confidit in Domino, est, sicut mons Sion, id est illi solidissimo monti comparabilis est. Et, qui habitat in Jerusalem, non commovebitur in aeternum, [Aug.] sicut passer, qui instabilis est, et cito volat hinc inde. [Cassiod.] Vel secundum litteram nostram, ut partim pluraliter, partim singulariter, legatur sic: Qui confidunt in Domino sunt sicut mons Sion, ad litteram, id est illi monti comparabiles. Non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Prius dicit, confidunt, pluraliter; post, non commovebitur, singulariter: quia numerosa est unitas hujus populi, quia et multi sunt, et unum sunt. [Aug.] Deinde qualis est ista Jerusalem breviter describit, subdens:

VERS 2.-- « Montes in circuitu ejus: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum. »

Montes in circuitu ejus. [Aug.] Quasi dicat: Non commovebitur qui habitat in Jerusalem, quia montes, id est angeli, prophetae, et angeli sunt, in circuitu ejus, quasi murus, et antemurale, sed ne in montibus remaneas, addit: Et Dominus, qui habitat in montibus, est in circuitu populi sui, ne ergo spes sit in montibus, sed in vertice montium. Unde Isaias: Erit in novissimis diebus, mons domus Domini in vertice montium (Isa. II) . Hic ergo mons, magnus est, in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum. Quos enim assumit ut sint populus suus, constringit in unum vinculo charitatis et pacis, ut in aeternum non moveantur. Et vere non commovebuntur.

VERS. 3.-- « Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. »

Quia non relinquet dominus virgam peccatorum super sortem justorum, [Alcuin, Cassiod., Aug.] id est super justos sorte electos, vel qui sunt sors et haereditas Dei. Super hos, non relinquet Dominus virgam, id est dominium, peccatorum. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum; sed semper non erit hoc, ut hic aperte dicit Propheta. Et quare non relinquit? Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. Intelligentes hoc pondus tribulationum ad tempus esse, et ideo patienter ferant. Si enim sic semper esse videretur, desererent justitiam; sed ideo non deficiunt, quia sciunt tempus futurum quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas, sicut pastor dividit haedos ab ovibus; ovesque ponet a dextris, haedos autem a sinistris (Matth., XXV).

PARS. II. VERS. 4.-- « Benefac, Domine, bonis et rectis. corde. »

Benefac, Domine, [Cassiod., Hier., Aug.] Secunda pars, ubi, confirmato populo, precatur quod scit futurum, scilicet ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat. Quasi dicat: Et quia sic placet eis Deus per omnia, benefac, Domine, rectis opere, et rectis corde, qui nolunt perire, sed sequi.

VERS. 5.-- « Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem; pax super Israel. »

Declinantes autem, a jussis Dei qui scandalizantur in viis Domini, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem, [Aug., Cassiod.] quorum facta imitati sunt, quorum praesentes laetitias amaverunt. Adducet dico, in obligationes culpae et poenae. Iniquitas enim obligat eos malis, nec sinit eos liberos. Ecce pari sententia pereunt, qui declinant jussa principis, et qui eos operari velle mala contendunt, id est deficientes cum cogentibus deficere. [Aug.] Sed quid erit rectis corde? ecce, pax erit super Israel uno verbo omnia bona dicit. Uno enim nomine quod est pax, patria haereditas dicitur, quae est Christus. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II), qui pacem super pacem dabit nobis.

Collatio In Psalmum CXXIV: « Qui Confidunt In Domino, » Etc.

VERS. 1.-- « Hebraei finiunt primum versum in eo quod est: Qui habitat, ac mox exordiuntur alterum versum; Jerusalem montes, etc. Hieronymus sic vertit: Qui confidunt in Domino quasi mons Sion immobilis, in aeternum habitabilis: nec respexit verborum regulas. Munsterus cum eo quod admiscuit, satis apertum reddidit sensum: Qui confidunt in Domino, immobiles erunt sicut mons Sion, qui non nutat, sed stat in saeculum. Frequentius dictum est LXX passim, distinguentes sententiarum ordinem, versuum periodos secus assignare quam in Hebraeo, ubi metrice scripti sunt. Et si verbum verbo reddens hunc versiculum vix posset intelligi HABOTEHIM BADONAI KEHAR TZION LO IIMMOT LEOLAM IESCHEB.

Chapter 131 of 157