Psalmus CXXIX
Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »
De profundis. Titulus: [Cassiod.] Canticum graduum. Undecimus gradus poenitentialis supplicatio, qui congrue post praedictos gradus ponitur, quia nec timens tantum Deum, nec omnia ferens dignum se penitus sentit Christo, quia in corpore nullus sine peccato est. Et ideo una securitas est precibus inclinari. [Alcuin.] Et est iste sextus psalmus in ordine poenitentialium psalmorum, et undecimus in ordine canticorum. Per senarium notatur perfectio, quia sex diebus perfecit Deus mundum. Per undenarium notatur transgressio, quia et denarium excedit, et ad duodenarium non pervenit. Unde et undecim erant vela capillatia in tabernaculo Domini (Exod. XXVI), [Alcuin.] et undecim sunt psalmi Asaph, et in undenario fuerunt apostoli, semoto felicissimo Juda: sed ad duodenarium redierunt, substituto Matthia. In his ergo datur intelligi quod quantaecunque perfectionis sit aliquis, non tamen sine peccato est, pro quo necessaria est poenitentia, quia est senarius cum undenario. Intentio: [Cassiod.] Monet ad poenitentiam. Modus: Bipartitus est. Primo poenitens captat a sua persona misera, et a misericordia judicis, unde sperat magna. Secundo ponitur laeta conclusio, cum certitudine veniae, ibi, speret Israel. [Aug.] Hic ergo poenitens sciens se esse in profundo, a simili Jonae clamat,
VERS. 1.-- « De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. »
De profundis clamavi ad te, Domine. Haec est vox ascendentis. [Aug.] Attendat ergo quisque in quo profundo sit, de quo clamet ad Deum. Clamavit Jonas de profundo, scilicet de ventre ceti (Jon. II), quia nec venter belluae potuit tenere vocem precantis, quae omnia penetravit et ad Dei aures usque pervenit: Ita et iste de hac vita mortali clamat, quae est nobis profundum. Qui enim sentit se fore in profundo, ubi fluctibus interioris et exterioris miseriae atteritur, imago Dei gemit, clamat donec eam liberet Deus, ita ut renovetur et reparetur a Deo, qui illam impressit, cum hominem formavit; sed cum de profundo clamat, surgit de profundo: et ipse clamor non eum sinit multum in imo esse. Valde enim in profundo sunt qui nec clamant cum viderint se quotidianis peccatis obrutos, et acervis quibusdam et molibus iniquitatum pressos; sed potius illos irrident, qui eos Deum rogare monent. Hoc est profundum in quo peccator contemnit. Sicut dicit Scriptura: Peccator cum venerit in profundum malorum contemnit (Prov. XVIII) . [Cassiod.] Deinde subdit quid clamaverit: Domine, exaudi vocem meam. Deinde aliis verbis idem repetit, dicens, et
VERS. 2.-- « Fiant aures tuae intendentes: in vocem deprecationis meae. »
Fiant aures tuae, [Aug.] id est auditus clementiae intendentes in vocem deprecationis meae. Precibus Deum placeat, ut clementer audiat. Deinde ostendens de quo profundo clamet, ait:
VERS. 3.-- « Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? »
Si iniquitates. [Aug.] Hoc est profundum de quo clamat; sub molibus namque et fluctibus suarum iniquitatum clamat. Circumspectis enim omnibus nullum bonum videns, sed undique mala et catervas scelerum suorum cernens, quasi expavescens exclamat, o Domine, si iniquitatem vel iniquitates, observaveris, id est ad vindictam aeternam servaveris, Domine, quis sustinebit? te judicem? nullus. Non tantum ego, non dixit, ego non sustinebo, sed quis sustinebit? quia prope omnis humana vita peccatis suis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur, et non est castum cor, quod praesumat de justitia sua. Praesumat ergo de Dei misericordia, scilicet quod apud eum est propitiatio.
VERS. 4.-- « Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. »
Quia apud te propitiatio est. [Aug.] Quasi dicat: Quia spe clamat, quia est in eo misericordia, quod ita ait, quia apud te, etc. Vel ita junge. Nullus potest sustinere, si observaveris iniquitatem; sed tamen non despero, quia apud te propitiatio est. In hoc mihi est spes, quia apud te propitiatio, scilicet sacrificium quod pro nobis oblatum est, quo peccata solvit, scilicet innocens sanguis Christi, pro nobis fusus et oblatus, quo delentur omnia peccata nocentium: quo captivi de manu captivantis inimici redimuntur. In hoc ergo mihi spes est. Nam si judex solum esse velles, et misericors esse nolles, omnes iniquitates observares. Et quis ante te staret in judicio tuo? Una ergo spes est, quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam, scilicet misericordiae, cum olim premeres sub lege veteri, reos faciente, sustinui te, Domine, scilicet propter legem misericordiae et charitatis quae vivificat, sustinui: quae peccata condonat, et de caetero monet, ne offendat homo. Et si titubavi, remedium dat orandi: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI) . Et quia hanc legem dedisti in ipsa necessitate, sustinui te, exspectans quando venias, et liberes ab omni necessitate. Sine hac igitur lege misericordiae et charitatis, qua alter alterius onera portat, nullus sustinet, vel frusta sustinet. Deinde quasi quis diceret: [Gl. int.] Est-ne verum quod propter illam legem sustinueris? conversio sit ad auditores, et ait: Utique,
VERS. 5.-- « Sustinuit anima mea in verbo ejus: speravit anima mea in Domino. »
Sustinuit anima mea in verbo ejus, [Aug.] quod non fallit, quod regnum promisit post veniam. Accepimus quidem veniam peccatorum, sed aeternam vitam nondum tenemus: debita sunt deleta, sed merces est adhuc futura, quam speramus in verbo ejus. Si verbum nostrum esset, deberemus timere. Sed quia verbum Dei est, non fallit. Securi ergo speremus in ejus verbum, quod fallere non potest, propter quod subdit, speravit anima mea in Domino.
VERS. 6.-- « A custodia matutina usque ad noctem; speret Israel in Domino. »
A custodia, vel vigilia, matutina usque ad noctem. [Aug.] Ideo dicit a vigilia matutina, quae est finis noctis, quia Dominus tunc surrexit, quod et in nobis speramus. Et ex tunc hoc coepit sperare anima nostra, et sperat usque ad noctem, id est usquequo non moriamur. [Alcuin.] Aliter non valet, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit tantum (Matth. X). Inde in lege caput et cauda hostiae Domino offerebatur (Levit. III), [Aug.] et quia ea hora Christus immortalis surrexit. Ille ergo sperat a vigilia matutina, qui non aliud a Deo quam immortalitatem sperat.
Speret Israel, etc. [Cassiod.] Secunda pars, ubi est laeta conclusio, ubi de se securus praedicat aliis ut semper sperent in Domino. Quasi dicat: Sicut anima mea speravit, similiter speret Israel in Domino a custodia matutina usque ad noctem. [Aug.] Sed quomodo sperat peccator quod habuit ille, qui sine peccato erat? bene,
VERS. 7.-- « Quia apud Dominum misericordia; et copiosa apud eum redemptio. »
Quia apud Dominum est misericordia; [Aug.] quia ille qui sine peccato praecessit, delet peccata sequentium; Et apud eum est copiosa redemptio, scilicet sanguis pretiosus, qui totius mundi peccata redemit.
VERS. 8.-- « Et ipse redimet Israel ex omnibus 285 iniquitatibus ejus. »
Et adeo copiosa, [Aug.] quod ipse qui sine peccato praecessit, redimet Israel. Israel se vendere potuit, et non redimere: ille qui sine peccato est, potest redimere. [Cassiod.] Hic jam dicit, quid sit facturus ille, quem dixit misericordem esse et copiosum, scilicet quod redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.
Collatio In Psalmum 126: « De Profundis Clamavi. »
VERS. 4.-- Propter legem tuam. Hunc locum diligenter examinavit D. Hier. ad Suniam et Fretellam, ex cujus pertractatione palam advertimus ipsum legisse biblia Hebraica absque punctorum distinctione, simul et jod, ubi legimus vau, quod vau, et quosdam interpretes prius tenuisse describit, a quibus nostram lectionem habemus in usu, sed praestat eum audire loquentem. Dicitis in Graeco vos legisse, ἕνεκεν τοῦ ὀνόματός σου, id est propter nomen tuum, et nos confitemur plura exemplaria sic reperiri; sed quia veritati studemus, id quod in Hebr. sit, simpliciter debemus dicere. Pro nomine enim sine lege apud eos legitur thira, quod Aquila interpretatus est φόβον, hoc est timorem. Symmachus et Theodotion νόμον, id est legem, putantes THORAH, propter litterarum jod et vau similitudinem et formam, quae tamen magnitudine distinguuntur. Quinta editio terrorem interpretata est. Sexta verbum. Hactenus D. Hier. Caeterum nunc cum punctis legimus, TIUARE, id est timeberis.
VERS. 6.-- A custodia matutina usque ad noctem. MISCHOMRIM LABOQER SCHOMRIM LABOQER, quod interpretatur D. Hier., a vigilia matutina, usque ad vigiliam matutinae; Pratensis, supra observantes mane, supra observantes mane; Sanctes, magis quam custodes mane, custodes mane; Munsterus, ante custodes matutinos, ante custodes, inquam, matutinos, ac caeteri pari forma. Quae translatio eo tendit, quo insinuetur perfecta, indefessa, et jugis in Deum fiducia. Ubi ergo sensus tenetur, verborum cacozelia aspernanda est.
Chapter 136 of 157