Skip to the text

Psalmus CXXVIII

Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »

Saepe expugnaverunt. Titulus: Canticum graduum. [Cassiod., Aug.] Decimus gradus est, ut qui caste Deum timet, pro eo omnia patienter ferat: quod tunc expedit Ecclesiae inter malos. Mali enim etsi audiunt verbum Dei, tamen turbant Ecclesiam quotidie scandalis et tribulationibus, qui in Evangelio comparantur petrosis locis, ubi semen aruit, quia non habent radicem (Luc. VIII). Hos tales ab Abel Ecclesia toleravit. Intentio: Monet ad patientiam. Modus: Bipartitus est psalmus. [Cassiod., Aug.] Primo ostendens quae tulerit, consolatur infirmos. Secundo agit de reprobatione persequentium, ibi, Dominus justus. Ecclesia ergo quasi respondeat querelis infirmorum murmurantium: quod tot malos ferant, incipit: « O filii, nolite mirari ad ista, quasi nova, quae jam diu sustinui, et ne turbemini, quia »

VERS. 1.-- « Saepe expugnaverunt me a juventute mea; dicat nunc Israel. »

Expugnaverunt me matrem, saepe [Aug.] hoc dicit pro frequentia passionum. Et hoc, a juventute mea, scilicet a primo tempore aetatis ab Abel. Aliquando enim in solo Abel Ecclesia erat, et expugnata est a fratre malo, et perdito Cain (Gen. IV). Et istud, dicat Israel nunc, dum licet ut alii instruantur. Istud ergo dicat, et non timeat istud, cum senectus expugnatur, consolatur se de praeteritis. Quid dicat?

VERS. 2.-- « Saepe expugnaverunt me a juventute mea; etenim non potuerunt mihi. »

Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Et quare expugnaverunt? [Aug.] quia non consensi eis, quod ita ait: Etenim non potuerunt mihi, scilicet praevalere, ut me traherent in consensum peccati. Quod cum non possem,

VERS. 3.-- « Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam. »

Supra dorsum. [Aug.] Quasi dicat: Quia non potuerunt facere, ut consentiam, fecerunt ut portem ipsos, et fero usque in finem. Vel ita: Etenim, quasi dicat, expugnaverunt me, sed mihi non nocuerunt. [Cassiod.] Etenim, id est quia: Non potuerunt mihi praevalere, ut me finirent et consumerent, quia etsi quidam sanctorum ad coelum missi sunt, tamen Ecclesia non potuit finiri. Ideo ait: Non potuerunt, quia Ecclesia crescit adversis. Et cum palam non possent nocere, supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, id est conati sunt occulte mihi nocere, quia quod mali nequeunt publice omnibus, occulte singulis tentant suadere, ut qui a facie venientes viderentur, a tergo non sentiantur. Et sicut saepe expugnaverunt, ita et diu. Quod ita dicit: Prolongaverunt iniquitatem, vel injustitiam suam quia non sunt momentaneae eorum insidiae, sed diutinae. [Aug.] Vel ita: Saepe expugnaverunt, tamen prolongaverunt iniquitatem suam, id est longe fecerunt a me injustitiam suam, quia etsi mali cum bonis sint in saeculo, si etiam in Ecclesia sint, ne quis tamen putet iniquitatem juxta justitiam. Et si eos porto, tamen longe est a me iniquitas eorum. Ne quis ergo timeat mistos sibi malos qui longe sunt.

VERS. 4.-- « Dominus justus concidet cervices peccatorum; confundantur et convertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion. »

Dominus justus. Secunda pars, ubi agit de reprobatione persequentium. Quasi dicat: Expugnaverunt me peccatores, sed hoc non semper erit, quia Dominus concidet cervices peccatorum. In hoc superbos et cervicosos peccatores notat. In cervice enim notatur superbia. Et 284 confundantur ipsi, quod erit cum viderint se damnari, et convertantur retrorsum, id est inefficaces appareant, omnes qui oderunt Sion, [Aug.] id est Ecclesiam, quam non tantum manifesti persecutores, sed etiam qui ficte intrant, oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam.

VERS. 5.-- « Fiant sicut fenum tectorum; quod priusquam evellatur exaruit. »

Fiant etiam sicut fenum tectorum. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Est herba quae in alto nascitur, sed sine radice. Feno ergo tectorum comparantur mali quia in culmine superbiae nascuntur, ubi non solide stant qui saepe dispereunt antequam de vita tollantur. Quod priusquam evellatur exaruit, [Aug.] quia mali ante sicci sunt, quam de vita abeant. Nondum enim finiti sunt in judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis.

VERS. 6.-- « De quo non implevit manum suam qui metet; et sinum suum qui manipulos colliget. »

De quo, scilicet feno, id est de malis et aridis, non implevit manum suam qui metet, et sinum suum qui manipulos colliget. [Aug.] Angeli sunt messores qui bonos fructus colligent, ut offerant Deo: qui grana separabunt a paleis (Matth. XIII), sed hi de malis non implebunt manum vel sinum, [Haym., Hilar.] id est non colligent ex eis bonam operationem, vel bonam cogitationem, quia nullus in talibus fructus comperietur, qui manu vel sinu ab angelis portetur. Manus ad opera, sinus ad conscientiam refertur, sed in neutro fructus est malis.

VERS. 7.-- « Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini. »

Et non dixerunt. [Alcuin., Aug.] Quasi dicat: Quos non colligent angeli, quibus non praedicaverunt apostoli. Et hoc est quod ait: Et illi non colligentur, quibus non dixerunt illi qui praeteribant, scilicet apostoli et prophetae, benedictio Domini sit super vos. Maxime Judaeis mos erat, quibuscunque operantibus hoc dicere: Benedictio Domini super vos. Hic enim mos inter Hebr. erat, ut major operantibus benediceret (Ruth. II). Unde hic dicitur e contrario, quia inaniter operantibus nulla benedictio datur. Illi ergo qui praeteribant, sunt qui per vitam istam currendo transeunt ad patriam, ut prophetae et apostoli, qui radicatos charitate benedicunt. Superbis vero dicunt, benedictio Domini super vos, sed quod futuri sunt, scilicet miseri, et non dixerunt talibus: Benediximus vobis in nomine Domini. Bonis benedicitur. Si ergo bene vivis, vide te benedictum. Omnes enim viventes benedicunt, non utique in suo nomine, sicut haeretici; sed in nomine Domini a quo omnia bona dicunt esse, non ab eis. Qui enim dicunt, non sanctificat nisi Deus, nec quisquam bonus est, nisi dono Dei. Ipsi in nomine Domini benedicunt, non in suo, quia amici sunt sponsi, nec volunt esse adulteri sponsae

Collatio In Psalmum CXXVIII. « Saepe Expugnaverunt, » Etc.

VERS. 3.-- Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. In Hebr. est araverunt, arantes, sive aratores, HARESCHU HORESCHIM. Longa et diuturna persecutorum molestia hoc et illo modo significatur, veluti et quod statim sequitur: Prolongaverunt iniquitatem suam HEERICU LEMAANITHAM, hoc est prolongaverunt sulcum suum. Perseverat enim in metaphora, qua semel coeperat. Et LXX sensum eruerunt, qui decebat.

VERS. 4.-- Cervices peccatorum. Hebr. habent pro cervicibus funes. Sciendum autem quod si ABOTH, sit plurale hujus nominis AB, recte sonat res densas et incrassatas, quibus significatur more Scripturae superbia, etiam cervice pingui designata. Unde Deut. XXXII, ubi arguitur duritia et obstinatio filiorum Israel, dicitur ABITA; incrassatus fuisti. Si autem ABOTH fuerit ab ABATH, sunt funes fortes, et densa vincula, quemadmodum accipere volunt Hebraei. Utrobique sententia digna est.

Chapter 135 of 157