Skip to the text

Psalmus CIV

Psalmi Titulus: « Alleluia. »

Confitemini Domino. Titulus: Alleluia. [Cassiod.] Hic primo angeli cum verbum scilicet, alleluia, positum invenitur, nec ante a quoquam Hebraeorum scriptorum positum est quod nulla lingua praesumpsit mutare, sicut in Evangelio, amen. Interpetatur autem laudate Deum. Nam alleluia, dicitur laudate; jam, nomen est Dei invisibilis, id est significat invisibilem, quod nomen ei tantum convenit. Praescribitur autem iste titulus, viginti psalmis, in quibus omnibus magnalia Dei dicuntur, [Cassiod., Alcuin.] et magna in eis est exsultatio, sicut in hoc psalmo beneficia Dei narrantur, quae contulit spirituali semini Abrahae. Hic enim commendat Propheta bonos in illo populo Israel, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahae filii promissionis. [Aug.] Iste est ergo primus psalmus, cui praenotatur alleluia. Et est sensus: Alleluia, id est laudate Deum. Unde et psalmus incipit. Intentio: Monet ad laudem. Modus: Sex sunt partitiones. Sic enim partitur hunc psalmum Augustinus, cui consentit Cassiodorus, nisi quod sextam partem alibi facit, quam Augustin. Quod in lectione psalmi suo loco monstrabitur. Primo ut in verbis exterioribus intellectum videas interiorem, quasi in corpore animam admonet semen Abrahae, id est filios promissionis, pertinentes ad haereditatem testamenti aeterni, ut ipsum Deum tanquam haereditatem eligant, et gratis non pro aliquo extra eum colant, et hoc faciant, laudantes, invocantes, annuntiantes, nec in sua, sed in ejus gloria per fidem, bene operantes, spe gaudentes, charitate ferventes. Et hoc totum sonat psalmus, his verbis, confitemini, etc., usque ibi, mementote mirabilium, ubi est partitio, quam et alias suis locis exsequimur. Propheta ergo a laude incipiens, quam titulus praenotat, ait:

VERS. 1.-- « Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. »

Confitemini Domino, [Aug., Gl. int., Aug.] id est laudate Deum, quod fit ab amante. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). Praemissa laude, sequitur invocatio, ut petat desiderata; et invocate nomen ejus, quia laudans auditur. Congruus ordo iste, ut prius sit laus, post invocatio. Unde alibi: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum (Psal. LXXIV) . Et alibi; Laudans invocabo Dominum (Psal. XVII) . Et in oratione Dominica promittitur brevis captatio, scilicet, Pater noster, qui est in coelis (Matth. VI) . Et postea subsequuntur petitiones. Deinde subdit: Et annuntiate inter gentes opera ejus, quia amor Domini in pascendis ovibus ejus maxime ostenditur. Unde Dominus dixit Petro: Simon, diligis me? eique respondenti: Domine, tu scis quia amo te, dixit: Pasce oves meas (Joan. XXI) .

VERS. 2.-- « Cantate ei psallite ei, narrate omnia mirabilia ejus. »

Cantate ei verbo, [Aug.] quia ore cantatur, et psallite ei, id est opere laudate, quia manibus psallitur. Deinde istis duobus duo alia reddit: ad hoc enim quod dixit: Cantate, quasi determinando quomodo cantent, subjicit narrate omnia mirabilia ejus. Nihil enim silendum est pudore. Vel ideo dicit, quia omnia quae dicunt de eo mirabilia sunt. [Cassiod., Aug.] Nullus enim potest omnia narrare. Deinde addit quod dixerat psallite, refert quod subditur.

VERS. 3.-- « Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum. »

Laudamini. [Aug., Gl. int.] Quasi dicat: Psallite hoc modo: Laudate, id est operamini sic ubi laudemini, quod bene operantes merito possunt. Et hoc in nomine sancto ejus hoc addit, ne de bono opere homo glorietur in se, sed in Domino. [Non enim vetat laudari, si boni sunt, sed non nisi in Domino, qui bonos facit, cui omne bonum ascribere debent. Et in omnibus ejus gloriam quaerere, hoc est quod alibi dicitur: In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII) . Et quod ibi addit: Audiant mansueti et laetentur. Hic quoque quodammodo addere videtur, dicens: Laetetur cor quaerentium Dominum, etc. [Hier.] Vel ita: Laudamini in nomine sancto ejus, id est gaudete dici Christiani a Christo. Et laetetur cor, [Haym., Aug., Hier.] et si non corpus, quaerentium Dominum, qui bene operantes aemulantur; et si laetatur cor quaerentium Domini, quanto magis invenientium? Ergo dum operamini,

VERS. 4.-- « Quaerite Dominum et confirmamini; quaerite faciem ejus semper. »

Quaerite Dominum, [Cassiod., Aug.] in praemium, et sic confirmamini, id est inde enim fortes sunt, et illuminati. [Hier., Aug.] ut sciant agenda, et possint ea perficere. Declinantes autem ab eo, et infirmi sunt et caeci. Quaerite semper in hac vita faciem ejus, id est praesentiam ejus, quae si per fidem invenitur, tamen semper in hac vita perquirenda est, ut postea per speciem habeatur. [Hier.] Judaeis ut parvulis praeceptum erat in lege veteri, ut ter in anno apparerent in conspectu Domini, non vacui, scilicet in Pascha, Pentecoste et Scenopegia (Exod. XXIII). Nos autem qui sumus in anno benignitatis, semper faciem Trinitatis quaerere debemus. [Aug., Alcuin.] Vel, semper quaerite, id est in praesenti, et in futuro. Et tunc enim sine fine quaeretur, quia qui amatur semper desideratur, semper quaeritur, ne sit absens, sed semper praesens; malus potest timere praesentiam ejus quam bonus amat.

PARS II. VERS. 5.-- « Mementote mirabilium ejus quae fecit; prodigia ejus et judicia oris ejus. »

Mementote mirabilium. [Aug.] Secunda pars ubi ad parvulorum corda nutrienda proponit de fide patriarcharum, et de promissionibus Dei, ut nos simus semen illorum. Non solum de Judaeis, sed etiam de omnibus gentibus. Et hoc ostendit usque ibi, cum essent numero, brevi. [Alcuin.] Quasi dicat: Quaerite ipsum. Sed quia sunt qui non ferunt solem in rota, qui non possunt intelligere Christum in altitudine suae deitatis quae avolat ab intellectu, sicut potest nemo videre solem in rota sua. Dico vobis minoribus, saltem mementote mirabilium eorum, vel mirabilia ejus, quae fecit. [Aug.] Ecce jam iste ardens laudator contemperat se infirmis et lactentibus, quos mirabilibus Dei temporalibus nutrit, ac si dicat: Si id quod Deus est magnum est quaerere; vel, id est saltem quae fecit videte. Simile est huic quod Dominus dixit Moysi: Haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III) . Quod vix aliquantisper pura mens capit. Deinde gratiam suam, misericorditer contemperans, dixit: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (ibid.) , quod etiam a parvulis capi posset. Ita hic prius monet quaerere faciem quod convenit grandibus: deinde attendere opera, quod parvuli possunt. Et mementote prodigia ejus majora, [Cassiod.] scilicet miracula, quibus aliquid futurum significabatur, et judicia oris ejus, [Alcuin.] quae per Moysen mandavit in lege. Nota quia paulatim ascendit, de prodigiis visibilibus, transit ad judicia, inde ad aeternum testamentum, ubi praeceptum est et promissum. Testamentum enim aeternum dicitur, et doctrina ipsa, et promissio haereditatis aeternae; et quibus hoc dicitur? illis qui sunt secundum fidem.

VERS. 6.-- « Semen Abraham, servi ejus; filii Jacob, electi ejus. »

Semen Abraham servi ejus, [Hier., Aug.] et qui sunt filii Jacob, id est imitatores luctando contra carnem. Jacob dico electi ejus. Dico mementote et debetis, quia

VERS. 7.-- « Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. »

Ipse Christus est Dominus Deus noster, [Aug.] et ne putes filios Abrahae tantum esse in una gente secundum carnem quia in universa terra sunt judicia ejus, id est in universa terra sunt Jacob et Israel, id est fideles, quibus judicia sua manifestat, sed non alii genti.

VERS. 8.-- « Memor fuit in saeculum testamenti sui; verbi sui quod mandavit in mille generationes. »

Memor fuit. [Cassiod.] Ideo etiam debetis esse memores, quia ipse fuit memor implendo promissa testamenti sui novi, [Aug.] id est justitiae et haereditatis aeternae, quam promisit in Novo Testamento. Dicitur enim testamentum, et illud quod promittitur, et doctrina in qua promissio declaratur, et pro qua servata redditur. Testamenti dico, duraturi in saeculum, id est in aeternum, unde post dicit, in testamentum aeternum, quod testamentum si vetus accipitur, propter terram Chanaan, de qua sequitur: Quomodo aeternum est, cum illa terrena haereditas, non possit esse aeterna? Non ergo de illa accipiendum est. Deinde ut determinet testamentum accipi pro verbi doctrina, subdit, verbi. Quasi dicat: cujus testamenti memor fuit? ecce, verbi quod mandavit in mille generationes, id est omnes quibus vivendum est ex fide. Accipitur enim hic mille pro infinito. Hoc est verbum Evangelii, verbum fidei, quod extenditur in omnes generationes, pro quo servato redditur promissum aeternum, quod per testamentum ante significavit, quod non mandavit, sed promisit. Promissum enim est quod accipere debemus, mandatum est quod facere debemus. Haec est fides, ut justus ex fide vivat, et huic fidei promittitur haereditas.

VERS. 9.-- « Quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac. »

Quod disposuit. [Aug.] Quasi dicat: Memor fuit verbi, quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui, quod disposuit ad Isaac.

VERS. 10.-- « Et statuit Jacob in praeceptum: et Israel in testamentum aeternum. »

Et statuit illud, [Aug.] scilicet verbum fidei, ipsi Jacob in praeceptum et statuit illud Israel in testamentum aeternum, id est in promissum aeternum. Ecce illud verbum, et in praecepto est et in promisso; sed secundum aliud et aliud. Opus enim quod mandat, est in praecepto. Merces 229 autem operis est in promisso, operantibus enim promittit mercedem. Et est, statuit illud, verbum. Israel in testamentum aeternum, [Aug., Alcuin.] id est quod ex ipso verbo impleto daturus esset aliquid aeternum, scilicet terram Chanaan, quae non est aeterna; sed aeternum significat. Ecce tres patriarchae memorati sunt, quorum specialiter dicit se esse Deum: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III) . Ecce triplex auctoritas. Dico statuit in testamentum aeternum.

VERS. 11.-- « Dicens: Tibi dabo terram Chanaan; funiculum haereditatis vestrae. »

Dicens: Dabo tibi terram Chanaan [Aug.] id est quod ab ea signatur; dedit enim eis etiam hanc terram in figura aeternae haereditatis, ad quam aeternam haereditatem non omnes pertinent. Ideoque addit, funiculum haereditatis vestrae, scilicet dabo, [Haym., Gl. int.] id est haereditatem coelestem illis solis, qui funiculo divinae praedestinationis signati sunt. Vel ideo dicit, funiculum, quia sicut funiculo distributa est terra promissionis, in diversas partes, ita in vita aeterna diversae sunt mansiones; juxta illud: In domo patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV) . [Cass.] Cur autem coelestis haereditas dicitur terra Chanaan, nomen ejus aperit. Interpretatur enim Chanaan, humilis, quia in eam nemo intrat, nisi humilis. Sed ex historia idem perpenditur. Dixit enim Noe Chanaan futurum servum fratrum suorum (Gen. IX). [Aug.] Id est Deo excluso, Chanaan datur terra semini Abrahae. Is est servilis timor, qui non manet in domo in aeternum, quia charitas foras mittit timorem, et manet filius in domo in aeternum (Joan. VIII; I Joan. IV). Congrue ergo haereditas aeterna, dicitur terra Chanaan, quia ab ea servi repelluntur, et filii recipiuntur.

PARS III. VERS. 12.-- « Cum essent numero brevi, paucissimi, et incolae ejus. »

Cum essent. [Aug.] Tertia pars, dixerat Deum gratis esse colendum quoniam ante occurrebat animo parvae fidei. Si Deus gratis est colendus, et ipse est haereditas, quid de necessitatibus mortalis vitae fiet? subdit hic quid patribus praestitit et filiis eorum tam carne quam fide. [Aug., Alcuin.] Dicit enim quae subsidia temporalis vitae praestitit patribus et filiis eorum, tam carne quam fide, non ut his haereant, sed ea ad bonum aeternum referant. Quod faciunt si iis allecti, justificationes et legem Dei requirunt. Cum essent numero brevi. [Aug.] Exsequitur historiam et breviter tangit, quod in Egyptum transierunt, quasi dicat: Hoc promisit Deus; cum essent numero brevi, id est paucissimi, antequam in Egypto multiplicarentur; et incolae, id est advenae ejus, scilicet terrae Chanaan.

VERS. 13.-- « Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. »

Et pertransierunt de gente in gentem. [Aug.] Proponit breviter quod postea plenius narrabit. Et pertransierunt de regno, id est terra promissionis quae dicitur regnum, non quod tunc esset, sed quod futurum esset: ibi regnum Israel. Transierunt dico, ad populum alterum. Et quomodo perdurare potuerunt? Ecce:

VERS. 14.-- « Non reliquit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges. »

Non reliquit, [Aug.] id est, non permisit, hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges ut regem Gerarae Abimelech, ne noceret Isaac de Rebecca (Gen. XXVI); et regem Aegypti Pharaonem, ne noceret Abraham de Sara (Gen. XXI). Corripuit dicens:

VERS. 15.-- « Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. »

Nolite tangere christos meos. [Aug.] Haec verba licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. Quod autem dixit christos, nullum moveat, quia jam tunc Christiani erant, etsi latenter. Unde Abraham exsultavit ut videret diem meum; vidit et gavisus est (Joan. VIII) . Nullus enim praeter hanc fidem, vel ante incarnationem, vel post, Deo reconciliatus est. Unus enim mediator est Dei et hominum Jesus Christus (I Tim. II) . Et nolite malignari in prophetis meis. ] Hoc aperte de Abraham constat, quod propheta fuit: sic et de aliis credendum est.

PARS IV. VERS. 16.-- « Et vocavit famem super terram; et omne firmamentum panis contrivit. »

Et vocavit. [Aug.] Quarta pars, ubi incipit narrare, quomodo factum est, ut transierunt de regno ad regnum. Quasi dicat: Si quaeris quomodo transit de gente in gentem, et de regno ad populum alterum, ecce: Vocavit famem super terram, etc., usque ibi et auxit populum suum vehementer; quasi pertransierint per hoc. Et id est, quia vocavit Deus famem super terram. Ita dicit vocasse famem quasi personam animatam, quae posset vocanti obedire forte ideo, quia haec mala immittit Deus per angelos malos, qui talibus praepositi sunt. Vocavit ergo famem, id est angelum fami praepositum. Vel potius, vocavit famem, id est dixit ut fames esset, id est jussit esse in actu, quae jam erat in dispositione, ita vocavit; et, id est quia contrivit, id est consumpsit, omne firmamentum panis. Et per hoc transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Sed:

VERS. 17.-- « Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph. »

Misit ante eos virum. [Aug.] Vide quomodo Deus usus est malis in bonum, Joseph enim venditus a fratribus, postea in Aegypto pro justitia est sublimatus (Gen. XLI). De quo subdit: in servum, etc. Quasi dicat: Quem misit et quomodo? Ecce: Joseph in servum venundatus est a fratribus, [Hier.] quos postea et patrem in Aegypto recepit (Gen. XXXVII), terramque optimam a Pharaone eis dari fecit (Gen. XLVII) . Si autem Joseph humiliatus et exaltatus, locum fecit ad temporalia bona populo Dei, ut firmaretur super inimicos: quanto magis Jesus secundum carnem humiliatus, et in coelis exaltatus suis locum fecit ad aeterna. [Aug.] Deinde narrat quae tulerit Joseph in humilitate sua, et quomodo sublimatus est, dicens:

VERS. 18.-- « Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus. »

Humiliaverunt in compedibus pedes ejus. [Aug.] Non legimus de compedibus Joseph in illa historia Genesis, sed credendum est factum esse quod ibi praetermissum, dicit Spiritus sanctus in psalmis. [Cassiod., Aug.] Et si enim Joseph gratiam habuit apud custodem carceris, ut legitur in Genesi (Gen. XL), tamen prius anxiatus est. Ferrum pertransiit. Quasi dicat: Praeter mala corporis, ferrum, id est tribulatio durae necessitatis, quae in aestuante et sollicita anima erat, pertransiit animam ejus, ut de Maria dicitur in Luca: et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II) . [Cassiod.] Vel secundum aliam litteram, anima ejus pertransiit ferrum, id est tribulationem durae necessitatis. Idem tamen sensus cum priori: etiam in hac tribulatione fuit Joseph, donec veniret verbum ejus, [Aug.] id est interpretatio somnii, sed non fuit ab eo illud verbum, quia

VERS. 19.-- « Eloquium Domini inflammavit eum, misit rex et solvit eum; princeps populorum et dimisit eum. »

Eloquium Domini, [Gl. int., Cassiod.] id est spiritus revelans mysteria, inflammavit, vel ignivit cum, id est vivaciter excitavit eum, ut futura diceret. [Aug.] Inflammatus autem dicitur divino eloquio ut computetur inter eos de quibus dicit Apostolus: Spiritu ferventes (Rom. XII) . Unde bene Spiritus sanctus, quando a Domino apostolis missus est, visae sunt illis linguae divisae (Act. II), velut ignis, a quo igne discedunt illi, de quibus dicitur: Refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV) . Et propter hoc verbum misit rex, id est Pharao, et solvit a reatu, id est a poena eum compeditum, scilicet princeps populorum et divisit eum inclusum, liberum carcere.

VERS. 20.-- « Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. »

VERS. 21.-- « Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. »

Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. [Aug.] Neque hoc legimus in historia, sed credendum tantum virum Dei cultorem non de solis corporalibus curam gessisse.

VERS. 22.-- « Et intravit Israel in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. »

Et post Joseph intravit Israel in Aegyptum, [Aug.] et Jacob accola fuit, id est advena, non indigena, in terra Cham. Haec est Aegyptus, cujus gens a Cham filio Noe descendit (Gen. X). Cham etenim filius Noe fuit, pater Canaan de quo Aegyptii traxerunt originem.

PARS V. VERS. 23.-- « Et auxit populum suum vehementer; et firmavit eum super inimicos ejus. »

Et auxit. [Aug.] Quinta pars. Ecce quae gesta sunt breviter proponit, quae postea plene narrat. Dicit etiam quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et hoc totum usque ibi, expandit nubem, ubi est sexta pars secundum Augustinum. Quasi dicat: Misit Deus post Joseph Jacob in Aegyptum, et ibi vehementer auxit populum suum fecunditate nascendi, [Cassiod., Aug.] et firmavit eum super inimicos ejus. Hoc non ante Moysen factum fuit, sed per signa Moysi. Ante enim masculi fetus filiorum Israel necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur (Exod. III), sed postea in manu potenti per signa et portenta Domini metuendi et honorandi, facti sunt, donec duri regis contemptio vinceretur; ipsumque cum exercitu suo mare Rubrum obrueret. Quomodo autem hoc factum est, quia breviter proposuerat, plene narrare incipit:

VERS. 24.-- « Convertit cor eorum ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. »

Convertit cor eorum ut odirent populum ejus. [Aug.] Non ideo dicit, convertit cor eorum, quia Deus sit auctor mali. Non enim intelligendum est vel credendum quod Deus cor hominis ad facienda peccata convertat, vel quia patrum peccatum sit odisse populum Dei. Et dolum facerent in servos ejus. Istorum tam gravium peccatorum auctor non est Deus, quia nullius etiam levissimi peccati auctor credendus est; sed mirabilis Dei bonitas, etiam malis bene utitur. Cum enim ipsi vitio suo mali essent, ille de malo illorum benefecit. Non enim antequam odissent populum ejus boni erant, sed maligni et impii tales erant, qui facile incolis suis felicibus inviderent. Dum ergo auxit felicitatem Israel, hoc Dei beneficio illi ad invidendum conversi sunt, quia jam mali erant. Non itaque cor illorum malum faciendo, sed populo suo benefaciendo. Cor eorum, sponte malum, convertit, dum suos multiplicavit, ut odirent, per invidiam populum ejus. Invidia enim est odium alienae felicitatis, quo illorum odio ad exercitationem populi sui, et ad gloriam nominis sui usus est, sicut sequentia docent. Dico, convertit cor eorum ut audirent populum ejus. Et ut dolum facerent in servos ejus, scilicet ut opere luti et lateris minuerentur servi Dei. Deinde quo modo his usus sit ad gloriam suam, incipit exponere dicens:

VERS. 25.-- « Misit Moysen servum suum: Aaron quem elegit ipsum. »

Misit Moysen servum suum. [Cassiod.] Misit servum, qui omnia per se poterat, ut doceret, qua moderatione haec omnia egisset. Et misit Aaron quem elegit ipsum. Sufficeret dicere quem elegit, sed nihil quaerendum est in eo quod addit ipsum, sed consuetudo divinae locutionis est ad 230 explanationem. Et

VERS. 26.-- « Posuit in eis verba signorum suorum: Et prodigiorum suorum in terra Cham. »

Posuit in eis, [Cassiod.] scilicet Moyse et Aaron verba signorum suorum et prodigiorum suorum in terra Cham, id est quibus praedicabatur ab eis, quae signa et prodigia Dominus esset facturus inter Cham. [Aug.] Vel ita, verba signorum non accipit verba quibus fierent signa. Multa enim sine verbis facta sunt, vel virga, vel manu extenta, sed quia ipsa facta non erant significationis inania, sicut verba quae loquimur, ideo et ipsa dicta sunt verba. Verba ergo non vocum, vel sonorum, sed signorum et prodigiorum per eos fecit signa. Et est, posuit in eis verba signorum, id est per eos fecit signa, quia tanquam verba aliquid significabant. Et posuit verba prodigiorum suorum, [Cassiod.] id est per eos fecit prodigia, quae aliquid portendebat. Et hoc in terra Cham. Quae autem signa fecit, subdit:

VERS. 27.-- « Misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos. »

Misit tenebras, et obscuravit. [Aug.] Hoc ad litteram inter plagas Aegypti legitur, quia tenebras inter alias plagas passi sunt (Exod. X), sed quod hic dicit, melius sic accipiamus ut intelligamus corda eorum obscurata, qui praecepta Dei spernebant. Et est competens initium plagarum, caecitas sine qua non incurissent caetera. Et non exacerbavit, [Haym., Aug.] complevit et per miracula confirmavit. Vel secundum aliam litteram quae est, exacerbaverunt, scilicet Aegyptii contradictionibus suis sermones ejus Dei. Vel sicut in quibusdam codicibus reperitur: Et non exacerbaverunt, scilicet Moyses et Aaron, sermones ejus Dei, quia illos etiam durissimos, scilicet Aegyptios, patienter tulerunt, propter mandatum Domini, donec omnia in eis quae Deus disposuit fierent.

VERS. 28.-- « Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. »

Convertit aquas eorum in sanguinem. [Cassiod.] Haec est secunda plaga quae in Exodo ponitur prima (Exod. VII), quae signabat quod aquas Rubri maris verteret eis in mortem; et occidit pisces eorum. Ne ergo sit in aquis spes vitae illis hominibus, cum in aqua moritur. Quod ibi naturaliter nutritur.

VERS. 29.-- « Edidit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum. »

Et dedit terra eorum ranas. [Aug.] Ecce tertia. Secundum aliam litteram, et dedit terra eorum ranas, id est terram eorum convertit in ranas, quia tot fuerunt ranae, ut hoc hyperbolice dicatur, et erant ranae in penetrabilibus regum ipsorum. (Exod. VIII.) Socii ranarum fiunt principes, qui sub aquis post locandi erant.

VERS. 30.-- « Dixit, et venit coenomyia, et ciniphes in omnibus finibus eorum. »

Dixit, et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. [Aug.] Ecce haec est quarta plaga, quae jactantia regis est, qui nec par est muscis (Exod. VIII). Si autem quaeritur quando dixerit Deus hoc, respondemus quod in verbo ejus hoc erat sine tempore, antequam fieret in tempore per ipsum verbum, licet per angelos, vel per Moysen, et Aaron quodam modo dixit, ut fieret tunc quando fuerat faciendum. Deinde sequitur quinta plaga.

VERS. 31.-- « Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. »

Posuit pluvias eorum grandinem, [Cassiod.] id est pro pluvia quae fecundat, facta est grando, quae tacta arefacit (Exod. X). Et hoc simile dictum illi quod supraposuit, et dedit terra eorum ranas, et ignem comburentem, id est fulmina, scilicet posuit [Aug.] in terra ipsorum.

VERS. 32.-- « Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum; et contrivit lignum finium eorum. »

Et percussit grandine et igne [Cassiod.], id est fulminibus vineas eorum, et ficulneas eorum et contrivit lignum eorum. Ne ergo dubites de satis quin perempta sint, ubi majora pereunt. Deinde sequitur VI plaga.

VERS. 33.-- « Dixit, et venit locusta, et bracus: cujus non erat numerus. »

Dixit et venit locusta, [Aug.] quae est mater bruci, de quo subditur: Et brucus, cujus, scilicet locustae et bruci non erat numerus. Una plaga est locusta et brucus, quia altera est parens, altera est fetus.

VERS. 34.-- « Et comedit omne fenum in terra eorum; et comedit omnem fructum terrae eorum. »

Et comedit omne fenum, [Gl. int.] id est herbam in terra eorum et comedit omnem fructum segetum terrae eorum. [Aug.] Deinde sequitur septima plaga quae in Exodo decima est.

VERS. 35.-- « Et percussit omne primogenitum in terra eorum; primitias omnis laboris eorum. »

Et percussit omne primogenitum de hominibus in terra eorum, et primitias omnis laboris eorum. [Aug., Cassiod.] Haec dicit primogenita pecorum, quae similiter percussit. Haec est novissima plaga in Aegypto, qua victi caedunt Aegyptii. [Aug.] Notandum vero quod cum sint decem plagae, quas ponit Moyses in Exodo, nec omnes hic commemorat propheta, nec eo ordine quo ibi narrantur, quia libera est laudatio, de qua agit iste psalmus, a lege historiae; additque hic, quod historia non habet, et praeterit quaedam quae illa habet, auctoritate ejusdem spiritus qui per historicum locutus est. [Cassiod.] Hic ergo VII mala dat Aegyptiis, contra VII beneficia, quae post dicet data Hebraeis. Unde subdit:

PARS VI. VERS. 36.-- « Et eduxit eos cum argento et auro; et non erat in tribubus eorum infirmus. »

Et eduxit. [Cassiod., Aug.] Sexta pars, est hic secundum Cassiodorum. Dicto superius quae mala intulit inimicis Israelitarum justitia Dei, quae his bona temporalia misericordia Dei dedit supponit, ut his adjuti, legem Dei quaerant. Et eduxit eos in argento et auro, [Aug., Cassiod.] id est cum argento et auro. Nam ponitur in pro cum, more Scripturae. Et hoc est, primum beneficium. Et nota quia hic quoque addit laudibus Dei, quod Hebraeos ditatos auro et argento eduxit de Aegypto, quia tales erant ipsi qui non possent spernere laborum suorum mercedem, licet temporalem; quibus praecepit Deus ut vasa aurea et argentea, vestesque pretiosas ab Aegyptiis mutuarent, ac secum scilicet asportarent. In hoc autem quod Aegyptios deceperunt, non est putandus Deus dolos eis qui sursum habent cor, vel jubere vel approbare; quia in eis non fuit hic dolus, qui non ex cupiditate fecerunt, sed ut Deo mandanti parerent. Et illi infirmi, quorum cupiditates examinabat Deus, magis permissi sunt hoc facere illis, scilicet Aegyptiis, qui talia jure passi sunt quam jussi. Sicut enim bonis fuit praeceptum ita et cupidis permissio, secundum aliquid, et secundum aliud praeceptio. Praecepit enim ut facerent, sed permisit non praecepit ut ita facerent. Qualitas ergo facti fuit in permissione, factum vero in perceptione. Nec tamen hoc permisit Deus fieri, sine aliquo profectu animae carnalis. Per hoc enim quod de vicino carnale aliquid carnales habuerunt, postea Dei legem et justificationes facilius receperunt. Et licet per dolum egerint, ab iniquis tamen quod sibi reddidebuit abstulerunt, et sicut iniquitate Aegyptiorum, sic eorum infirmitate ad hoc quod opus erat his factis figurari, divine usus est Deus. Ibi enim spiritualiter figuratum est philosophos, sive haereticos a catholicis exspoliari his quae in verbis vel Scripturis eorum tabernaculo Dei, id est Ecclesiae congrue reperiuntur. Et deinde sequitur secundum beneficium. Et non erat infirmus, [Cassiod., Aug.] corpore, non animo, in tribubus eorum, hoc fuit magnum beneficium migraturis. Et

VERS. 37.-- « Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. »

Laetata est Aegyptus in professione eorum. [Aug., Cassiod.] Hoc fuit post submersionem eorum exercitus. Quare laetata? Quia incubuit timor eorum super eos. Audita enim tanta strage mortuorum in mari Rubro, timebat Israel, ne rediens reliquias eorum consumeret. Hic impletum est quod superius ait: Et firmavit eum super inimicos ejus. Deinde sequitur tertium beneficium.

PARS VII. VERS. 38.-- « Expandit nubem in protectionem eorum; et ignem ut luceret eis per noctem. »

Expandit nubem. [Aug.] Et est hic sexta partitio, secundum Augustinum, ubi supponit quae temporalia bona misericordia Dei eis dedit, dictis superius malis, quae inimicis eorum justitia Dei intulit. Hic enim jam incipit dicere beneficia Dei quae iter agentibus in eremo facta sunt. Expandit nubem in protectionem eorum, [Cassiod.] ut protegeret eos contra ardorem solis, et ignem ut luceret eis contra tenebras per noctem. Deinde sequitur quartum beneficium.

VERS. 39.-- « Petierunt carnes, et venit coturnix: et pane coeli saturavit eos. »

Petierunt. [Aug.] Utique non coturnicem, sed carnes, et venit eis non quaelibet caro, sed coturnix (Exod. XVI.; Num. XI) , quae est caro. Et quia hic non de amaricatione iniquorum, in quibus non est beneplacitum Deo (Exod. XVII), sed de fide electorum, qui sunt verum semen Abrahae, loquitur, ideo ipsi intelligendi sunt petisse ut veniret unde amaricantium murmura premerentur (Num. XX). Deinde sequitur quintum beneficium. Et pane coeli, id est manna, saturavit eos.

VERS. 40.-- « Disrupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina. »

Disrupit petram, et fluxerunt aquae. [Cassiod., Aug.] Hic est sextum beneficium abierunt in sicco flumina. His autem omnibus beneficiis Deus commendat in Abraham meritum fidei. Unde subdit:

VERS. 41.-- « Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum. »

Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum, [Hier.] id est memor fuit promissi facti Abrahae, quod in figura complens aeterna praesignavit.

VERS. 42.-- « Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. »

Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. [Aug., Cassiod.] Is est populus, in laetitia, quia murmurantes percussi sunt.

VERS. 43.-- « Et dedit illis regiones gentium. Et labores populorum possederunt. »

Et dedit illis regiones gentium. [Cassiod.] Hoc est primum beneficium, in quo est completio permissionum. Et labores populorum, id est fructus regionum possederunt. [Aug.] Haec dedit, non ut propter ista eum colerent, sed ut ea ad bonum aeternum referant, id est:

VERS. 43.-- « Ut custodiant justificationes ejus: et legem ejus requirant. »

Ut custodiant electi, scilicet verum semen Abrahae, justificationes ejus, etc. [Aug.] Quasi dicat: Non haec temporalia dedit, ut haec sint habenda pro summo bono, sed ad illud retulit, ubi summum bonum debet inquiri. Ut custodiant justificationes ejus; non enim data sunt eis a Deo ista terrena bona, ut in eis luxu defluant, vel perversa securitate torpescant; sed ut eis vacent unde bonum aeternum possit acquiri; scilicet ut custodiant, electi, justificationes ejus. [Cassiod.] Justificationes sunt ubi evidens est et absoluta praeceptio, ut dilige Deum et proximum quae custodienda sunt. Et legem ejus requirant. Lex est de his quae non corporaliter, sed spiritualiter nunc implenda sunt. Et ideo quaerenda est lex, quia est umbra futurorum, horum autem exemplo quibus data sunt temporalia ut per ea Deum quaerant; monetur verum semen Abrahae qualiter uti debeat temporalium prosperitate, sicut ipsius Joseph Christique informatur exemplo: quam patienter debet ferre 231 temporalem adversitatem, scilicet prosperitate et adversitate, quibus duobus tentantur electi. Unde: Transivimus per ignem et aquam (Psal. LXV) . [Aug.] Vos ergo filii Dei, promissionem habentes vitae praesentis et futurae, si tentationes saeculi vobis durae videntur, Joseph in carcere, Christum in cruce cogitate. Si prosperitas adest, non propter ipsam Deo, sed ea propter Deum utimini, nec eum putetis necessarium suis, propter ea quae dat etiam malis blasphematoribus suis. Sed primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI) .

Collatio In Psalmum Civ; « Confitemini Domino, Et Invocate, » Etc.

VERS. 6.-- Semen Abraham servi ejus. Ex Hebraeo videtur quod illud, servi, sit genitivi casus singularis, ut ad tollendam amphibologiam verterit Munsterus, tu semen Abraham servi ejus. In Graeco tamen est nominativus pluralis δούλοι quanquam in quodam exemplari inveni δούλου Hebr. ABDO, potest dici servus ejus: et singulare loco pluralis usurpari, non est novum. Quin paraphrasis, Campens. habet, posteri Abraham cultores illius, Denique ad sensum parvi refert.

VERS. 16.-- Firmamentum MATTHEH, id est baculum, virgam. « Hebraismus est, ait Munsterus, pro sustentatione panis. »

VERS. 21.-- Ut erudiret principes ejus. Sic Hieron. et editio ad Campensem. Alii per erudiret ponunt ligare aut potestatem habere. Unde autem id fiat docet Munsterus in scholiis. Quidam accipiunt LEESOR pro ligare et in carcere conjicere. Alii vero accipiunt pro IASAR, castigare et erudire

Sicut semetipsum. In Hebr. BENAPHSCHO, id est in anima sua, quod interpretatur pro voluntate sua. Videntur Septuaginta legisse, caph pro beth; proxime enim sunt litterae. Secundum autem animam suam, idem valet sicut semetipsum, quanquam si legas etiam per beth, ad eumdem sensum facile possit reduci.

VERS. 27.-- Non exacerbabunt sermones suos. Triplicem lectionem recenset magister. Vulgatam, quae non distat ab Hebr. nisi in numero verbi, quod effertur LO MARU, non exacerbaverunt, vel, ut habet Hieron., non fuerunt increduli. Deinde quod sequitur verbis ejus, aut non exacerbaverunt sermones ejus. Ambiguum est in Hebraeo pronomen. Alia est lectio citra negationem nempe exacerbaverunt sermones ejus, quae est editionis Romanae, et de qua tangit Aug. in. Ea etiam in Graecis codicibus visitur παρεπίκραναν τοὺς λόγους αὐτοῦ. Itaque trifariam exponitur.

VERS. 30.-- Venit coenomyia. De coenomyia et coenomyia, dictum est psalmo 77, vers. 50. Etiam si Hieronym. in Comment. interpretatur hic muscam caninam, secutus Graecos.

Ciniphes KINNIM, quos volunt esse, aut pediculos, aut culices.

VERS. 35.-- Primitias omnis laboris eorum. Hieronymus, primitias universi partus eorum. Ubi hallucinantur Faber et Caecus, putantes Hieronymum intelligere hanc partem, de novissima plaga filiorum Israel in Aegypto, Exod. XI, ob idque nostram lectionem non satis esse aptam: Quod falsum esse prior pars loqui videtur, nempe: Et percussit omne primogenitum in terra eorum, eoque secunda pars intelligenda est de praecipuis rebus eorum. Nam alii translatores vertunt aut laborem, aut fortitudinem. Hoc enim significat ON. Hinc, translator ad Campensem, percutiebat prima quaeque de rebus eorum. Hujus paraphrasis, praecipua omnium laborum, propter quae in agris colendis sudaverant. Munsterus tamen in scholio dicit, primitias omnis virtutis eorum, vocat Hebraismus id quod primum aperit parentis uterum, primam virtutem, aut primitias virtutis.

VERS. 41.-- Memor verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum. Munsterus sic transtulit, ac si Deus non fuisset locutus Abrahae, recordatus est, inquit, verbi sui sancti, et Abraham servi sui, cum tamen Hebr. habeatur, ETH ABRAHAM ABDO, id est, cum Abraham servo suo, attestantibus Hieronymo et caeteris.

Chapter 111 of 157