Psalmus CXIX
Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »
Ad Dominum cum tribularer. Titulus: Canticum graduum. [Cassiod.] Beatitudinem quam superior psalmus unita meritorum varietate cantavit, isti sequentes psalmi ordinatis XV gradibus, tam psalmorum quam meritorum in sacramentum Veteris et Novi Testamenti explicant. [Alcuin.] Septenarius enim ad vetus refertur, octonarius ad novum. Patres namque Veteris Testamenti hebdoadi, id est septenario serviebant; observabant enim septimum diem, vel Sabbatum, septimam septimanam, septimum mensem, septimum annum, et septimum annum septimae decadis, qui jubilaeus dicitur (Levit. XXIII, XXV). Patres vero Novi Testamenti ogdoadi serviunt, id est octonario, quia servant octavum diem quae Dominica dicitur, et octavas martyrum, et octavam resurrectionis exspectant. Ideoque per octonarium et septenarium duo Testamenta signantur. Unde Salomon: Da partes septem, nec non et octo (Eccle. XI) . [Hilar.] Quindecim graduum fit distinctio, ut per haec significetur duorum Testamentorum doctrinam in his gradibus contineri. Et sunt hic quindecim gradus, sicut in templo Salomonis totidem erant gradus, quibus ascendebatur in templum quod est figura coelestis templi, ad quod his gradibus ascenditur. Haec est scala Jacob. In scalis enim vidit Jacob angelos ascendentes et descendentes (Gen. XXVIII). [Aug.] Hi sunt spirituales doctores, qui per hos meritorum gradus quasi per quaedam interscalaria ascendendo proficiunt usque ad intellectum spiritualium, et quasi descendentes parvulis se contemperant non cadentes. Cadit enim qui deficit, descendit qui se contemperat parvulis. Cecidit Adam per superbiam intumescens; descendit Christus per misericordiam parvulis condescendens. Sic et sui per humilitatem descendunt, non per superbiam cadunt. Unde Apostolus: Sive enim mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis (II Cor. V) . His ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. Graduum autem nomen ambiguum est apud nos, quia gradus dicimus ascendentium et descendentium. [Aug., Cassiod., Aug.] Apud Graecos certum est quod ascendentium tantum sunt gradus. Est autem hic ascensus, qui fit non pedum passibus, sed promotione affectuum, ut de virtute in virtutem ascendatur, ubi charitas movet pedem. Ideoque quanto quis plus diligit, tanto magis ascendit: et ideo congrue praeponitur canticum, quod est exsultatio mentis habita pro aeternis. Et est sensus: hic est canticum graduum, id est mentis exsultatio de ascensu spirituali, quia spirituales gradus sunt isti. Ascendens ergo hic loquitur, sed videndum est quis ascendat, ubi et unde, et in quid ascendat, et per quem. Quis? vir justus; ubi fit ascensus? in corde. Unde alibi: Ascensiones in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII) . Unde ascendit? A convalle plorationis. In quid? in illud quod oculus non vidit, nec in cor hominis ascendit: (I Cor. II). Per quem ascendit? per Verbum incarnatum, quod descendit ut per ipsum nos ascenderemus. Verbum enim caro factum, calicem bibens passionis, factum est nobis convallis plorationis. Manens vero apud Deum est mons ascensionis. Sic enim descendit ad te, ut maneret in se; descendit ad te, ut fieret tibi convallis plorationis; mansit in se, ut esset tibi mons, ad quem ascenderes. Ab exemplo ergo humiliationis ejus ascendatur ad voluntatem, et altitudinem deitatis ipsius. Primus autem gradus est a malis saeculi exire, et universae vanitati renuntiare. [Cassiod., Alcuin.] Initium enim profectus est carnalia vitia relinquere, et Domino supplicare. Unde in veteri lege quando emebatur mancipium gentile radebantur ungues ejus, et capilli tondebantur (Deut. XXI). Quia oportet veterem vanitatem quemque exuere, ut Domini obsequio mancipetur. Hic ergo a renuntiatione saeculi, quibusdam gradibus meritorum, ad aeternam et perfectam pervenitur charitatem, quae in summo gradu locata est. Intentio: [Hilar.] Nos monet ascendere, quae eadem est in omnibus, sicut et unus titulus. Modus: [Cassiod.] Bipartitus est psalmus. Primo ascendere incipiens, quia multos invenit obsistentes a linguis eorum cupit liberari. Secundo de permistione malorum conqueritur, ibi, heu mihi! Justus ergo volens exire de malis saeculi, quibus premebatur, dicit se clamasse ad Dominum sic:
VERS. 1.-- 276 « Ad Dominum, cum tribularer, clamavi; et exaudivit me. »
Cum tribularer, [Hilar.] peccatis, clamavi intensione cordis, ad Dominum, ut me educeret; et exaudivit me, [Aug.] constituendo ad gradus ascendendi, ubi orat contra linguas detrahentium, dicens:
VERS. 2.-- « Domine, libera animam meam a labiis iniquis: et a lingua dolosa. »
Domine, libera. [Aug., Cassiod.] Cum enim incipit homo ascendere, id est cogitat perficere contempto saeculo soli Deo haerens incipit pati linguas adversantium, id est detrahentium, et quod gravius est, quasi consulendo a salute avertentium. Has ergo qui non patitur, nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primum contra eas precatur. Quasi dicat: Quia me in gradu constituisti, jam ergo, o Domine, libera animam meam a labiis iniquis, quae iniqua suadent; et a lingua dolosa, quae specie consulendi plus nocet. Haec talia converso mox occurrunt, unde primus homo corruit. Labia enim iniqua fuerunt quibus expressum est: Comede (Gen. II) . Lingua dolosa, qua palliato fine consilii dictum est: Eritis sicut dii (Gen. III) . Sed Dominus quasi exercens istum, dicit ei:
VERS. 3.-- « Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? »
Quid detur tibi. [Aug., Alcuin., Aug.] Quasi dicat: Tu dicis libera, sed quid detur tibi aut quid apponatur tibi, quo te munias ad, id est contra linguam dolosam quae iniqua suadet? Duo verba posuit, dari et apponi, quia sagittae dantur in arma, et carbones apponuntur quasi in consolatione. Unde Dominus respondens subjicit suae interrogationi:
VERS. 4.-- « Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. »
Sagittae potentis acutae dabuntur cum carbonibus desolatoriis, vel, vastatoriis; quod idem est. [Aug.] Sagittae acutae sunt verba Dei, quia verbis Dei sagittatur cor ad amorem Dei, ut fiat in eo vulnus amoris, non livoris. Unde in Canticis: Vulnerasti cor meum charitate (Cant. IV) . Carbones vero sunt exempla iniquorum conversorum ad Deum, qui bene dicuntur carbones, qui de mortuis reviviscunt, quando accenduntur et adhibiti mortuis eos accendunt. Ita qui se convertunt ad Dominum de mortuis, reviviscunt igne charitatis calefacti et suo exemplo alios accendunt ut vivant. Hi bene post sagittas exponuntur, quia post exhortationem verborum exemplis agendum est, ut quod verbis accepit quis, credat se posse, cum multi delicati, etiam feminae, ut Agnes, Agathes, jam illud impleverunt; et si multum peccaverunt, ut Paulus et Maria, eo amplius amaverunt. Haec exempla dicuntur carbones desolatorii vel vastatorii, quia vastando ad desolationem ducunt carnales cogitationes, et saeculares amores, qui male fronduerant, ut ita sit locus purus aedificio Dei. Et est, sagittae potentis acutae dabuntur cum carbonibus desolatoriis, id est cum exemplo conversorum ad Deum. [Cassiod.] Vel verba ipsius justi sunt, qui more nimis cogitantis haesitat, et quaerit remedium, dicens: Quid detur, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam. Sententia horum verborum non mutatur: Deinde interrogationi suae respondet, vel Deus dicens; Sagittae potentis acutae, etc. Non mutatur sensus.
PARS. II. VERS. 5.-- « Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea. »
Heu mihi. [Cassiod.] Secundo de incolatu et permistione malorum conqueritur. Quasi dicat: Accepi sagittas et carbones, sed adhuc inter malos sum. Et ideo, Heu mihi! Acceptis enim sagittis et carbonibus jam factus triticum nondum est in horreo, sed in area, ubi palea multa premitur. Videns ergo multa mala quae ante non viderat, clamat. Heu mihi. Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus. Hoc enim Dominus docet in parabola evangelica, qua dicitur quod cum crevit herba et fecit fructum, apparuerunt zizania (Matth. XIII). Inde: Heu mihi, quia incolatus meus, id est peregrinatio hujus saeculi, prolongatus est, quia, etsi breve sit tempus, tamen desiderio nimio longum videtur. [Hilar.] Cur inde gemis? quia habitavi, non cum bonis, sed cum habitantibus, vel tabernaculis Cedar. Cedar fuit filius Ismaelis. Unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni, sed a Sara digniori et libera nomen sibi vindicaverunt, quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse. [Aug., Hier., Aug.] Tabernacula ergo Ismael, recte Cedar sunt dicta; quia Cedar ad Ismael pertinet, sicut in Genesi habetur (Gen. XXV). Per Ismael autem sive Cedar significantur mali, sicut per Isaac significantur boni. Isaac ergo modo est cum Ismael, id est spirituales cum carnalibus filiis ancillae, a quibus et patiuntur sicut Ismael persequebatur Isaac. Et est habitavi cum habitantibus Cedar, vel, cum tabernaculo Cedar, id est cum malis qui significantur per Cedar. Vel secundum interpretationem nominis. Cedar enim interpretatur tenebrae. Et est, cum habitantibus Cedar, id est cum habitantibus tenebras, sed non est obscuratus ab eis, et est idem sensus cum praecedenti. Per hoc nota quia non est dimittenda unitas corporis Christi, id est Ecclesiae; non praecidenda ecclesia, quia, si mali nunc a bonis non possunt separari, ferendi sunt. Dico habitavi cum malis, et diu. Et hoc est quod subdit: Multum incola, etc. Vel ita continua: Cur cum illis doles esse? quia multum incola Fuit anima mea. Ideo dicit animam incolam, ne putes corporalem peregrinationem, sed spiritualem. Sicut enim corpus peregrinatur locis, ita anima peregrinatur affectibus. Si enim Deum amat anima, ascendit ad Deum; si autem terram amat, a Deo anima peregrinatur.
VERS. 6.-- « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me gratis. »
Cum his. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Multum incola fuit anima mea; et non solum longus, sed et gravis, fuit incolatus, quia cum his qui oderunt pacem. Vel sic junge, habitavi cum habitantibus, vel cum tabernaculis Cedar; et, cum his qui oderunt pacem, id est, qui conscindunt unitatem Catholicam, eram pacificus, id est servans unitatem, non iratus, non turbulentus. Et cum loquebar illis, id est cum prohiberem a malis, bona loquens, ipsi obstinati impugnabant me gratis.
Collatio In Psalmum CXIX: « Ad Dominum, Cum Tribularer, Clamavi, » Etc.
VERS. 3.-- Quid detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam. Juniores vertunt active Quid dabit, et quid apponet tibi lingua dolosa? Hieronymus tamen per omnia sequitur Septuaginta. Ex quo rursus trahitur argumentum, praeter infinita alia, hic non fecisse punctorum adscriptionem notatam. Nam istae tres litterae possunt legi sic IITEN, quod est dabit, vel JUTAN, dabitur in conjugatione hophal, quam dicunt. Alterum verbum, apponatur, Hebraice est hiphil IOSIPH, quod proprie etiam includit aliquam personam patientem.
VERS. 4.-- « Cum carbonibus desolatoriis. Hieronym. ac caeteri traducunt, cum carbonibus juniperorum seu genistarum, RETAMIM. Dicit Munster. cum carbones juniperi incenduntur, ignem diu retinent, et quando foris videntur exstincti, intus adhuc ardent. Itaque per carbones juniperorum, nihil aliud intelligemus, quam carbones vehementer ignitos, qui recte dicuntur desolatorii, ea ratione quam tradit Hieronymus in Commentar. « Pro desolatoriis, inquit, carbonibus, in Hebraeo ἀρκευθίνοις habet; desolatorem puto et in Isa., cap. VI, esse carbonem, qui ad labia ejus defertur, ut purget vitia quae loquendo, sive optima quaeque tacendo contraxerat. Et hoc itaque carbonem similem deprecatur, ut detur ei carbo de altario Dei, qui in ejus labiis peccatorum solitudinem faciat, id est a vitiis eum praestet alienum.
VERS. 5.-- Incolatus meus prolongatus est. Et Hieronymus similiter. Pratensis, incola fui Etruriae. Sanctes, Munsterus, Campenses ac Pellicanus reliquerunt ipsum Hebraicum MESCHEC, quanquam Pellicanus dicit, MOSOC, exponens Capadoces. Interpretes pro Cajetano, pro MESCHER habent propagatim. Translator tamen ad Campensem ponit nobiscum, prolongatur. Caeterum MASCHAH, citra controversiam, Hebraeis sonat, prolongavit. Unde Septuaginta deflexerunt participium MASCHUC, prolongatus est, et sensus longe melius quadrat.
Chapter 126 of 157