Psalmus CXXX
Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »
Domine, non est exaltatum. Titulus: Canticum graduum. [Cassiod.] Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Intentio: Monet ad humilitatem. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo proponens se humilem, poenam indicit non humili. Secundo suo exemplo ad spem monet, ibi, speret Israel. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait; o
VERS. 1.-- « Domine, non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei. »
Domine, non est exaltatum intus, cor meum. [Haym., Cassiod., Aug., Haym.] Per hoc nota contrarium, id est humiliatum est cor meum, quod est sacrificium Deo; neque jam elati sunt extra, oculi mei quia signum superbiae exterius non ostendi.
VERS. 2.-- « Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus super me. »
Neque ambulavi superbiendo, in magnis, neque in mirabilibus super me, [Aug.] id est non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus innotescere hominibus, non quaesivi aliquid supra vires meas, unde apud imperitos jactarem me, ut qui mirabilia sibi optant, sicut Simon Magus in mirabilibus voluit supra se ire, delectatus potentia apostolorum, non justitia. Talia voluit facere, qualia apostoli faciebant, sed non talis esse (Act. VIII). Ideo supra se, id est supra vires suas erat quod volebat, sed potius quaerendum est ne quis discordet in corpore Christi, quod est Ecclesia, nec majori invideat, sed in alterius bono, ut in suo gaudeat. Et qui in gratiis abundat, magis se humiliet, secundum illud: Quanto major es, humilia te in omnibus (Eccli. III) .
VERS. 3.-- « Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam. »
VERS. 4.-- « Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. »
Si non humiliter, [Gl. int., Aug.] quasi dicat: Non ambulavi in magnis, sed humiliter sentiebam, beneficia a Deo mihi data. Et non exaltavi animam meam, superbiendo. Totum repete seriatim. Et si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam, ita fiat retributio in anima mea. Ita per eam ego sicut aliquis incumbens super matrem suam, id est indigens foveri sinu matris, perit, si sit ablactatus, id est a lacte matris separatus, obstringit se iste maledicto. [Cassiod., Alcuin.] Hoc autem solemus dicere, quando de causa bene confidimus. Vel ita: Si non humiliter. Utitur similitudine, ablactati in maledicto, agens de Ecclesia in figura lactantis matris. Sicut enim quinque tempora notantur in carnali procreatione et alitione, ita in spirituali. Prius enim concipimur in utero, deinde ibidem alimur, donec in lucem edamur, deinde manibus matris gestamur, et lacte nutrimur quousque ablactati ad mensam patris accedamus. Primum ergo tempus est conceptionis, secundum alitionis in utero; tertium emissionis, quartum portationis et lactationis, quintum ablactationis, ita et in utero matris Ecclesiae, primo concipimur, dum fidei rudimentis instruimur. Inde quasi in ejusdem utero alimur, in eisdem primordiis profitentes; deinde in lucem edimur dum per baptismum regeneramur. Deinde quasi manibus Ecclesiae portamur, et lacte nutrimur, cum post baptismum in bonis operibus informamur, et lacte simplicis doctrinae proficiendo nutrimur, donec jam grandiusculi a lacte matris separati ad mensam Patris accedamus, id est a simpliciori doctrina, ubi praedicatur Verbum caro factum, accedamus ad Verbum in principio apud Deum. Inde est quod Abraham non in nativitate Isaac, non in circumcisione, sed in ablactatione magnum convivium legitur fecisse (Gen. XXI). Haec quinque tempora sancta observat Ecclesia. Dum enim in quarta feria quartae hebdomadae militiae Christianae, agonistae Christi vocantur, quasi Ecclesiae infantia concipitur. Tunc enim per exorcismum et catechismum rudimentis Christianitatis imbuuntur. Deinde quasi in utero Ecclesiae aluntur, usque ad Sabbatum sanctum, in quo per baptismum ad lucem generantur. [Alcuin.] Deinde quasi manibus Ecclesiae gestantur, et lacte nutriuntur usque ad Pentecosten. Quo tempore nulla difficilia indicuntur, non jejunatur, non media nocte surgitur. Soror namque nostra parva est, et ubera non habet (Cant. VIII), ideo paulatim nutrienda. Unde tunc illud Petri in Ecclesia cantatur: Quasi modo geniti infantes, rationabiles sine dolo, etc. (II Petr. II). Postea Spiritu paracleto confirmati, quasi ablactati incipiunt jejunare, et alia difficilia servare. [Aug.] Multi vero pervertunt hunc ordinem, ut haeretici et schismatici, se ante tempus a lacte separantes, unde exstinguuntur: hic vero servasse se dicit, obstringens se maledicto, sic: Quasi dicat: Non modo in aliis fui humilis, sed etiam in scientia, quia humiliter sentiebam, prius nutritus in lacte, quod est Verbum caro factum, ut sic crescerem ad panem angelorum, scilicet ad Verbum quod erat in principio apud Deum. Nam ipse est panis de quo infans pascitur; panis enim de mensa trajicitur per matris mamillam, ut sic perveniat idem alimentum ad parvum infantem: sic Christus cum esset Verbum in principio apud Patrem, qualem pro modo suo angeli capiebant, ut panem angelorum manducaret homo, ipsum Verbum caro factum est, ut per carnem panis coelestis transiret ad infantes. Et secundum hoc ipsum Verbum crucifixum est, sed non est mutatum in hominem: homo mutatus est in illo, ut melior fieret quam erat, non ut ipsa substantia Verbi converteretur. Per id quod homo erat, mortuus est Deus; et per id quod Deus erat, homo excitatus est et resurrexit.
Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus, quia Deus erat homo; sed nemo mutatus in hominem. Quomodo non potes dicere non te passum injuriam? si vestis tua conscindatur, quamvis vestis tua non sis tu, multo magis ergo quidquid patitur caro Christi unita Verbo, debet dici pati Deus, quamvis Verbum nec mori potuerit, nec corrumpi, nec mutari. Sed quidquid horum passus est, in carne passus est. Dominus ergo Christus, panem angelorum fecit nobis lac incarnatus, apparens mortalibus. Et non exaltavi animam meam, ut haeretici, qui si utcunque aliquid ceperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem suam sint, et portentur manibus Ecclesiae, ut crescunt qui portati fuerunt in utero ut nascerentur, a lacte matris ante tempus separantur. Unde exstinguuntur. Quod ego non feci. Et si non feci, sed exaltavi animam meam, ante tempus discedens a lacte. Ita retributio in anima mea, sicut fit illi qui ablactatus est habens adhuc necesse incumbere, super matre sua obstringit se esse maledicto. Quasi dicat: Ita fiat mihi ut illi qui supra matrem incumbens, et non grandiusculus ablactatur. Vel ita, egit de humilitate qua parvulus est malitia, non altus superbia. Hic agit de exaltatione, qua altus est secundum scientiam, non humilis. Est enim altitudo bona et mala: similiter et humilitas. Humilis enim debet esse homo propter superbiam, non secundum scientiam. Altus propter sapientiam, non superbiam. Unde Apostolus: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV) . Bonum est ergo humilem esse propter superbiam cavendam; altum, secundum sapientiam. Sed quidam ne sint superbi, diminuunt se, nihil volunt discere, et remanent in lacte: quos redarguit Apostolus, dicens: Facti estis, quibus opus est lacte, non solido cibo (I Cor. III) . Lactare ergo ut nutriaris et crescas, et ablactatus panem comedas.
Dicit ergo: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam, id est si non mente, sed malitia parvulus fui: Ita fiat retributio in anima mea, sicut sit illi qui grandiusculus et adultus est, id est retribuatur mihi, quod retribuitur puero, qui ablactatur a matre, ut jam sit idoneus panem comedere; nec obstringit se hic maledicto, sed asserit sibi bonum reddi. Et est sana sententia, sed discordat quod addit, super matrem, non dicit a matre, vel a lacte matris. Quod si diceret, planus fieret sensus, sed ait: Super matrem, quod non bene convenit. Infirmus enim qui super matrem est, ut praedictum est, si ablactatur, exstinguitur. Bonum est ergo adulto ablactari, sed ei qui super matrem est, perniciosum est. Ne ergo ablacteris quousque super matrem es; sed si adultus errat, redeat ad lac matris; et sic revelabit ei Deus, quod aliter sapit (Philip. III), quia superbis resistit Deus, humilibus dat gratiam (Jac. IV) , ut haec sententia stet, littera legi sic potest. Ita fiat retributio in anima mea, sicut fit illi qui prius incumbens super matrem suam, postea grandiusculus adultus factus est, ablactatus, id est a lacte matris separatus, ut valeat accedere ad mensam Patris. Vel si sunt in littera ablativi casus, idem sensus manifestus est, ut dicatur sic: Ita fiat retributio in anima mea sicut, illi qui est, ablactatus super matre sua, id est a matre sua.
PARS II. VERS. 5.-- « Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. »
Speret Israel. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi est conclusio psalmi, ubi suo exemplo caeteros monet: Quasi dicat: Et quia ita ago, ergo meo exemplo, speret Israel in Domino, quia sic mala saeculi tolerare poterit. Speret dico, ex hoc nunc et usque in saeculum, id est semper sine fine, quousque ad aeternitatem veniat, quia postea non erit spes, sed res.
Collatio In Psalmum CXXX: « Domine, Non, » Etc.
VERS. 3.-- Si non humiliter sentiebam; sed exaltavi animam meam. In versionibus alia ponuntur verba, nihil tamen sonant, quam ex tenore modestiae nihil sibi tribuere. D. Hieronymus, si non proposui et silere feci animam meam. Pratensis, si non posui et humiliavi animam meam; Sanctes, nisi posui et silere feci animam meam. Munsterus, si non posui et compescui animam meam; Pellicanus, si non modestiae studui et silui; interpretes pro Cajetano, si non aequavi et silere feci animam meam. Translator ad Campensem, sed pono et compesco animam meam. Ecce clare vides, quod intelligentiam assecuti sunt.
Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. Quia in Hebr. ponitur ablactatio animae ad infantis ablactationem, quo significetur mutua collatio similitudinis: idcirco LXX. Apte posuerunt secundo loco, ita retributio in anima mea, pro eo quod est, ita ablactata ad me anima mea; sic enim fit vicissim utrinque mutua redditio KEGAMUL ALE IMMO CAGAMUL ALAI NAPHSCHI. Divus Augustinus ad eum modum interpretatur, sicut ablactatus ad matrem suam, ita ablactata ad me anima mea; Pratensis, sicut ablactatus super matrem suam, sicut ablactatus super me anima mea; Sanctes quidem de suo addit, sicut ablactatum super matrem suam, sicut ablactatum eam quae est in me animam meam, haec faciat mihi Deus, et haec addat. Reliqui in commemoratis ferme leguntur
Chapter 137 of 157