Skip to the text

Psalmus CVI

Psalmi Titulus: « Alleluia, Alleluia. »

Confitemini Domino quoniam bonus. Titulus: Alleluia, alleluia. Hic psalmus commendat misericordiam 235 Dei, habens in titulo bis alleluia, sicut et superior psalmus habuit bis alleluia, qui est de populo Israel: et hic quoque; bis habet non incongrue, quia agit de universali Ecclesia, quae constat ex duplici pariete, scilicet gentium et Judaeorum, in uno angulari lapide collectorum (Ephes. II). Merito ergo habet duo alleluia, ut dicamus: Abba Pater, quamvis idem sit abba, quod pater, id est ut per duo alleluia intelligamus duos populos, quos intelligimus per illa duo nomina, quamvis idem significantia, quae Apostolus posuit pro hac distinctione, dicens: In quo clamamus, Abba Pater (Galat. IV, Rom. VIII) . Docet autem hic psalmus, quid simus per nos, scilicet infirmi et mali, et quid per misericordiam Dei, scilicet boni et filii Dei, ubi conteritur hominis superbia, et glorificatur Dei gratia, quae de quatuor tentationibus liberat, [Aug.] quae in sequentibus describuntur: de quibus per nos liberari non valemus. Intentio. Monet ad confessionem.

Modus. [Cassiod., Aug.] Septem sunt partitiones. Primo monet redemptos confiteri. Secundo ponitur prima tentatio, quae est error, ubi est et fames, ibi, erraverunt. Tertio ponitur secunda tentatio, quae est difficultas vincendarum concupiscentiarum, ibi, sedentes in tenebris. Quarto ponitur tertia tentatio, quae est taedium benefaciendi, ibi, omnem escam. Quinto ponitur quarta tentatio, quae est tempestas saeculi, quatiens Ecclesiam, turbans rectorem, ibi, qui descendunt. Sexto commendatur Ecclesia, quae per gratiam Dei salva facta est, ibi, posuit flumina. Septimo agit de haereticis, quibus destructis erigitur Ecclesia, ibi, et pauci facti sunt. Hunc psalmum partitur Aug. ut diximus. Unde Cassiodorus dicit se habere auctoritatem alios psalmos dividendi Hunc tamen psalmum aliter distinguit. [Aug.] Propheta ergo commendaturus misericordiam Dei, de quatuor tentationibus liberantis, prius omnes fideles monet ad confessionem, dicens:

VERS. 1.-- « Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. »

Confitemini Domino, [Cassiod.] utroque scilicet modo peccata et laudes. Hoc nequit optime facere, qui non gustavit. [Aug.] Unde alibi: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII) . Confitemini dico, dicentes hoc: Quoniam bonus est Dominus, id est quod suavis est, et vere, quoniam misericordia ejus est in saeculum, [Haym.] id est in aeternum, et quod dico de misericordia ejus.

VERS. 2.-- « Dicant nunc omnes qui redempti sunt a Domino; quos redemit de manu inimici, de regionibus congregavit, eos. »

Dicant nunc omnes qui redempti sunt, [Cassiod.] sanguine Christi, a Domino, [Aug.] quos redemit de manu inimici, id est diaboli, de regionibus congregavit eos, paulatim non omnes simul congregavit in unam civitatem, [Cassiod.] in unum populum Dei, qui prius per aras et lucos daemonum raptabantur. Unde congregavit?

VERS. 3.-- « A solis ortu et occasu; ab aquilone et mari. »

A solis ortu et occasu; ab aquilone et mari, [Cassiod.] id est ab austro. Pro austro enim ponit mare Oceanum, illius partis intelligens, hoc pro qualibet parte potest accipi. Hic autem patet quod non de solis Judaeis dicit.

PARS. II. VERS. 4.-- « Erraverunt in solitudine in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. »

Erraverunt in solitudine. [Aug.] Secunda pars, ubi prima tentatio exponitur, quae est error, ubi est fames. Error autem iste, erat de eo quod viam veritatis, id est Christum nesciebant, ubi etiam egestatem veri panis patiebantur. Et notandum quia et in reliquis tentationibus hic ordo servatur, prius est tentationis expositio, post clamor liberationis; tertio, exauditio clamoris; quarto, pro exauditione confessio, id est laudatio, quasi redemit, congregavit, quod necesse erat, quia, erraverunt, non habentes viam veritatis. Ipsi dico existentes, in solitudine, id est sine Deo, et in inaquoso, [Aug., Cassiod.] id est sine vera doctrina, quia non invenerunt viam, quae est Christus. Viam dico, civitatis habitaculi, id est quae ducit ad civitatem supernam, [Aug.] scilicet Jerusalem, in qua habitandum est. Sic erraverunt. Et praeter errorem, erat eis inopia, quia ipsi erant

VERS. 5.-- « Esurientes et sitientes; anima eorum in ipsis defecit. »

Esurientes et sitientes, [Cassiod.] quia erant sine verbo cibi Dei, et potu gratiae. Per hoc autem quod dicit esurientes et sitientes, curiosos saeculi significat, qui veritatem diversis opinionibus exquirebant, nec inveniebant: ideo anima eorum defecit a bono interiori. [Aug., Haym., Aug.] Et hoc ideo, quia mansit, in ipsis, id est quia non se excessit, sed se sibi sufficere putavit. Nota quod cum dicit, anima in ipsis defecit, non ostenditur Dei crudelitas, sed monstratur quomodo se commendat Deus, id est commendabilem ostendit se, permittens hominem deficere, quod nobis expedit; deficimus enim ut rogemus, et ut subvenientem amemus. Et ideo post hunc errorem, et famem et sitim, subditur:

VERS. 6.-- « Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eripuit eos. »

Et clamaverunt. [Aug., Haym.] Quasi dicat: Et, id est quia anima eorum defecit, ideo jam conjuncti, clamaverunt ad Dominum cum tribularentur errore et fame, et de necessitatibus eorum, id est malis inevitabilibus eripuit eos. Quid enim eis fecit? ecce:

VERS. 7.-- « Et eduxit eos in viam rectam; ut irent in civitatem habitationis. »

Et eduxit eos qui errabant in viam rectam. [Aug.] quae est Christus, qui dicit: Ego sum via (Joan. XIV) . Quasi dicat: Eripuit eos de ignorantia, ostendens eis Christum viam, ut per hanc viam irent bene operando, in civitatem habitationis cujus civitatis viam ante non invenerant. Ecce liberavit eos ab errore, de fame autem et siti, quibus gravabantur qualiter liberaverit, post dicet, sed praemittit de confessione,

VERS. 8.-- « Confiteantur Domino misericordiae ejus; et mirabilia ejus filiis hominum. »

Confiteantur. [Aug. Rem.] Quasi dicat: Quia liberavit ab errore. Ergo misericordiae ejus non merita nostra, non vires, non sapientia. Et mirabilia ejus exhibita filiis hominum, [Haym.] id est eaedem misericordiae quae datae sunt mirabili modo redemptionis, confiteantur Domino, id est sint causa et materia omnibus laudandi Dominum. [Aug.] Quasi dicat: Dicite inexpertis, vos qui jam estis experti, qui estis in via positi, ad civitatem directi, de fame et siti liberati. Sequitur enim de liberatione:

VERS. 9.-- « Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis. »

Quia satiavit. [Aug.] Quasi dicat: Non solum duxit in viam, sed a fame liberavit, quia satiavit animam inanem, [Cassiod.] quae erat vacua et sine Deo, et animam esurientem, id est scire appetentem, quando a Deo visitata medicum desiderabat, satiavit bonis spiritualibus. [Alcuin.] Vel, animam esurientem, id est non appetentem scire, sed nimia inedia deficientem. Satiavit bonis, et loquitur per simile, sicut solet contingere alicui nimia fame confecto, ut manducare non appetat, sed nimia inedia deficiat. [Aug.] Et nota diligenter in hac tentatione servatum ordinem praescriptum.

PARS. III. VERS. 10.-- « Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro. »

Sedentes. [Aug.] Tertia pars, ubi ponitur secunda tentatio, quae est difficultas vincendarum concupiscentiarum. Jam enim iste positus in via Dei, scit quomodo vivere debeat, quod ante in errore nesciebat; et si conatur efficere quod novit, ligatus consuetudine prava nequit. Non ergo suis viribus conetur, sed clamet ad Dominum, et jam erit facile quod erat difficile, scilicet abstinere a malis. Poterat hoc Dominus dare sine difficultate, sed tunc largitorem hujus boni, non agnosceremus, nisi prius obtinentes cupiditates sentiremus, et nos hoc etiam posse consideremus. Quasi dicat: Satiavit animam inanem et esurientem, scilicet sedentes, [Cassiod.] id est minorantes, quia vincti erant consuetudine prava. Sedentes dico, in tenebris, id est in peccatis, et in umbra mortis, id est in vitiosa vita, quae est imago futurae mortis. Illos dico, vinctos in mendicitate, quia ipsi erant mendici per indigentiam boni, et ferro, quia vincula peccatorum quae ligant eos ferrea et invincibilia sunt.

VERS. 11.-- « Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. »

Quia exacerbaverunt. [Aug.] Hoc aliud iterum conantem vincit, quia non agnoscens gratiam, sibi tribuebat, suam justitiam statuere volens, et consilium Dei circa se reprobabat. Unde addit: Quia exacerbaverunt. Quasi dicat: Ideo vincti sunt in mendicitate et ferro, quia eloquia Dei exacerbaverunt, per superbiam, justitiam Dei nescientes, et suam volentes constituere (Rom. X). Et sensus: [Cassiod.] Contra eloquia Dei agentes, in ejus regulis vivere respuerunt. Unde eis erat iratus. Et consilium Altissimi irritaverunt spernendo. Consilium enim Dei erat, ut qui superbi erant, in angustiis humiliarentur, quod erat salubre consilium, ut morbus saeculi, scilicet superbia remedio contrario, id est humilitate curaretur, sed hoc prius spreverunt. Ideo

VERS. 12.-- « Et humiliatum est in laboribus cor eorum; et infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. »

In laboribus infirmati sunt, [Aug.] impotentes per se resistere vitiis, nec fuit alius qui adjuvaret Praeceptum enim auget peccatum, et in his laboribus tandem humiliatum est cor eorum. Deo enim desistente, ab auxilio laborare potes contra vitia, sed non vincere. Et te presso tua prava consuetudine humiliabitur cor, ut discat clamare. Unde subdit:

VERS. 13.-- « Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. »

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. [Aug., Cassiod.] In simili causa eadem sententia, quae et supra, clamorem sequitur liberatio.

VERS. 14.-- « Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis; et vincula eorum disrupit. »

Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula difficultatis eorum disrupit. [Aug.] Deinde pro liberatione sequitur laudatio, ergo,

VERS. 15.-- « Confiteantur Domino misericordiae ejus: et mirabilia ejus filiis hominum. »

Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. [Aug.] Hoc supra expositum est, quare debent confiteri.

VERS. 16.-- « Quia contrivit portas aereas; et vectes ferreos confregit. »

Quia has difficultates vicit, [Aug., Haym., Cassiod.] scilicet contrivit portas aereas, id est naturalem cupiditatem; et vectes ferreos, id est diabolicas suggestiones confregit. Portae enim aereae sunt hominum consuetudines vitiosae, quae clausos non sinunt exire. Vectes sunt spiritus immundi, qui portas obserant. Aereas autem portas et ferreos vectes, pro fortitudine ponit, sed virtus Dei haec frangit.

VERS. 17.-- « Suscepit eos de via iniquitatis 236 eorum: propter justitias enim suas humiliati sunt. »

Suscepit eos. [Gl. int.] in altum boni operis de via iniquitatis eorum. Ideo dicit suscepit, [Cassiod.] quia longe ante erat a superbis, unde: Erant ad dejectionem interitus humiliati, unde subdit: Propter injustitias enim suas, quasi dicat: Bene dixi, de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas, [Aug.] id est quia superbiendo sibi retribuebant, non Deo, suam injustitiam constituentes. Humiliati sunt, id est dejecti ad interitum; et accipitur in malo. [Cassiod. Aug.] Vel in bono potest accipi. Humiliati sunt, id est invenerunt se nihil posse sine Deo.

PARS. IV. VERS. 18.-- « Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. »

Omnem escam. [Aug.] Quarta pars, ubi ponitur tertia tentatio, quae est taedium. Postquam enim venit de ignorantia ad veritatem, de errore ad viam, de fame sapientiae ad verbum fidei, et postquam difficultates vicit, ut sine querela vivat, restat adhuc taedium, ut aliquando nec legere, nec orare eum delectet. Evasit ergo imperitiam et concupiscentiam; sed moritur taedio. Qui ergo superius fame languebant, item fastidio periclitantur. Ne ergo putes de satietate securos, quia et fastidio moriuntur. Et hoc est, omnem escam, etc., Quasi dicat: Suscepit eos de via iniquitatis, tamen anima eorum abominata est omnem escam. [Cassiod. Aug.] id est verbum Dei, unde anima vivit. Ne autem leve putes, addit: Et appropinquaverunt usque ad portas mortis, id est ad defectum animae. [Aug.] Restat ergo ut, si delectet te verbum Dei, nec hoc tibi tribuas, neque hinc aliqua infleris arrogantia, et avidus cibi in eos qui fastidio periclitantur, non superbe insilias, intelligens hoc non a te tibi esse, vitium quoque tuum, et langorem tuum sentiens, clama, fac quod sequitur:

VERS. 19.-- « Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. »

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus liberavit eos. [Aug.] Deinde subdit quomodo liberavit.

VERS. 20.-- « Misit verbum suum, et sanavit eos; et eripuit eos de interitionibus eorum. »

Misit verbum suum et sanavit, [Aug.] cujus fastidio languor erat, et sanavit eos, et eripuit eos, non de errore vel fame, non de difficultate vincendi peccata, sed de interitionibus eorum, id est de corruptela mentis quae fastidit quod dulce est. Ergo et de hoc.

VERS. 21.-- « Confiteantur Domino misericordiae ejus; et mirabilia ejus filiis hominum. »

Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Expositum ne exponas, ne actum agas.

VERS. 22.-- « Ut sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. »

Ut sacrificent sacrificium laudis. [Aug.] Jam enim ut laudetur suavis est Dominus: Et annuntient opera ejus in exsultatione, non cum taedio et moerore.

PARS. V. VERS. 23.-- « Qui descendunt mare in navibus; facientes operationes in aquis multis. »

Qui descendunt. [Aug.] Quinta pars, ubi exponitur quarta tentatio, quae est tempestas saeculi, de tribus namque tentationibus liberatus, jam fortasse dignus est, cui populus committatur, qui in tabernaculo navis, id est Ecclesiae constituatur, ibi, quarta tentatio occurrit, scilicet tempestas saeculi, quatiens Ecclesiam, et turbat rectorem. Hoc enim periculum maxime pertinet ad rectores. Quanto enim plus honorantur, tanto magis periclitantur. Cujus tamen periculi non erunt expertes subditi, si tota navis periclitatur. Quasi dicat: Annuntient opera ejus. [Haym., Cassiod. Hier., Aug.] Illi utique qui descendunt a contemplativa vita, in mare, id est ad activam vitam laboriosam. Vel in mare, ad procellam saeculi, scilicet ut pro Christo fluctus tentationum patiantur. Ipsi dico existentes, in navibus, id est in Ecclesiis, quas gubernant: quae dicuntur naves, quia fluctibus saeculi tonduntur, sed non franguntur. Ipsi dico, facientes operationem dum praedicant et hujusmodi, in aquis multis, id est in populis multis. Et

VERS. 24.-- « Ipsi viderunt opera Domini; et mirabilia ejus in profundo. »

Ipsi singulariter. Quasi dicat: Prae caeteris, viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo saeculi, [Aug. Haym.] id est viderunt quae Deus mirabiliter operatur in cordibus humanis. Profundum enim saeculi est cor hominum, unde venti erumpunt, et fiunt tempestates seditionum et dissensionum Deo permittente.

VERS. 25.-- « Dixit et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus ejus. »

Dixit et stetit. [Aug.] Quasi dicat: Et quid agitur in hoc profundo? ecce Deo permittente surgit persecutio. Et hoc est: Deus volens ut ad eum clament, et qui gubernat, et qui vehitur vel gubernatur, dixit, id est permisit; et stetit spiritus procellae, [Aug., Haym.] id est tyrannica persecutio, vel diabolus.

[Cassiod.] Vel aliter ab illo loco: Ipsi videbunt. Quasi dicat: Et ipsi rectores viderunt, id est spiritualiter intellexerunt, opera Domini, ut in mari Rubro, baptismum, sic et in caeteris, eo quod fit, ut et mirabilia ejus in profundo videant, quia opera ejus profunda aestimatione considerant; sed ne inde tumescerent, exponit procellas eorum, subdens: Dixit et stetit spiritus procellae. Hoc non mutatur. Et quid fecit spiritus? ecce, et exaltati sunt fluctus ejus. Qualiter ostendit:

VERS. 26.--Ascendunt usque ad coelos, et « descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. »

Ascendunt persecutores [Aug., Cassiod.], audendo usque ad coelos quando saeculi elationibus eriguntur contra Deum. Et descendunt timendo, usque ad abyssos, [Cassiod. Gl. int.] cum in desperationem et metum veniunt. Vel, usque ad abyssos, [Aug.] id est usque in gehennam. Et in his malis anima eorum rectorum tabescebat. Et

VERS. 27.-- « Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius; et omnis sapientia eorum devorata est. »

Turbati sunt confusione sensus, [Cassiod. Aug., Alcuin. Aug.] et moti sunt experti rectores hoc sentiunt. Moti dico, sicut, ebrius. Sicut ebrii titubant, quia prosperitas eorum vel adversitas major est viribus. In quiete sapientes apparent, quando loquuntur, quando legunt; sed veniente tempestate, omnia humana consilia deficiunt, et quid agendum sit non vident: Unde subdit: Et omnis sapientia eorum devorata est. Unde Apostolus ait: Supra modum gravati sumus, ita ut taederet nos vivere, et ipsi in nobis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis (II Cor. I) . Quacunque enim se convertunt, fluctus fremunt, tempestas saevit, brachia deficiunt, quo prora impingatur, quo navis impulsa dimittatur, a quibus saxis ne pereat, refrenatur, omnino a rectoribus non videtur. [Cassiod.] Restat ergo clamare, ut cor eorum solidet Deus, ne tentationibus ventiletur.

VERS. 28.-- « Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos. »

VERS. 29.-- « Et statuit procellam ejus in auram: et siluerunt fluctus ejus. »

Et statuit procellam ejus in auram maris, [Haym., Gl. int.] id est saeculi praedicatores, in auram, scilicet levem ventum, id est procellas temperatas fecit, et tolerabiles. Vel, in auram, id est in serenitatem quietis aeternae. Et siluerunt fluctus ejus.

VERS. 30.-- « Et laetati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum. »

Et laetati sunt rectores fessi, quia siluerunt fluctus hoc faciunt fessi post laborem, [Cassiod.] id est laetantur. Et Dominus deduxit eos in portum voluntatis eorum, [Gl. int.] id est in tranquillitatem optatam, vel in aeternam beatitudinem, ergo

VERS. 31.-- « Confiteantur Domino misericordiae ejus; et mirabilia ejus filiis hominum. »

VERS. 32.-- « Ut exaltent eum in Ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. »

Ut exaltent eum omnes in Ecclesia, [Gl. int.] id est pro Ecclesia plebis, id est laudent eum omnes pro bene rectis: Et laudent eum omnes, in cathedra, id est pro cathedra seniorum, id est pro bene regentibus. Vel ita: [Aug.] Exaltent eum, illi qui sunt in Ecclesia plebis, id est laudent eum populi minores qui reguntur. Et laudent eum, illi qui sunt in cathedra seniorum, id est laudent eum seniores qui regunt. Ecce cum dicit in Ecclesia, aperte demonstratur unde dixit, scilicet de Ecclesia, ubi omnia praedicta aguntur.

PARS. VI. VERS. 33.-- « Posuit flumina in desertum; et exitus aquarum in sitim. »

Posuit flumina. [Alcuin.] Sexta pars. Hactenus dixit quomodo ad civitatem adducit quomodo vivat, quomodo pascit, quomodo regit. [Aug.] Consequenter ipsa Ecclesia commendatur, ita ut, nobis in omnibus Dei gratia praedicetur, qui superbis resistit, humilibus dat gratiam (Jac. IV). Et ut evidenter appareat, de qua psalmus ab initio loquebatur, commendatur econtra ubi dicit, quomodo etiam mala inimicorum prodesse facit Ecclesiae. Hic ergo est commendatio Ecclesiae quae per gratiam Dei salva facta est, non per meritum suum, et memoratur subsequenter inimicorum afflictio propter superbiam eorum, quibus exstinctis erecta est Ecclesia, quae profecit propter insidias et domestica detrimenta, quae fiunt ab haereticis. Unde et erga Ecclesiam Dei beneficia evidenter monstrantur. [Aug.] Quasi dicat: Exaltent eum in Ecclesia. Et si quaeris, quare? quid enim in Ecclesia fecit? ecce superbis resistit, humilibus dat gratiam, et primo dicit qualiter superbis resistit, cum ait: Posuit flumina, id est Judaeos, ubi aquae, scilicet doctrinae erant ubi curabant prophetae, in desertum, quia jam non est in eis propheta, non est ibi fides Christi, nec sacerdos, nec sacrificium, nec templum. Item aliis verbis idem dicit: Posuit exitus aquarum, id est Judaeos. Unde aliis manabant aquae doctrinae, in sitim. Item idem dicit:

VERS. 34.-- « Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. »

Terram fructiferam, [Cassiod.] prius, secundum opera bona quae faciebat, posuit in salsuginem, id est in sterilitatem, quae per salsuginem ideo intelligitur, quia salsus humor, ubi dominatur, tollit fecunditatem; et quo merito hoc? ecce, hoc fecit, a malitia, id est pro malitia, habitantium in ea, id est Scribarum et Pharisaeorum dominantium, ibi, id est propter malitiam illorum, qui terram illam, [Aug.] id est tabernaculum Domini dolosis mentibus habitabant. Ecce quomodo resistit superbis. Deinde dicit quomodo humilibus gratiam dedit.

VERS. 35.-- « Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. »

237 Posuit desertum [Haym., Gl. int.] id est gentes, in stagna aquarum, ut aquae in eis maneant. Et repetit idem et terram prius sine aqua posuit in exitus aquarum, unde aliis emanent aquae vivae.

VERS. 36.-- « Et collocavit illic esurientes; et constituerunt civitatem habitationis. »

Et collocavit illic [Aug., Cassiod.], id est in gratia, esurientes qui avide susciperent. Unde edent pauperes et saturabuntur (Psal. XXI) . Et hi tales constituerunt firmiter praeceptis Dei obediendo civitatem habitationis, id est Ecclesiam, ubi interim habitetur in spe.

VERS. 37.-- « Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. »

Et seminaveruut verbo Dei, agros et plantaverunt vineas. [Cassiod.] Seminant agros, et plantant vineas, qui corpora sua coelesti institutione purificant ut fructus bonorum operum ferant. Unde subdit, et fecerunt fructum nativitatis, id est naturalem, non degenerem.

VERS. 38.-- « Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et jumenta eorum non minoravit. »

Et ideo benedixit eis [Cassiod. Gl. int., Alcuin.] econtra sterili ficui maledicitur. Et multiplicati sunt numero vel merito, pro benedictione, et hoc nimis id est valde. Vel ideo dicit nimis, quia multi vocati, pauci vero electi. Et jumenta eorum [Aug.] id est simplices, sed utiles, qui non sunt a Deo docti, sed tamen fide pleni, non minoravit, quia firmum stat fundamentum Dei, quia novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II) et justus animas jumentorum suorum.

PARS. 7. VERS. 39-- « Et pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. »

Et pauci [Aug.] Septima pars, ubi dicitur etiam aliquid de haereticis, quibus quasi civilibus bellis quatitur Ecclesia. Unde et circa Ecclesiam divina beneficia commendantur. Et notandum quod ita verba conjungit, quasi de his dicat, de quibus ante loquebatur, cum tamen supra de bonis, hic de haereticis agat: De quibus quasi de eisdem cum praedictis loquitur, propter communia sacramenta, propter speciem pietatis, non propter virtutem. Unde Joan. ait: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II) , [Aug. Alcuin.] id est exierunt de multitudine vocatorum, sed non erant de paucitate electorum quasi dicat: Boni multiplicati sunt nimis. Et praesumentes de se haeretici Pauci facti sunt; omnes enim divisi ab unitate fidei, pauci sunt, non tam numero quam meritis [Hier.] Multi vero sunt qui in unitate fidei persistunt ideoque de haereticis dicit Osee propheta: Da eis, Domine, (Ose. IX) quid dabis eis? Vulvam sine liberis, et ubera arentia. Et vexati sunt, scilicet haeretici. A tribulatione malorum et dolore, [Cassiod.] id est ab insidiis diaboli et angelorum ejus. Dolor enim tribulatio est his qui auctorem salutis relinquunt.

VERS. 40.-- « Effusa est contentio super principes; et errare fecit eos in invio, et non in via. »

Effusa est contentio, [Aug. Alcuin.] vel effusus est contemptus, alia littera, super principes haereticorum, id est super heresiarchas, et magistros haeresium. Reprobati sunt enim ab Ecclesia et magis contempti sunt, quia principes esse voluerunt. De quibus Dominus per Osee prophetam: Ipsi regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt et non cognovi (Ose. VIII) . [Aug. Alcuin.] Isti facti sunt sal infatuatum, quod projectum est foras, et conculcatur ab hominibus: quo quid vilius est et magis contemptum? Vel aliter: Et pauci, agit de eisdem bonis, de quibus ante egerat, quasi dicat: Multiplicati sunt et tunc ipsi boni, pauci facti sunt, id est per illos, scilicet haereticos imminuti sunt. Et vexati sunt, boni persistentes in fide, a tribulatione malorum, scilicet haereticorum, id est a tribulatione facta per haereticos, et dolore, habito pro cadentibus. Ideo boni vexati sunt, quia effusa est contentio super principes eorum, scilicet haereticorum, [Aug.] id est quia superbi haeresiarchae contendunt contra Catholicos, et Dominus errare fecit, vel seduxit eos principes, relinquendo eos sibi. Unde: Tradidit Deus eos in reprobum sensum. Hoc ergo modo seduxit, quia donavit illos sibi ipsis. Nam si proprie inquiras, ipsi se seducunt. Qui enim putat se aliquid esse, cum nihil sit, seipsum seducit. Seduxit ergo eos, dimittendo eos. Et in invio, et non in via. Illi boni de quibus supra dixit, in via sunt positi, et ad civitatem habitaculi directi. Isti vero superbi relicti sunt a Deo in invio seducti, et nullo modo in via sunt. Quomodo enim est in via, qui partem tenet, et totum relinquit? et quid de illis seductis fecit? ecce.

VERS. 41.-- « Et adjuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias. »

Et adjuvit de illis pauperem. [Aug.] Potuit illos Deus pati semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati per quaestiones nos inquietant, nobis nascitur inquisitionis studium, et timoris exemplum, ut qui stat, videat ne cadat, sicut illi ceciderunt. Et est sensus: Abjecti sunt superbi, et instructus est humilis, quod ita dicit: Et adjuvit pauperem de inopia, vel de mendicitate, id est quia se mendicum et inopem reputat, qui nihil sibi dat, sed totum de misericordia Dei exspectat, ante januam Dominicam clamans et pulsans, ut aperiatur ei, qui adjuvatur plurimum, de ipsa separatione haereticorum. Et quid fit in paupere adjuto de illis seductis? multae familiae: Unde subdit: Et posuit illum pauperem, familias. Pauperem dico, existentem. Vel familias dico existentes sicut oves, [Cassiod., Aug.] propter simplicitatem et innocentiam. Ecce quasi unum pauperem putabas, sed iste pauper est multae familiae, id est multae Ecclesiae, tamen et una est Ecclesia, et una ovis. [Haym., Aug.] Vel ita: Adjuvit pauperem, et per adjutum pauperem, posuit familias sicut oves, id est servat familias in innocentia. Haec autem tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa.

VERS. 42.-- « Videbunt recti et laetabuntur: et omnis iniquitas eorum oppilabit os suum. »

Videbunt recti et laetabuntur. [Aug.] Ecce quo psalmus tendat, ad hoc scilicet, ut ostendat, quod boni per misericordiam Dei exaltantur, et mali per superbiam conteruntur. Unde subdit: Et omnis iniquitas garriens contra veritatem convicta, oppilabit os suum.

VERS. 43.-- « Quis sapiens et custodiet haec et intelliget misericordias Domini? »

Quis sapiens. [Aug.] Ecce conclusio psalmi: Quasi dicat: Et quia totum pauperem adjuvat Dominus. Ergo Quis est sapiens et custodiet haec? scilicet ut sit pauper, et non dives, non superbus, non inflatus. Quasi dicat: Qui est sapiens, haec custodiet. Quare custodiet? et id est quia, intelliget non merita sua, non vires suas, in his gloriando, sed misericordias Domini scilicet quod de errore liberat, et de consuetudine prava, et de taedio, et de naufragio: Quod denique constituit eum in populo, non ubi superbis resistit, sed ubi humilibus dat gratiam (Jac., IV). Intelligit etiam quid Deus fecit, ut intus manens multiplicetur, non foras exiens minuatur. Haec vident recti, et laetantur, et iniquitas os suum oppilat.

Collatio In Psalmum CVI: « Confitemini Domino, Quoniam Bonus, Etc. »

VERS. 17.-- Suscepit eos. Pro his duobus verbis Hieronymus ponit unicum, stultos. Et item caeteri. Heb. EVILIM. LXX videntur deflexisse a themate ILLEM, id est collegit, ut sit ILLAMAM, collegit, eoque suscepit eos, etiam si id verbi, proprie manipulos colligere notet.

VERS. 25.-- Stetit spiritus procellae. Tribus telis impetiit hunc locum Faber cum suo Caeco, quibus nititur ostendere hanc lectionem esse adversam Hebraicae veritati. Primum quod verterit Hier. Surrexit ventus tempestatis. Addo etiam illud quod transtulit Munsterus, excitat ventum procellosum. Atqui stare spiritum procellae, et surgere ventum tempestatis aut excitari inter se pugnant. Responsio est in promptu. Cum Heb. dicatur VAJAAMED. et sit verbum HIPHIL, quod vocant, proprie significat, fecit stare, quemadmodum etiam verterunt interpretes pro Cajetano. Sed et Nebiensis, Sanctes simul et Pellicanus, similem vocem omnino nostrae lectioni dixerunt, stetit. Si vidisses Aug. enarrationem, intellexisses quid sit stare spiritum procellae. Ait ergo: Quid est stetit? permansit, perduravit. Secundum quod objicit, Qui potest stare spiritus procellae, cum mox sequatur, et exaltati sunt fluctus ejus? Si stetit, ergo sedatus. Si fluctus ejus exaltati, ubi erat tranquillitas? Sed audi iterum Augustinum: « Adhuc turbat, diu jactat, saevit, et non transit. » Quamvis etiam non esset contra veritatem Hebraicam, si sic acceperimus, fecit stare ventum procellae, id est sedavit. Siquidem collocare ventum, dupliciter est, aut qui non erat excitando, aut excitatum compescendo. Nec reclamat quod subtexitur, et exaltati sunt fluctus ejus. Quin pluribus modis hac ratione virtutis divinae imperium significatur, dixit stetit spiritus procellae. Et rursus quando libitum est, exaltati sunt fluctus ejus. Tertium quod opponit ex vicesimo nono versu: Et statuit procellam ejus in auram, quasi adversetur quod prius steterit spiritus procellae, ex his mox dictis diluitur.

VERS. 40.-- Effusa est contentio super principes. Hic potest videri vitio scriptoris positum, contentio, pro contemptio. Sic enim habet et exponit Aug. contemptus. Et Graece similiter legitur ἐξουδενωσις. Praeterea Hier. et alii Hebraicantes, verterunt despectionem. Nolo quidem stulta contentione, de nomine contentionis, librariorum defendere errorem, invenio tamen aliquot vetustos tractatores, qui contentionem olim legerunt et exposuerunt. Nam D. Greg. lib. IX, Mor., cap. 4, ad illud Job XXIX: Principes cessabant loqui » Qui hoc loco alii duces intelligi vel principes possunt, nisi haereticae pravitatis auctores? De quibus per psalmum dicitur: Effusa est contentio super principes eorum, et seduxerunt eos in invio, et non in via. Super quos recte effusa contentio dicitur, quia suis sibi vicissim allegationibus contradicunt. Et aliquanto prior Cass. breviter sacerdotes haereticorum designati atque notati sunt, a quibus merito dicitur, effusa contentio, quia non salutari doctrina, sed tantum mortifera loquacitate contendunt. Postremo his superior Arnobius legit et interpretatur contentio, quanquam non ita aperte. Proinde perscrutandum merito venit, si quid in Hebr. respondere deprehendatur, quod ad contentionem faciat, et non solum despectionem, quanquam ex contentionibus soleant suboriri despectiones et contra. Age. Hic legimus Hebr. BUZ; deinde duo verba invenimus, BAZAH, quod est contempsit, etc. BUZ, quod est spoliavit, depraedatus est, eoque non video quid vetet, quominus BUZ, significare valeat direptionem, in qua quidam proprium locum, habere solet, contentio. Tamen ut praedixi, sensui meo credere nolim. Tandem vero clare facit nobiscum Chaldaea translatio, misit contentionem super principes.

Chapter 113 of 157