Skip to the text

Psalmus CX

Psalmi Titulus: « Alleluia. »

Confitebor. Titulus: Alleluia. [Cassiod.] Iste est primus psalmus, qui per omnes litteras Hebraei alphabeti scribitur, qui indicat perfectos laudatores in Ecclesia, sicut illi qui non per omnes scribuntur, minus perfectos significant. Vel sicut Hilarius dicit hujusmodi psalmi, qui per alphabetum digesti sunt, incipientibus quasi elementa dantur. Unde monemur ut ad eruditionis studium festinemus. Nomen autem angelicae laudis, Alleluia, et si omnibus psalmis congruat, ibi tamen praecipue ponitur, [Cassiod.] ubi magna exsultatione gaudetur, sicut in hoc psalmo populus Dei ab omni malo liberatus laudat, et ad Dei laudem pro operibus ejus invitat, quae laus habet figuram futurae laudis. Intentio: Monet ad laudem. Modus: Tripartitus est. Primo, populus fidelis se dicit confiteri in congregatione justorum, ubi est aeterna laus. Secundo, dicit fideles spirituali munere satiatos, promittens adventum Christi, ibi, memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus; escam dedit timentibus se. Tertio, eosdem redemptos asserit, et testamentum novum mansurum, ibi redemptionem misit populo suo, mandavit in aeternum testamentum suum. [Aug.] A laude ergo incipiens, ait in persona fidelis populi: O Domine

VERS. 1.-- « Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in concilio justorum et congregatione. »

Confitebor tibi, id est laudabo te. Non enim est hic confessio peccatorum, sed laudis. Illa luget, haec gaudet; illa medico vulnus ostendit, haec de sanitate gratias agit. Laudabo dico, et hoc in toto corde meo, [Hier., Gl. int.] non labiis ero prope, corde longe, sicut illi de quibus dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor eorum longe est a me (Matth. III) . Confitebor et hoc in concilio justorum et congregatione, [Alcuin.] id est, non temere, sed ex ratione, scilicet pro aeternis: sicut omnes justi faciunt. Et accipitur hic totum de praesenti. Vel hoc dicit fidelis populus in spe. Quasi dicat: Jam sit in angelorum societate. Et est, in consilio justorum et congregatione, laudabo te, hic in spe. [Aug., Cassiod.] Hic enim nunquam inter omnes justos in re laudant, ubi sunt misti mali; sed jam videntur in futura societate psallere, spe rapti ad superna.

VERS. 2.-- « Magna opera Domini; exquisita in omnes voluntates ejus. »

Magna opera Domini. [Cassiod.] Haec est materia et causa confessionis. Quasi dicat: Ideo confitebor, quia magna est opera Domini, quae de impio facit pium. Et exquisita cui nihil simile est, dum sinit diabolum saevire in bonum suorum, et ne putes pro parte laudari operam ejus, addit in omnes voluntates ejus, scilicet est, exquisita opera ejus, quia omnia quaecunque vult eximie facit. Quae autem sit opera, exponit subdens:

VERS. 3.-- « Confessio et magnificentia opus ejus; et justitia ejus manet in saeculum saeculi. »

Confessio [Cassiod., Aug.] scilicet peccatorum praeconialis, id est laudis et peccati, et magnificentia boni operis est opus ejus vel sicut Hieronymus, ait, « gloria et decor est, » opus ejus, [Cassiod.] quia laudabilia sunt, et decora quae facit; et justitia ejus, qua judicabit, manet incommutabilis, in saeculum saeculi, dum his dixerit: Ite in ignem aeternum; illis: Venite, benedicti Patris mei, etc. (Matth. XXV). [Alcuin., Haym.] Vel ita ab illo loco: Magna opera, et agit generaliter de quibuslibet operibus Dei, quasi dicat: Ideo confitebor, quia magna sunt opera Domini, quaelibet opera ejus sunt magna, si sint, exquisita in omnes voluntates ejus, id est, si in eis videatur intentio et voluntas facientis Dei, id est si intelligatur qua intentione voluerit ea facere Deus. Deinde aperit quae est intentio et voluntas Dei in operibus, subdens: Confessio scilicet peccatorum, et magnificentia bonorum operum est opus ejus, et justitia ejus, id est merces quae juste datur, manet in saeculum saeculi. Ac si diceret: Haec est voluntas ejus, ut ex suis operibus insit homini, confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum, et justitia, id est merces quae juste datur.

PARS. II. VERS. 4.-- « Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus; escam dedit timentibus se. »

Memoriam fecit. [Cassiod.] Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut haereditas avide quaeratur. Quasi dicat: Ideo confiteri debemus, quia Dominus misericors natura, et miserator exhibitione, scilicet, quando venit fecit memoriam mirabilium suorum, [Haym.] re completa memoriam dedit significantium quae erant in veteri lege. Ita fecit memoriam, quia dedit timentibus se escam, [Aug., Cassiod.] non corporalem, quam etiam malis dat, sed spiritualem, id est corpus et sanguinem suum. Escam ergo dicit Christum, qui est forma justitiae fidelibus. Adventu enim Christi timentes pascit, in quo remissio est et salus, et ut de adventu ejus acciperes, addit:

VERS. 5.-- « Memor erit in saeculum testamenti sui, virtutem operum suorum annuntiabit populo suo. »

Memor erit. [Gl. int.] Quasi dicat: Et per eos, vel propter eos, scilicet timentes, memor, erit testamenti sui. [Cassiod.] Quia, sicut promissum est in Veteri Testamento, impletur in Novo. Testamenti dico, existentis, in saeculum saeculi, scilicet in aeternum, quia verba testamenti solida veritate custodit, ut omnia impleantur, ita memor erit, quod annuntiabit virtutem operum suorum. Virtus operum est quod caeci vident, claudi ambulant, etc. (Matth. XI.) Quae facit nota Christiano populo suo ad hoc,

VERS. 6.-- « Ut det illis haereditatem gentium; opera manuum ejus, veritas et judicium. »

Ut det illis haereditatem gentium. [Aug.] Haec enim fuit intentio miraculorum, quae Christus fecit, ut crederent gentes.

Aliter totum ab illo loco: memoriam fecit, quasi vere magna et exquisita sunt opera Dei, quia Dominus misericors et miserator hoc non mutatur. Fecit memoriam mirabilium suorum, id est plura nova contra rerum ordines fecit, per quae omnia eum regere patuit: Escam dedit timentibus. [Alcuin.] Quasi dicat: facit confessionem et magnificentiam, quia dedit escam, id est bonam voluntatem per Spiritum sanctum inspiravit; timentibus se, et per eos memor ero testamenti sui, id est, promissionis factae Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII) . [Rem., Haym.] Testamenti dico duraturi in saeculum, quia post istud non sequitur aliud. Illa enim promissio iterata est in Evangelio, non mutata, ita erit memor quod virtutem, id est completionem, operum suorum, id est significantium figurarum legalium, annuntiavit populo suo, Judaico, ut apostolis fecit. Ad hoc utique annuntiabit ut det illis, scilicet apostolis, haereditatem gentium, id est gentes colendas, scilicet Ecclesiam, de omnibus gentibus Abrahae promissam. His dabis haereditatem, id est gentes: tamen opera manuum ejus, est veritas et judicium, [Gl. int.] id est verum judicium, quo ipse praedixit passuros discipulos, dicens: Non est servus major domino suo. Et ideo si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XIII) . Et est sensus: [Alcuin.] Licet illis det haereditatem, tamen multa patientur. Vel ita: Opera manuum ejus sunt judicium, quo judicabit, 244 et veritas, id est exsecutio judicii. Vel, opera manuum ejus, [Cassiod.] id est virtutis ejus, sunt veritas, dum conversis promissa dat. Et judicium, quod impiis minatur. Et etiam

VERS. 7.-- « Fidelia omnia mandata ejus confirmata in saeculum saeculi: facta in veritate et aequitate. »

Omnia mandata ejus fidelia sunt eis, [Gl. int.] scilicet qui implent, et non diffidunt de promissis. Fidelia dicuntur, [Cassiod.] quia servant servantes se, non sunt mendacia. Et sunt confirmata in saeculum saeculi, non incassum missa sunt ut verba humana, et sunt facta, id est completa, non tantum dicta, in veritate, quia dicta complentur, et aequitate, id est quia omnia cum libra facit justitiae. Vel facta sunt in veritate et aequitate, [Gl. int.] id est data sunt ab eo qui non mentitur, et qui nihil nisi aequum mandat.

PARS III. VERS. 8.-- « Redemptionem misit Dominus populo suo: mandavit in aeternum testamentum suum. »

Redemptionem. [Cassiod.] Tertio, redemptos asserit, et testamentum novum aeterna gratia consecratum. Quasi dicat: Haec praedicta dedit; nam redemptionem misit Dominus, [Gl. int., Cassiod.] id est Christum qui dat redemptionem captivis. Misit populo suo Judaico. Unde: Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel (Matth. XV) . Et mandavit per apostolos, testamentum suum novum duraturum, in aeternum, quia nullum succedet, et quia aeterna promittit, et quia hoc facit, ergo

VERS. 9.-- « Sanctum et terribile nomen ejus; initium sapientiae timor Domini. »

Nomen ejus, [Gl. int., Cassiod.] id est virtus et potentia, est sanctum bonis, et terribile impiis. [Cassiod.] Vel nomen ejus est sanctum et terribile, id est Filius, qui in humanitate sanctus est, et potentia deitatis terribilis. Ametur ergo, quia advocatus est; timeatur, quia est judex; ne sis negligens, ne desperes. [Gl. int.] Dico terribile est, et terror quidem prodest, quia initium sapientiae timor Domini.

VERS. 10.-- « Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in saeculum saeculi. »

Intellectus, [Gl. int., Cassiod., Alcuin., Haym., Cassiod., Gl. int.] id est si intelligitur, ut discrete habeatur, et cum amore. Metus enim judicii, janua est conversionis, si addatur discretio dilectionis. Et ipse timor, intellectus bonus est omnibus facientibus eum. Vel ita distingue: Terribile est nomen, et terror prodest, quia timor Domini est initium sapientiae, quia est janua conversionis, et via ad sapientiam. Et iste intellectus, qui est in timore Domini, quo intelligitur via et janua, intentus, id est intense habitus, est bonus, id est verus et utilis omnibus facientibus eum, id est illis qui sic intelligunt hoc ut faciant, scilicet qui per timorem ad sapientiam ascendant. Deinde quid pro praedictis debeat reddi Domino subdit; laudatio ejus Domini, manet in saeculum saeculi [Hier., Cassiod.] Ecce intentio psalmi, unde alleluia praescribitur. A laude coepit, in laudem finit populus fidelis. A diabolo liberatus, gratias agens, expressit quid faciendum sit hic devotis et in coelo peragendum. Hic, quia liberat, ibi, quia coronat.

[Cassiod.] Aliter totum a principio psalmi, confitebor, et accipitur hoc de confessione laudis, quae erit in futuro. Ait ergo populus liberatus: Confitebor tibi, Domine, in futuro, in toto corde meo, quia ab omnibus malis tunc liberatus in re. Tunc enim toto corde laudabitur et amabitur Deus, quando per speciem videbitur. Et hoc erit, in consilio justorum, [Aug.] id est in judicio, quando cum Domino judicabunt sancti, qui sedebunt super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Et in congregatione, id est quando de toto mundo collecti erunt justi in unum, inter quos jam nullus erit iniquus, nullus pelle ovina tectus, fraternitate falsa superbit, nullius Judae furta tolerantur, nullus Simon Magus baptizatur, volens Spiritum sanctum emere, dum cogitat vendere: sed modo inter malos gemit Ecclesia, qui quando justi congregabuntur, ad regnum excludentur foras. Et haec sunt magna opera Domini, scilicet congregatio bonorum et exclusio malorum a regno. Et haec opera sunt exquisita in omnes voluntates ejus, ita exquisite facta, ut per haec de homine impleatur voluntas Dei aliqua, si omnes voluntates ejus circa nos pensentur, per quas nullum confitentem deserat misericordia, nullius iniquitas sit impunita, quando flagellat etiam filium quem recipit. Non vult enim Deus ut peccet homo quilibet. Sicut autem non vult ut peccet homo, ita vult peccanti parcere, si poenituerit, ut vivat, ita etiam vult in peccato perseverantem punire, ut justitiae potentiam contumax non evadat. Nihil ergo in libero arbitrio constitutum superat voluntatem Dei, etsi contra voluntatem ejus faciat. Si enim non vult ut pecces, non tamen prohibet efficaci potestate, etsi salubri et justa praeceptione. Si vult parcere poenitenti, vult etiam impoenitentem punire. Ita de homine semper Deus suam implet voluntatem, quia nihil facit homo de quo Deus non operetur quod vult. Magna enim opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus. Et vere magna sunt opera Domini, quia opus ejus est magnificentia, id est justificatio impiorum. Quid enim magnificentius est quam justificare impium? Quae bene dicitur magnificentia, quia ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Sed, ne putes quod opus hominis praeveniat hanc magnificentiam Dei confitendo peccata, quia et confessio, id est delicti improbatio, quae nondum quidem est opus justitiae, est opus ejus. Non ergo glorietur homo in se, qui justitiam non operatur, nisi justificatus. Credens autem in eum qui justificat impium, a fide incipit, ut bona opera, non praecedentia quod meruit, sed consequentia quod accepit, ostendant. Quid enim habes quod non accepisti? Illa confessio ergo, quae nondum quidem est opus justitiae, sicut et magnificentia, qua justificatur impius, opus Dei est, non hominis. Quid ergo dicemus? iniquus est Deus, cujus vult miserando, et quem vult indurando? non (Rom. IX). Justitia enim ejus manet in saeculum saeculi. Memoriam. Quasi dicat: cujus vult Deus miseretur, et quem vult indurat, et sic memoriam fecit mirabilium suorum, hunc humilians et hunc exaltans. Sciendum quod cum quotidie opera ejus sint mira, reservat tamen opportune quaedam inusitata, quae meminerit hominis infirmitas novitati intenta. Hoc enim miraculum maxime attentis cordibus inhaerebit: quod assiduitas tamen vile fecerit. Sed quid prosunt miracula, nisi ut timeretur Deus? Quid porro prodest timor, nisi misericors det escam timentibus? nihil. Sed, misericors et miserator Dominus dedit escam timentibus se. Esca est panis qui de coelo descendit, quem nullus meruit, sed Dei misericordia dedit. Quod si huic vitae tantum dedit ut peccator justificandus, Verbum carnem factum acciperet: quid in futuro glorificatus accipiet? multum quidem, quia memor erit in saeculum testamenti sui, id est promissionis suae complendae, in saeculum, [Cassiod., Aug.] id est in aeternum. Quasi dicat: Nec totum dedit qui pignus dedit, et non contristentur sancti qui audiunt. Facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum coelorum, quia annuntiavit populo suo, Israeli, ut apostolis virtutem operum suorum, quoniam quae hominibus difficilia sunt, Deo sunt facilia, ut et divites faciat intrare in regnum coelorum, ad hoc utique annuntiabit, ut det illis haereditatem gentium, Itum est enim ad gentes. Multi enim sunt vocati. Occupata est haereditas gentium, et cameli se humiliantes per foramen acus, id est per compungentes passionis angustias intrant. Et opera manuum ejus est veritas, quam sancti martyres tenent, pro qua et judicantur hic, et judicium quo in futuro judicabunt eos a quibus hic judicantur. Teneatur ergo veritas ab his qui judicantur, quo judicent judicantes se, et etiam angelos, contra quos et hic luctantur, et nihil separet a Christo, quia fidelia sunt omnia mandata ejus. Non fallit, exhibet quod promisit, non tamen sperandum est ut hic habeatur: sed confirmata sunt in saeculum saeculi, et sunt facta in veritate et aequitate, id est mandant et promittunt quod verum est et justum, quia hoc verum et justum est ut hic laboretur, quod mandatur: ibi requiescatur quod promittitur. Et poterimus ibi requiescere, quia misit populo suo redemptionem a captivitate hujus saeculi, ut ibi sit quies, mandavit in aeternum testamentum suum, novum, non vetus. Dedit quidem olim Judaeis terram promissionis, sed hoc vetus testamentum est ad veterem hominem pertinens. Sed novum mandavit in aeternum, ubi nil carnale speretur, cujus haeres quisquis esse volueris, nolo te fallas, non tale aliquid mediteris adipisci, quale solet hic oculus avaritiae concupiscere; sed quale oculus hominis non vidit. Sed primo poenas fuge, devita gehennam, antequam desideres promittentem Deum. Cave minantem, quoniam sanctum et terribile nomen ejus, prae omnibus autem hujus saeculi deliciis, immortalitatis deliciarum matrem, desidera sapientiam, sed initium sapientiae est timor Domini. Intellectus. Illa delectabit castis amplexibus veritatis, sed prius donanda sunt tibi debita, quam postulanda praemia, nec extollaris, quia timor qui intellectus est, initium sapientiae est, bonus facientibus eum. Hoc ideo ait, quia periculum est intelligere, et non facere. Et laudatio ejus, cujus timor est initium sapientiae, manet in saeculum saeculi. Hoc totum praemium est, hic finis, haec sedes perpetua, hic mandata confirmata, haec est haereditas Novi Testamenti.

Collatio In Psalmum CX: « Confitebor Tibi, Domine, In Toto, » Etc.

VERS. 2.-- Exquisita in omnes voluntates ejus. Vox hebraica HEPHTZEHEM, habet pronomen affixum, quod ambigue poterat verti, eorum, vel suas. Idcirco Hieronymus reddidit, exquirenda in omnibus voluntatibus suis. Ubi eodem sensu, dicimus in omnes voluntates ejus, nempe Dei. Consentit Nebiensis. Alii Hebraicantes convertunt sensum, magna opera Domini exquisita, ab omnibus volentibus ea, ut pronomen referatur ad opera Dei, quae homines cum admiratione debent perscrutari et laudare. Sic autem sequuntur Kimhi, ut dicunt, qui vult hic HEPHETZ, substantivum pro adjectivo accipi HOPHETZ .

Chapter 117 of 157