Psalmus CXIII
Psalmi Titulus: « Alleluia. »
In exitu Israel. Titulus: Alleluia. Item hic alleluia ponitur ex alio negotio. [Cassiod.] Sicut enim ex diversis actibus Deus laudatur, ita ex variis negotiis iste titulus ad notatur. Hic enim ab initio Hebraei populi, Propheta incipiens per magna miracula illi populo exhibita, Christum mundo datum nuntiat. Per quas similitudines, id est per earum significata etiam quisque Christianus liberatur. [Aug.] Erant enim illa miracula figurae mysteriorum spiritualium Christi et Ecclesiae, quod in psalmi expositione clarescet. Hic ergo non narrantur praeterita tantum, sed futura praedicuntur, quia in illis gestis futura significabantur. Et ideo, non omnia hic dicuntur, quae ibi gesta sunt. Sed quaedam aliter, ne putetur Propheta recolere tantum praeterita. Intentio: [Cassiod.] Ad cultum et laudem veri Dei invitat. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo dicit Propheta, quae mirabilia dedit Deus Hebraeis in figura: et Christianis in spiritu. Secundo, interrogat quare haec facta sunt, ibi, Quid est tibi mare Tertio simulacra inania gentium probat, et religionem Dei commendat, ibi, simulacra. Incipiens ergo Propheta a mirabilium narratione, ait:
VERS. 1.-- « In exitu Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro. »
In exitu Israel de Aegypto, scilicet Domus Jacob de populo barbaro, [Alcuin.] cum populus Israel de Aegypto, id est de populo barbaro, exiret.
VERS. 2.-- « Facta est Judaea sanctificatio ejus; Israel potestas ejus. »
Facta est Judaea sanctificatio ejus, [Alcuin.] id est sanctificatus est populus ille in Judaea, id est in terra promissionis colendo verum Deum, quae terra ante erat per idololatriam polluta. Et Israel potestas ejus facta est terrae, id est potens factus est in ea. Qui enim in Aegypto fuerant servi, ibi Ecclesia facti sunt domini. Ergo
VERS. 3.-- « Mare vidit et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. »
Mare Rubrum vidit populum de Aegypto exeuntem, et fugit, [Hier.] id est divisum est, ut populus pede sicco transiret. Et Jordanis conversus est retrorsum. [Aug.] Hoc aliter dicit quam factum fuerit. Ibi enim legitur stetisse Jordanis ab ea parte qua aquae desuper influebant; nec quidquam ibi dicitur de gestientibus montibus, de quibus hic dicitur: Montes exsultaverunt. Sed tam ibi facta, quam hic dicta figurae sunt, [Hier., Aug.] ergo per Israel et Jacob, recte intelligitur populus Christianus, qui prius est Jacob, id est luctator; post Israel, id est videns Deum. Per Aegyptum vero, quae interpretatur afflictio, intelligitur saeculum. [Alcuin.] Sicut ergo populus ille cum exiret de Aegypto, sanctificatus et potens factus est in Judaea: ita Christianos exeuntes de peccatis sanctificat confessio. [Aug.] Judaea, enim interpretatur confessio. In exitu, spirituali, qui fit mente et ope Dei, Israel, id est videntium Deum, de Aegypto, id est de afflictione saeculi, cui renuntiant, [Hier.] scilicet domus Jacob, id est Ecclesia, quae est domus luctantium, quod prius sumus, quam Israel, de populo barbaro, [Aug., Cassiod.] id est a blasphemiis gentium, a quibus mente semoti esse debemus. [Aug.] Vel a turba daemonum; barbara enim lingua est, quae Deum non laudat, In illius, inquam, exitu, facta est Judaea, id est confessio, sanctificatio ejus, quae sanctificatio est in corde, quod purgat confessio, et per eam facti Israel, possunt resistere vitiis, et esse filii Dei: Unde subdit; Israel potestas ejus. Quasi dicat: Per confessionem sanctificatus est, et per eam factus est, Israel, id est videns Deum, et ejus facti Israel, est, potestas resistendi vitiis, et ut sit Filius Dei, secundum illud; Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I) . Et hoc, mare, saeculi, vidit, id est peccatores saeculi. Et fugit, id est retro fit, ut via sine contradictione ad spiritualem libertatem pateret, Et Jordanis, qui interpretatur descensus, id est humiles baptizati, conversus est retrorsum, id est ad eum unde orti sunt redierunt. Bonum ergo est illis ut retrorsum convertantur, fiatque Deus illis ante faciem, quem sibi a tergo 247 potuerunt, et sic posteriorum obliti in ea quae ante sunt se extendant. [Cassiod.] Vel quia Jordanis in mare decurrit, per eum significantur illi qui variis desideriis rapiunt alios in magnum mare, id est in hujus saeculi amaricantem malitiam; sed haec in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum, Et hoc est quod dicit, Jordanis conversus est retrorsum. Et tunc
VERS. 4.-- « Montes exsultaveruut ut arietes: et colles sicut agni ovium. »
Montes, [Aug.] id est dispensatores verbi Dei, scilicet apostoli, exsultaverunt, vel gestierunt, qui sunt ut arietes, id est ut duces populi, qui cornibus utriusque testamenti haereticos debellant et superstitiones diruunt. Unde alibi: Afferte Domino filios Dei, afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII) . Et sexta mansio filiorum Israel de Aegypto venientium fuit Helim quae interpretatur arietes, ubi erant duodecim fontes, et LXX palmae (Exod. XV), quibus significantur duodecim apostoli, et septuaginta discipuli, quos in sexta aetate elegit Dominus, ut per quatuor mundi partes Christi victoriae palmam portarent: destruentes gemino cornu utriusque Testamenti omnem scientiam adversus Christum se erigentem. Et colles, dicti a colendo, [Cassiod.] id est mediocres, exsultaverunt, qui semen fidei receperunt (I Cor. IV), qui sunt, sicut agni ovium, [Aug.] id est per Evangelium ab arietibus geniti, non invidi, innocentes; per arietes generati in fide. Non enim ad litteram, haec tantum accipienda sunt. Unde per Jordanem, id est per antiqua facta hic signari, non ambigas, quae hodie spiritualiter fiunt.
PARS. II. VERS. 5.-- « Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Jordanis, quia conversus est retrorsum. »
Quid est tibi, mare. [Aug.] Secundo interrogat quare haec fiant, ut excitet admirationem, et solvit, ibi, a facie Domini. Quasi dicat: Mare fugit, et Jordanis convertitur retrorsum, sed haec videntes mirantur, dicentes: Quid est tibi, mare, id est saeculum, quod fugisti? Quasi dicat: Quid est, o saeculum quod tua impedimenta cesserunt, ut tot millia hominum mundo renuntiantium ad Dominum convertantur? et hoc est quod sequitur: Et tu Jordanis, [Cassiod.] scilicet o vos qui variis desideriis fluitis, quid est quia conversus es retrorsum? id est a tuo proposito. Quasi dicat: Cur vestras consuetudines dimisistis. Item, o vos
VERS. 6.-- « Montes exsultastis sicut arietes: et colles sicut agni ovium. »
Montes, [Aug.] quibus dicetur in fine: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV) . Quid est quod exsultastis sicut arietes, et vos colles quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, etc. (ibid.) Quid est quod exsultastis sicut agni ovium. Ecce cur:
VERS. 7.-- « A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob. »
A facie Domini. [Cassiod.] Ipse qui quaesierat solvit; et fit duobus praedictis una responsio, quia unus auctor et mare et Jordanem, id est saecula fecit obstupescere, et sua, id est montes et colles gaudere. Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Domini. Quasi dicat: Ideo haec facta sunt, quia terra quae prius erat pigra ad bene operandum mota est, [Aug.] vel commota est a sua superstitione ad cultum Dei ut solidius firmetur. Et hoc, A facie Domini, id est a praesentia Domini, qui dicit: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) . Vel, a facie Domini, [Haym., Gl. int.] id est a cognitione Domini, quam habent. Vel, a facie Domini, id est a clementia Domini, id est ab ira ejus quam praevident futuram, et quasi quis quaereret: Quis est Deus? subdit, a facie Dei Jacob? [Hier., Alcuin.] Quasi dicat: Dominus a cujus facie movetur terra, est Deus Jacob, scilicet non est Deus recens. Vel qui facit suos luctari, ipse etiam est:
VERS. 8.-- « Qui convertit petram in stagna aquarum: et rupem in fontes aquarum. »
Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum, [Aug.] id est se prius durum cum ignoraretur, liquefecit ad irrigandos fideles, ut sit in eis fons aquae vivae salientis in vitam aeternam (Joan. IV), quod factum est cum ipse resurgens aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). Ipse ergo Dominus prius erat quasi petra et rupes, donec apertis Scripturis velut fons influeret, atque inundaret in omnes credentes, dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibet (Joan. VII) . Vel ita, ipse est qui convertit petram, id est dura corda Judaeorum, in stagna aquarum, [Cassiod.] id est ad aquam baptismi, et rupem, id est gentiles, in fontes aquarum, ut et ipsi emanent irriguos fontes praedicationis.
VERS. 9.-- « Non nobis, Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam. »
Non nobis. [Cassiod.] Cum dixit Deum dare bona, petit ut propter nomen suum det ea, quia merita non videt in hominibus. Quasi dicat: Ita de petra emanat aqua, et haec non meritis data est, sed tua misericordia: et hoc est, o Domine, non nobis Judaeis, non nobis gentibus, [Haym.] id est non meritis nostris: Sed nomini tuo da gloriam [Aug., Cassiod.] quia est haec gratia erumpentis aquae de petra non pro meritis nostris, sed illo miserante data est. Unde non ait, da bona; sed pro eo dicit, da gloriam, quia pro bonis datis, nobis gratis, gloriosus apparet. Gloria est enim cum in meritis dat: ergo da gloriam nomini tuo, id est da nobis pietate tui nominis bona, pro quibus nomen tuum glorificetur. Gloriam dico procedentem,
VERS. 10.-- « Super misericordia tua et veritate tua, nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? »
Super, id est de, misericordia tua, qua impios vocas, et peccantibus parcis. Et de veritate tua qua non venientes judicas, et bonis praemia promissa restituis. In misericordia enim vocat impios, et peccantibus parcit. In veritate, impios et non venientes judicat et punit, et praemia promissa restituit. [Alcuin.] Vel ita: Gloriam, dico, procedentem, super misericordia tua, id est de reparatione humani generis. Et de veritate tua, id est de promissione impleta, qua promisisti adventum Filii. Ideo da gloriam, nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Hoc saepe impii imputant bonis afflictis, etiam hoc solent dicere nobis gentes, quae habent visibiles deos, quia invisibilem Deum colimus. Quod ne semper dicant, ait: Nequando, etc. [Aug.] Quasi dicat: Da gloriam, nequando dicant gentes, ubi est Deus eorum? quod tunc implebitur, quando, scilicet signum Filii hominis apparebit in coelo, cum eis adhuc non credendus praedicatur, sed jam tremendus ostenditur.
VERS. 11.-- « Deus autem noster in coelo; omnia quaecunque voluit fecit. »
Deus autem noster. [Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat: Gentes quaerunt ubi est, nos autem respondemus, Deus noster autem est in coelo, id est in Christo homine, secundum illud: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V) . [Aug., Cassiod.] Vel, in coelo, id est potens super omnes creaturas. Vel in coelo sursum, alia littera, quia omnia corpora coelestia et terrestria transgreditur. Et omnia quaecunque voluit in corporalibus vel in spiritualibus, fecit, per quod omnipotens apparet.
PARS. III. VERS. 12.-- « Simulacra gentium argentum et aurum: opera manuum hominum. »
Simulacra. [Cassiod.] Tertio, inania gentium simulacra improbat, et religio Dei quam sit utilis ostendit. [Aug.] Est hic perfecta demonstratio, in vituperatione et laude. Ostensa enim potentia nostri Dei ex operibus, transit ad deos gentium visibiles. Quasi dicat: Noster Deus talis, sed simulacra gentium, non utique veri dii, sunt, aurum et argentum, in materia, de qua sunt, gentiles habent quidem et lignea et fictilia; sed pretiosiora ponit, quibus major reverentia exhibetur, ut qui in his erubescit facilius in caeteris erubescat. [Alcuin., Aug.] Dico sunt argentum et aurum, sed quia haec fecit Deus, inquit, opera manuum hominum, sunt in forma. Quasi dicat: Haec venerantur quod inde fecerunt. Materiam namque creavit Deus, sed stultitia hominum formam addidit [Aug.] Noli ergo manus addere ut ex eo metallo quod fecit verus Deus velis facere falsum Deum: imo falsum hominem, quem pro vero venereris Deo, quem, si quis pro vero homine, etiam in amicitia reciperet, insaniret. Sunt ergo, opera manuum hominum, quia manu hominum sunt formata; sed non habent membrorum officia. Unde subdit:
VERS. 13.-- « Os habent et non loquentur: oculos habent et non videbunt. »
Os habent et non loquentur. [Aug.] Homo illis melior est, qui loquitur. Hoc est enim proprium hominis, scilicet loqui. Caetera vero, quae sequuntur, communia sunt homini cum bestiis, ut non solum homines, sed et belluas, scias simulacris esse anteponendas. Plus autem valet in affectibus miserorum forma, viventi similis, scilicet quod, os habent, etc., quam ad eos corrigendos quod non vivit, nec officiis membrorum potest uti. Oculos habent et non videbunt.
VERS. 14.-- « Aures habent et non audient: nares habent et non odorabunt. »
Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. [Aug.] Manifesta et evidentissima sunt haec. Quis enim puer interrogatus non hoc certum esse responderet quod simulacra os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt, etc., quae divinus sermo contexit. Cur ergo Spiritus sanctus a Deo inculcat in multis Scripturae locis, quae sunt omnibus nota, quia effigies viventi similis homines seducit, ut putent in ea esse occultum numen, et non esse sine vivo habitatore. Unde et daemonia ad possidenda simulacra invitant, quorum praesidentium varia fallacia, mortiferi seminantur, et multiplicantur errores. Haec autem alibi damnat Propheta, dicens: Omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV) , prudentiores vero dicunt se nec idola, nec in eis daemonia colere; sed quae per idola significantur, ut per hoc aerem, per illud terram, etc., et hujusmodi: Hos transeunt et alii dicentes se non colere ipsa corpora, sed quae illis regendis praesident numina, ut Jovem, Mercurium, et hujusmodi, quae omnia damnat Apostolus dicens: Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I) .
VERS. 15.-- « Manus habent et non palpabunt; pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. »
Manus habent et non palpabunt. [Aug.] Hoc et simiae possunt, quae manibus contrectant, meliores itaque illis sunt. Pedes habent et non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo. Melior est bestia, quae si non loquitur, clamorem habet in faucibus, et notandum quod post loqui, quod est proprium hominis, hoc belluis commune addit, ut pro bestiis intelligas dictum, etc., quae supra dixit belluis communia, non solum ad homines referas; nam et vident et audiunt, et olfaciunt, et ambulant, ut non solum homines, sed etiam belluas simulacris praeponendas cognoscas: ut si pudet adorare bestiam haec omnia habentem, multo magis pudeat, te adorare mutum et carens vita sensuque simulacrum.
VERS. 16.-- « Similes illis fiant qui faciunt ea; et omnes qui confidunt in eis. »
Similes illis fiant. [Gl. int.] Quasi dicat: Quia talia sunt simulacra. Itaque omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis, adorantes ea, similes illis fiant. [Aug.] Videant ea apertis et viventibus oculis, et adorent clausis et mortuis mentibus simulacra non videntia, nec viventia. [Alcuin.] Vide ergo erubescibilem culturam, dum ait: Similes illis fiant, quod vere sunt, sicut dictum est. Vel, similes illis fiant, id est similes se eis esse intelligant, ut dissimiles fieri laborent.
248 VERS. 17.-- « Domus Israel speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. »
Domus Israel. [Cassiod., Alcuin.] Hic commendat Christianae religionis utilitatem. Quasi dicat: Gentes confidunt in simulacris, quae juvare non possunt. Domus autem Israel, [Cassiod., Aug.] id est generalis Ecclesia speravit quod non videtur, in Domino mundo abjecto, ut autem perduret usque in finem patientia, adjutor, etc. [Haym., Cassiod.] Vel ita continua. Speravit dico, unde, Dominus est adjutor eorum in bonis agendis, et protector eorum contra diabolicas fraudes. [Aug.] Ne autem videatur majoribus jam esse res quae minoribus est spes, addit,
VERS. 18.-- « Domus Aaron speravit in Domino, adjutor eorum et protector eorum est. »
Domus etiam Aaron, [Cassiod., Aug.] id est ordo etiam sacerdotum speravit in Domino, et Dominus est adjutor eorum, ut et ipsi perseverent. Et protector eorum est, ne eis noceatur. Ideo minorum et majorum est Dominus adjutor, quia utrique timent Dominum. Et
VERS. 19.-- « Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. »
Qui timent Dominum, in omni gente, [Haym., Cassiod.] speraverunt in Domino. Haec duo, scilicet spes et timor, beatos faciunt; et Dominus adjutor eorum, et protector eorum est; [Aug.] non enim nos nostris meritis praevenimus misericordiam Dei, sed
VERS. 20.-- « Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis. »
Dominus memor fuit nostri. [Hier., Haym., Cassiod.] Vel ita continua, vere adjutor; nam, Dominus, qui diu quasi oblitus videbatur, fuit memor nostri, ut per Filium missum converteret nos, et nobis conversis, benedixit, per eumdem Filium. Et repetit quibus benedixit,
VERS. 21.-- « Benedixit domui Israel; benedixit domui Aaron. »
Benedixit domui Israel, id est Ecclesiae. Benedixit domui Aaron, id est pontificibus.
VERS. 22.-- « Benedixit omnibus qui timent Dominum; pusillis cum majoribus. »
Benedixit omnibus qui timent Dominum. [Cassiod.] Nullum genus hominum excluditur pusillis benedixit cum majoribus.
VERS. 23.-- « Adjiciat Dominus super vos; super vos et super filios vestros. »
Adjiciat Dominus benedictionem super vos, [Aug.] o Judaei, Et super vos, o gentes, et super filios vestros. Vel ita distinguit inter patres et filios, scilicet inter magistros et discipulos, dicens: O patres, o magistri, adjiciat Dominus super vos, id est in numero vestro adjiciat alios. Et ita factum est, quia crevit numerus magistrorum. Et adjiciat super filios vestros, quod ita factum est, quia crevit numerus sequacium, cum de lapidibus suscitantur filii Abrahae (Matth. III). Accessit enim fides omnium gentium, et crevit numerus, non solum sapientium antistitum, sed etiam obedientium populorum, ergo
VERS. 24.-- « Benedicti vos a Domino: qui fecit coelum et terram. »
Vos, [Aug.] utrique patres et filii, benedicti estis a Domino, qui fecit vos coelum in majoribus, et terram in pusillis: sed quia et hi pusilli crescendo fiunt coeli magni, sic sunt coelum terrae: quam lacte simplicis doctrinae nutriunt, ut sint etiam
VERS. 25.-- « Coelum coeli Domino; terram autem dedit filiis hominum. »
Coelum coeli, [Aug.] dum eam sperant in coelum converti. Hoc autem coelum coeli, est a Domino, quia illi magni soli Domino dociles sunt, quia jam non ab homine neque per hominem, sed per ipsum Deum capiunt sinceritatem et ubertatem sapientiae. Nec tantum coelum coeli sunt, sed etiam filii hominum. Quibus filiis hominum terram dedit, in qua operentur, id est subjectos quos excolant ad fructificandum. Et cum haec ita sint, ergo utrique, scilicet coelum et terra, id est majores et minores vivant ex eo qui fecit ea, et laudent; aliter enim morientur, et a mortuo quasi non sit perit confessio. Unde converso sermone ad Dominum, dicit:
VERS. 26.-- « Non mortui laudabunt te, Domine; neque omnes qui descendunt in infernum. »
Non mortui, [Aug.], in peccatis laudabunt te, Domine. Vel ita: Coelum coeli, dicit eos, ut ante diximus, quorum mentes sic sublimavit, ut nulli hominum sed ipsi Deo dociles fierent, quorum comparatione omne visibile, id est coelum et terra, dicitur terra, quam dedit filiis hominum, id est minoribus, ut ejus consideratione conjiciant Creatorem, quem infirmi sine hoc adminiculo adhuc videre non possunt. Et hoc est quod dicit, coelum coeli, est Domino, quia illi majores a solo Domino docentur. Idem sensus est cum priori. Terra autem, id est omnia visibilia, dedit filiis hominum, id est infirmis, ut per ea cognoscant invisibilia Dei. Non mortui, etc. Haec non mutantur. Vel ita ab illo loco: Benedicti, [Cassiod.] quod optavit supra benedici, jam confisus dicit: Benedicti, quasi dicat: Dixi adjiciat, et sic erit, quia vos, eritis, benedicti, et hoc, Domino, id est honori Domini. Hoc enim ad Dominum pertinet, [Alcuin.] ut et ei serviatis. Et est Domino, dativus casus. Domino dico, qui fecit coelum et terram, [Cassiod.] id est omnem creaturam. Debetis esse Domino, quia etiam, coelum coeli, id est Christus est, Domino, id est ad honorem Domini. Terram autem, id est populum instruendum, dedit filiis hominum, id est praedicatoribus, secundum illud: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos in mundum (Joan. XX) , ut eatis et fructum afferatis (Joan. XV) . Vel ita Dominus fecit coelum et terram, sed, coelum coeli, id est ἐμπύριον coelum, quod statim factum sanctis angelis fuit repletum: quod dicitur ἐμπυριον, id est igneum, a splendore, non a calore, πῦρ enim Graece, [Cassiod., Haym.] Latine ignis dicitur: dedit, Domino, Christo, secundum quod homo. Terram autem, istam inferiorem, dedit filiis hominum, ut in ea se purificent. Cum haec ita sint, o Domine, non mortui in peccatis, laudabunt te, quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). Neque omnes, id est aliquis omnium qui descendunt in infernum, [Hier.] id est in profundum vitiorum, quia peccator cum venerit in profundum vitiorum, contemnet, sicut alibi dicit Scriptura (Prov. XVIII). [Cassiod.] Vel in infernum, dicit ad litteram. Locum poenarum, in quem non tantum impii, sed etiam sancti ante adventum Christi descendebant. Et ideo non universaliter dicit nulli qui descendunt, sed particulariter. Neque omnes, scilicet laudabunt te, qui descendunt in infernum, quia et sancti illuc descenderunt, sed non fuerunt in inferiori inferno. Illi impii non laudabunt:
VERS. 27.-- « Sed nos qui vivimus benedicimus Domino; ex hoc nunc et usque in saeculum. »
Sed nos qui vivimus, vita gratiae, [Hier.] benedicimus Domino, id est laudamus Dominum, ex hoc, id est ex quo incipimus, et nunc scilicet progrediendo, Et usque in saeculum sine fine.
Collatio In Psalmum CXIII: « In Exitu Israel De Aegypto, » Etc.
VERS. 26.-- In infernum. Hebraei, in silentium, per quod intelligitur sepulcrum aut infernus, ubi siletur, et hominis memoria in oblivionem abit. DUMAH.
VERS. 27.-- Sed nos qui vivimus. In Hebr. absolute habetur, sed nos. Clarum est tamen sic accipi, cum modo praecessisset, non mortui laudabunt te, intulit statim per adversativam conjunctionem, sed nos, nimirum, qui vivimus.
Chapter 120 of 157