Psalmus CXVII
Psalmi Titulus: « Alleluia. »
Confitemini Domino quoniam bonus Titulus: Alleluia. Quintus est psalmus iste de primo adventu, multis figuris decoratus. Habet enim quosdam versus unifines, quosdam unius principii, quosdam interscalares, et hujusmodi ornatus. Intentio: Monet ad laudem. Modus: [Cassiod.] Quatuor sunt partitiones. Primo, fidelis populus peccatis solutus monet omnes Domino confiteri; et quia per misericordiam auditus est in tribulatione, ideo hominem dicit non esse timendum. Secundo in solo Deo dicit esse fidendum, ibi, bonum est confiteri. Tertio portas Jerusalem aperiri sibi cupit, ibi, aperite. Quarto frequentari atria Dei suadet, de adventu Christi gaudens, ibi, benedictus; ad laudem ergo monens, ait:
VERS. 1.-- « Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus. »
Confitemini Domino, [Aug., Cassiod.] id est laudate Dominum, quoniam ipse solus per se bonus est; hoc est proprium Deo, qui per se et ex se bonus est, sicut ipse ait: Nemo bonus nisi solus Deus (Marc. X) . In hoc patet quia bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus, quia in aeternum misericordiae dona concedit.
VERS. 2.-- « Dicat nunc Israel quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. »
Dicat [Alcuin., Cassiod., Gl. int.] Quasi moneo vos confiteri, et ut ego vos moneo, ita vos invicem monete. Et hoc est, Israel, id est totus beatus populus dicat aliis quod ego, et hoc nunc, quasi non est differendum. Vel dicat, id est confiteatur, quid? Quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus.
VERS. 3.-- « Dicat nunc domus Aaron, quoniam in saeculum misericordia ejus. »
Domus quoque Aaron, [Hier., Cassiod.] sacerdotes qui pro reverentia singulariter memorantur, dicat nunc illud idem quoniam in saeculum misericordia ejus.
VERS. 4.-- « Dicant nunc qui timent Dominum. quoniam in saeculum misericordia ejus. »
Dicant nunc [Aug.] hoc idem omnes qui timent Dominum. Hoc dicit ut includat pusillanimes, cum majoribus de omni gente. [Cassiod.] Ideo vero dicit: Qui timent Dominum, quia tales sunt idonei confiteri, quoniam in saeculum misericordia ejus. Ecce quatuor versus unifines.
VERS. 5.-- « De tribulatione invocavi Dominum; et exaudivit me in latitudine Dominus. »
De tribulatione. [Cassiod.] De se ponit exemplum, ut alios ad misericordiam Dei incitet. Quasi dicat: Ecce misericordia Dei erga me, quia de tribulatione invocavi Dominum, et Dominus exaudivit me in latitudine, quia de angustiis saeculi liberat, et in latitudine praemiorum ponit, et quia exaudivit
VERS. 6.-- « Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo. »
Dominus mihi adjutor est. [Cassiod.] Et ideo non timebo quid faciat mihi homo, id est quilibet carnalis inimicus. Deinde repetit:
VERS. 7.-- « Dominus mihi adjutor: et ego despiciam inimicos meos. »
Dominus mihi adjutor. [Cassiod.] Ecce idem in duobus versibus principium. Et ideo, quia Dominus est adjutor, ego despiciam inimicos meos: quod plus est quam non timere. Vel secundum aliam litteram, videbo inimicos meos, in futuro scilicet judicio, ubi diabolus cum suis videbitur destructus. Vel hic videbo, ut tutior et cautior fiam, inimicos meos damnandos.
PARS II. VERS. 8.-- « Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine. »
Bonum est confidere. [Cassiod., Alcuin.] Secundo in solo Deo dicit confidendum esse per quem inimicitias gentium evadit, et ad veram vitam venit. [Cassiod., Hier.] Quasi dicat: Quia Dominus est adjutor, ergo bonum est confidere in Domino, contra mala saeculi, magis quam confidere in homine carnali, cui salus vana est.
VERS. 9.-- « Bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus. »
Bonum est sperare bona in Domino magis quam sperare in principibus, [Aug.] id est angelis qui dicuntur principes. Unde in Daniele legitur Michael princeps (Dan. XII), videtur in quibus non est sperandum, sed in Domino. Cum enim videtur homo juvare vel angelis, ille per eos hoc facit, 251 qui eos pro modo eorum bonos fecit.
VERS. 10.-- « Omnes gentes circuierunt me; et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. »
Omnes gentes: tribulationem quam superius commemoravit hic exponit. [Gl. int. Alcuin.] Ecce unde liberat: scilicet de occulta vel aperta tribulatione. Liberat autem vel non permittendo cadere, vel a casu relevando, quasi in Domino sperandum est [Haym.] quia omnes gentes circuierunt me, non extra explorantes blandis, minis, et aliis occultis. Et hoc in principio Ecclesiae factum est, et in nomine Domini est hoc, quia ultus sum in eis, vel in eos. [Cassiod.] Alii interpretes dicunt, in nomine Domini ultus sum eos, dum ipsi conversi poenas sustinent poenitendo, quas aliis ingerebant. Deinde quasi causam reddens unde tanta superare potuit, dicit quid primo in capite suo passus sit, subdendo:
VERS. 11.-- « Circumdantes circumdederunt me; in nomine Domini, quia ultus sum in eos. »
Circumdantes circumdederunt me. [Gl. int., Aug.] Quasi dicat: In obsidione in capite suo pius populus qui est corpus Christi, persecutores sensit, et pro eo factum est, quidquid interior virtus deitatis per exteriorem carnem peregit. Et notandum quia hic non repetit gentes, quia hoc a solis Judaeis factum est. Et in nomine Domini quia ultus sum in eos. Hoc non mutatur.
VERS. 12.-- « Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis; et in nomine Domini quia ultus sum in eos. »
Circumdederunt me sicut apes. [Aug.] Alii dicunt sicut apes favum, quod ab ignorantibus gestum est mystica subtilitate. Praedicit hic Spiritus sanctus. Mel quippe apes operantur in favis, sed aliis non sibi: ita nescientes Judaei rem omnium dulcissimam ipsa passione Domini nobis fecerunt, sicut apes, dum sibi putant reponere, aliis mel faciunt. Et est, circumdederunt me, dicit Ecclesia in persona capitis, sicut apes favum, [Cassiod.] id est amaris conatibus suis dulcem cibum aliis paraverunt, vel secundum litteram nostram, quae non habet favum, lege sic, circumdederunt me, dixit Christus. [Alcuin.] Sicut apes, quae pungendo alios sese eviscerant, sic Judaei occidendo Christum intus perierunt, exarserunt sicut ignis in spinis. [Cassiod., Aug., Alcuin.] Spinae sunt peccata, quibus incitati aestuaverunt contra Christum Judaei. Vel hoc melius de Ecclesia accipitur. Exarserunt, post passionem namque Domini contra Ecclesiam gentes, exarserunt sicut ignis in spinis peccatorum, ea enim, id est, peccata in fideli populo igne persecutionis cremaverunt, cui volentes officere profecerunt. Et in nomine Domini, est hoc, quia ultus sum in eos. [Aug.] Vel dum conversi exstincta in eis malitia, populo Christiano sociati sunt, vel cum in fine judicati, judicium veritatis sine misericordia sensuri sunt.
VERS. 13.-- « Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me. »
Impulsus. [Alcuin. Gl. int.] Postquam ostendit quod liberat non permittendo cadere, ostendit etiam quod liberat a casu relevando. Quasi dicat: Ultus sum in eos, tamen aliquando impulsus sum, id est vacillavi, et eversus, vel versatus de equo virtutum, ita ut caderem in aeternam mortem; Et Dominus suscepit me, [Cassiod.] id est relevavit a casu. Vel ita: Impulsus, vel versatus sum, hac intentione, ut caderem, ut fit quando boni dantur poenis, ut a fide cadant. [Aug.] Et tunc Dominus suscepit. Unde subdit: Et Dominus suscepit me, quia tam non cadit cui Dominus est fortitudo et laudatio, quam non cadit Dominus. Illi vero cadunt qui sibi volunt esse fortitudo, et laudatio. Unde iste subdit:
VERS. 14.-- « Fortitudo mea et laus mea Domiminus; et factus est mihi in salutem. »
Fortitudo etiam mea et laus mea Dominus est. Et ideo factus mihi Dominus in salutem, non solum facit declinare pericula, sed etiam salutem praestat. Non ideo factus dicit, quod ipse aliquid factus sit, quod ante non erat; sed quia ipsi cum in eum crederent, quod non erat facti sunt. Non ergo fit Deus quod non erat sibi, sed illis. Salus enim coepit esse conversis, quod non erat aversis a se. Dico factus est in salutem, unde qui videbantur deficere, exsultant in malis.
VERS. 15.-- « Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. »
Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum, [Aug.] id est in secretis cordium bonorum, ubi et si extra afflicti sunt, gaudia habent spe futuri, quae nescientes mali qui in eorum corpora saeviebant, eos tristari putant, non sentientes eorum interiora, scilicet gaudia. Unde Apostolus: Quasi tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI) , et illud Gloriamur in tribulationibus (Rom. V) . [Cassiod.] Deinde qualiter sit Dominus factus sibi fortitudo et salus, ostendit dicens:
VERS. 16.-- « Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me; dextera Domini fecit virtutem. »
Dextera Domini. [Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Inde gaudium est, quia dextera Domini, id est Christus, qui est dextera Patris, fecit virtutem; quam? ecce: Dextera Domini exaltavit me. Magna virtus est exaltare humilem, deificare hominem mortalem, praebere de infirmitate perfectionem, de subjectione gloriam, de passione victoriam, terrenis dare coelum. Quod repetit, quasi mirum, dicens: Dextera Domini fecit virtutem, non homo se exaltavit, non se perfecit, non vicit, non sibi gloriam vel salutem dedit. Et cum hoc sit,
VERS. 17.-- « Non moriar, sed vivam; et narrabo opera Domini. »
Non moriar, [Cassiod., Aug.] dicit Ecclesia, ut putas, o persecutor, sed vivam, id est multiplicata durabo. Putat enim persecutor stragem funerum ubique faciens se delere nomen Christianum, cum potius augeat. [Cassiod., Gl. int.] Vel, non moriar, morte aeterna, sed vivam vita quam nescis, et narrabo, quandiu hic ero, opera Domini, ut per hoc augeatur Ecclesia. [Aug.] Cur autem tanta pertulerit sancta Ecclesia populus adoptionis indicat, dicens:
VERS. 18.-- « Castigans castigavit me Dominus; et morti non tradidit me. »
Castigans castigavit me Dominus. [Cassiod.] Hac geminatione signatur consuetudo ipsius Dei, qui consuevit, scilicet castigare, ut ibi benedicens benedicat (Psal. CXXXI) , quasi hoc permisit Deus mihi fieri ad correctionem. Etiam eversio est ad cautelam. [Aug.] Quidquid enim faciunt, castigatio est Domini. Nihil ergo sibi vindicent impii. Non haberent enim hanc potestatem, nisi eis esset datum desuper (Joan. XIX), et morti non tradidit me. [Cassiod.] Morti enim non datur cujus vitia purgantur. Saepe enim pater per nequam servos emendat filios, cum tamen illis poenam, istis praeparet haereditatem. Quae autem sit haereditas illa, ex eo potest cognosci quod sequitur.
PARS III. VERS. 19.-- « Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino; haec porta Domini, justi intrabunt in eam. »
Aperite mihi portas. [Cassiod., Aug.] Tertio portas Jerusalem aperiri sibi cupit, ubi etiam dicit de angulari lapide. Et nota hic tria distingui, scilicet qua intretur, et quid intus fiat, et qui intrent. Quasi dicat: Ut illa haereditas possit cognosci, o prophetae et apostoli, qui portatis claves regni coelorum, Aperite mihi portas justitiae, [Cassiod., Aug.] id est doctrinam sacrae Scripturae quae docet justitiam. Ecce ostendit qua intretur, et quasi, quis quaereret: Quid intus faciet, respondet: Ingressus in eas confitebor Domino, [Cassiod.] id est laudabo. Per has enim portas doctrinae ingressi vere laudant, extra catholicam Ecclesiam non est laus Dei. Hae autem portae omnes ducunt ad unam portam, quae est Christus. Et haec est porta Domini, [Hier.] id est porta haec Dominus est, ad quam illae ducunt; unde ipse ait: Ego sum ostium, per quod si quis introierit salvabitur (Joan. X) . Et alibi: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV) . Haec porta est per quam justi intrant in coelum. Unde subdit: Justi intrabunt in eam, [Aug., Cassiod.] id est per eam intrabunt in coelum, ubi non jam boni et mali erunt permisti. Ecce de utroque saeculo mentionem fecit. Et quia haec porta Christus aperuit,
VERS. 20.-- « Confitebor tibi quoniam exaudisti me; et factus es mihi in salutem. »
Confitebor tibi, [Aug.] in laude laetus gratias agens. Ideo quoniam exaudisti me, in adventu Filii, priores enim justi adventum Christi petebant, et ita factus est vel, es mihi in salutem. Et vere in salutem, nam,
VERS. 21.-- « Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. »
Lapidem quem reprobaverunt. [Cass., Alcuin.] Ecce per quem factus est in salutem, scilicet per lapidem angularem, id est Christum. Vel ita ab illo loco: Aperite. Et per portas accipitur mors, per quam intratur ad Dominum. Unde Apostolus: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philipp. III) . Sancti enim per hanc portam mortis vitam inveniunt aeternam. Quasi dicat: Et quia Dominus non tradidit me morti, ergo, o vos persecutores, instate, et aperite mihi portas justitiae, id est portas mortis per quas justi intrant ad requiem. Et ego ingressus in eas, id est per eas ad vitam, Confitebor Domino, in voce exsultationis et confessionis, soni epulantis, quae est beatitudo sanctorum; et confitebor, quia haec porta Domini est, id est haec porta est qua itur ad Dominum, vel qua Dominus exivit de mundo. Unde alibi: Et Domini Domini exitus mortis (Psal. LXVII) , et justi imitantes caput Christum, intrabunt in eam, id est per eam ad vitam. Dixi confitebor et vere confitebor, inquam, tibi, o Domine; [Aug.] id est laudabo te in praesenti, et in futuro, quoniam exaudisti me, et factus est, vel es mihi in salutem. Quis est salus? ecce lapis, scilicet Christus, quem reprobaverunt aedificantes, id est Judaei. [Cassiod.] Soli enim Judaei unum Deum colentes aedificabant se et alios in cultu divino, aliis per idololatriam destructis; sed non perfecerunt, quia Christum contempserunt. [Rem.] Vel, aedificantes in malo accipiuntur Scribae et Pharisaei, qui volentes justitiam suam constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X). Christum reprobando: et tamen hic factus est in caput anguli, [Hier.] ut duos parietes Judaeorum et gentium conderet in se lapide angulari. Et
VERS. 22.-- « A Domino factum est istud; et est mirabile in oculis nostris. »
A domino factum est istud, [Aug., Cassiod., Alcuin.] scilicet ut sit in caput anguli, non est hoc factum ab his a quibus passus est, quamvis nonnisi per passionem factum sit; sed a Domino, qui occulte aedificabat. Vel, a Domino factum est hoc, id est factus est lapis iste, secundum quod homo; cui sensui concordat littera alia, quae est: A Domino factus est ei, id est ad honorem Patris. Et est mirabile istud, [Aug.] scilicet quod Deus homo factus est, in oculis interioribus nostris, scilicet credentium, non carnalium qui reprobaverunt. Et
VERS. 23.-- « Haec est dies quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea. »
Haec est dies, [Aug.] qua factum est hoc quam fecit Dominus; mei dies sunt veteres, sed haec est dies quam fecit Dominus, id est qua mihi salutem dedit. Unde: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (II Cor. VI) . [Alcuin.] Hic jubileus annus figuraliter sub lege observatus, qui dicitur remittens vel initians, quia tunc servi manumittebantur, debita relaxabantur, possessiones dominis restituebantur; et nos hac die a servitute peccati redempti sumus (Levit. XXV). Quibus etiam est haereditas restituta aeterna: ideoque hanc diem dicit 252 Dominum fecisse, [Cassiod.] quia etsi omnes fecit, hanc tamen singulariter, non quia eam plus aliis, sed quia in ea plusquam in aliis fecit, in qua Dominus venit, in qua convenit laetari, ergo exsultemus et laetemur in ea, qua diabolus perdidit jus, homo revixit; et quia salutis est dies; ergo,
PARS. IV. VERS. 24.-- « O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare; benedictus qui venit in nomine Domini. »
O Domine, salvum me fac. [Cassiod.] Ecce desiderium magnae petitionis, salvum me fac de clade, scilicet saeculi, id est a peccatis. Et, o Domine, bene prosperare ut dolores isti vertantur in aeterna gaudia. [Aug.] Vel ita loquitur quasi prodigus filius de exsilio longae captivitatis, ad patrem rediens. Salvum me fac, o Domine, hic et in futuro, quia de longa peregrinatione revertentes, ab his sejungimur qui oderunt pacem et impugnant. Et, o Domine, bene prosperare, id est bene prospera iter redeuntibus, quia tu nobis factus es via. Vel, bene prosperare: his salvatis, salva alios. [Cassiod.] Benedictus. Quarto frequentari atria Domini suadet, de adventu Christi gaudens. Quasi dicat: Bene prosperare, quia ad hoc venisti. Et benedictus qui venturus est, vel venit in nomine Domini [Aug. Cassiod.] Maledictus vero qui in suo nomine venit, sic ut in Evangelio Dominus dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V) . quod erit maledictus. Et est hic laus de adventu Christi. Deinde quasi in persona sacerdotum minoribus loquitur dicens: Et ideo reliqui Christiani, nos majores, quasi sacerdotes,
VERS. 25.-- « Benediximus vobis de domo Domini: Deus Dominus et illuxit nobis. »
Benediximus vobis. [Cassiod., Alcuin.] Quod multum prodest, quod non est dubium, quia de domo Domini, id est de catholica Ecclesia benediximus, de qua est baptismus et omnis benedictio. Haec est terra sancta, de qua Dominus dicit ad Moysen: Tolle calceamenta de pedibus tuis. Terra enim in qua stas, terra sancta est (Exod. III) . Haec est terra bona in Evangelio, quae profert fructum bonum tricesimum, sexagesimum, centesimum, in qua stare debemus erecti ad coelestia, non jacere graves terrenorum torpore, solventes calceamenta de pedibus, id est opera mortua de affectibus nostris. [Gl. int.] Deus Dominus quasi dicat: Benediximus vobis, imo, Deus, cui debetur latria, et Dominus, cui debetur dulia, benedixit nobis, et illuxit nobis, fugans tenebras peccatorum. Et vos jam benedicti,
VERS. 26.-- « Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. »
Constituite diem solemnem. [Cassiod., Aug., Gl. int.] Custodientes diem nativitatis et resurrectionis Dominicae, qui honori Dei sacratus est, et hoc non tepide vel segniter agentes, sed in condensis, vel in frequentationibus virtutum vel hominum. Vos dico tendentes usque ad cornu altaris, ad litteram, [Cassiod.] ut communicent corpori Christi, [Alcuin.] ut in festis fieri solet, maxime vero tribus praecipuis solemnitatibus, Pascha, Pentecoste, et natali Domini, sicut in veteri lege praeceptum erat (Deut. XVI), ut in tribus praecipuis solemnitatibus, Pascha, Pentecoste et Cenopegia nemo appareret vacuus in conspectu Domini. Vacuus est qui in se Christum non habet, qui est fundamentum: Quod nemo valet mutare. Inde est quod illis tribus solemnitatibus fidelis populus nummum offert manuali oblatione, interiorem significans. In nummo enim nomen est et imago regis. Quisque ergo spiritualiter nummum offerat, ut nomen regis, id est Christi in se habeat: a Christo dictus Christianus: et imaginem, id est animam, lumine vultus ejus insignitam Deo exhibeat. [Cassiod., Alcuin.] Vel per altare intelligitur sacramentum corporis et sanguinis. Cornu altaris est potestas, id est virtus ipsius sacramenti. Multi enim sumunt sacramentum et non rem, ut mali; boni vero sacramentum et rem sacramenti percipiunt, quae est spiritualis caro Christi, de qua ipse ait: Si quis non manducaverit carnem meam, et non biberit sanguinem meum, non habebit vitam aeternam (Joan. VI) . Et est sensus, quasi dicat: Constituit diem solemnem, vos dico tendentes mente, usque ad cornu, [Cassiod., Alcuin.] id est potestatem et virtutem. Altaris, id est sacramenti, ut non modo sacramentum, sed etiam rem sacramenti sumatis. Unde alibi: Introibo ad altare Dei (Psal. XLII) . [Haym.] Ego autem quidquid a liifaciant, pro me dico,
VERS. 27.-- « Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. »
Deus meus es tu, et non alius, et ideo confitebor tibi, [Haym., Aug.] id est laudabo te. Vel ita ab illo loco, Benediximus. Vox est hic magnorum ad pusillos. Magni enim qui excedunt, qui mente verbum apud Deum contingunt, parvulis se contemperant, ut possint sinceriter dicere: Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus, vobis est (II Cor. V) . Quid parvulis dicunt? Benediximus vobis de domo Domini. Eos enim benedicunt de interiore domo Domini, scilicet coelesti Jerusalem, a qua descendit omne datum optimum, et omne donum perfectum, ubi laus est in saecula saeculorum. Sed quid inde nuntiant? hoc quod Dominus, qui venit in nomine Domini, quem aedificantes reprobaverunt, mediator Dei et hominum aequalis Patri, et illuxit nobis, ut quod credimus intelligeremus, et vobis nondum intelligentibus, sed jam credentibus, renuntiaremus; ut autem vos intelligatis, Constituite diem solemnem, id est mentis solemnitatem. Et hoc, in frequentationibus, id est in voce exsultationis et confessionis soni epulantis. Constituite dico, ambulando, in loco tabernaculi admirabilis, usque ad cornu altaris, id est usque ad domum Dei interiorem: de qua vobis benediximus, ubi sunt altaris excelsa, ubi est spirituale sacrificium et sempiternum, id est sacrificium laudis, et sacerdos sempiternus. Et altare sempiternum, scilicet mens ipsa justorum. Et ut aptius dicamus, horum verborum hic est sensus: Quicunque Deum Verbum intelligere volunt, non eis sufficiat caro quae propter eos Verbum factum est, ut late nutrirentur, nec in terra sufficiat iste dies, quo Agnus occisus est, sed constituatur in frequentationibus, quousque perveniatur mentibus exsultantibus, usque ad cornu altaris, [Aug.] id est usque ad interiorem ejus deitatem, ubi laudes cantabimus, ita dicentes: Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Non strepitu verborum haec dicantur; sed ipsa dilectio est vox ista. Vel ita: Constituite diem solemnem, scilicet diem aeternitatis, et hoc in frequentationibus, id est ejus diei desiderio assidue quisque se affligat, donec perveniat usque ad cornu altaris, id est in futuro, id est donec ad superni sacrificii altitudinem, id est ad gaudia aeterna attingat. [Alcuin.] Vel per altare intelligitur mens hominis. Unde in lege praeceptum fuit fieri altare quadrangulum et concavum (Exod. XXVII). Ideo quadrangulum, quia mens humana quatuor virtutibus principalibus muniri debet, id est prudentia, justitia, fortitudine, temperantia; eadem quoque debet esse concava ad recipiendum verbum Dei, atque ignem dilectionis. Timor enim infusa repellit. Unde in Levitico praeceptum est vesiculam gutturis et plumam projici, quando turtur vel columba in holocaustum offertur (Levit. I). Vesicula gutturis inflationem superbiae significat, plumae inanes inquisitiones sublimium. Haec ergo de holocausto projice, ne de scientia intumescas, vel inquisitionibus sublimium, quae humanus non capit sensus, inaniter des operam, ut ita sit altare concavum. Hujus altaris cornu est eminentia mentis, contemplatio supernorum. Et est sensus: Constituite diem solemnem, scilicet mentis claritatem et exsultationem, in condensis, vel in frequentationibus virtutum eundo, usque ad cornu altaris, id est usque ad eminentiam mentis, quae est altare, scilicet ad contemplationem. Nos dico, dicentes: Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te, haec non mutantur.
VERS. 28.-- « Confitebor tibi quoniam exaudisti me; et factus es mihi in salutem. »
Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus est vel es mihi in salutem. [Cassiod., Aug.] Hic versus suprapositus est, sed et hic congrue ponitur: quia laeta confessio est post beneficia, itaque sicut coepit laudem, ita determinat dicens:
VERS. 29.-- « Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. »
Confitemini Domino. [Gl. int.] Quasi dicat: Sicut ego ago, ita et vos facite, scilicet confitemini Domino, sicut monui a principio, quoniam bonus, et quoniam in saeculum misericordia ejus. Ibi desinit psalmus unde coepit. [Aug.] Quia ab initio quo deseruimus Deum usque in finem quo redimus, non est quod salubrius delectet nos quam laus Dei.
Collatio In Psalmum CXVII: « Confitemini Domino Quoniam Bonus, » Etc.
VERS. 3, 4.--Graeci repetunt ὅτι ἀγαθός, quoniam bonus, quod saepe facere dignoscuntur ad causae epitasin septuaginta Interpretes.
VERS. 10, 11.-- Quia ultus sum in eos. Graeci codices non habent quia. Hieronymus autem ad Suniam et Fretellam, vult sub asterisco reponendum. Nam Hebraice habetur KI. Caeterum ad integritatem sensus, tum erit quidpiam subaudiendum. In nomine Domini, dixi, quia ultus sum in eos, quod et subindicavit Munster. Vel, ut habet magister, in nomine Domini est hoc, etc.
VERS. 12.-- Exarserunt sicut ignis in spinis. Hieronymus cum aliis, exstincti sunt sicut ignis spinarum. Dicat aliquis: Exardescere et exstingui, pugnare convincuntur. Sed si intellexeris innui subitam consumptionem, nihil remanet quaestionis. Siquidem ignis cito in spinis exardescens, consumit cito et consumitur. Unde Paraphrasis Campensis, exstinguuntur tam subito quam ignis per stipulas volitans. Et Chaldaeus, ardent sicut ignis in spinis. Translator tamen ad Campensem active exponit, consumere pergat, sicut ignis spinas.
VERS. 13.-- Impulsus, eversus sum ut caderem. D. Augustinus nescio quid secutus legit, tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem. Nam Hebraei sic habent DAHO DEHITTHANI, hoc est impellendo impulisti me. Septuaginta autem ὠσθεὶς ἀνετράπην. Fortasse in lectione Augustini expressa est vis secundi verbi, quod aliquando ad mare relatum, sonat id quod in imo est sursum emergere et ferri: aut loco ὠσθεις legebatur ὡς ἀμαθόεις, id est tanquam arenosus.
VERS. 22.-- A Domino factum est istud. Quod quidam legunt ei, dandi casu, nempe factum est ei, quemadmodum Augustinus, hoc est ob variam lectionem pronominis αὕτη vel αὑτῇ, quod refertur ad caput in Graeco.
VERS. 24.-- O Domine, salvum fac. HOSCHIAH NA. Nos et Graeci proferimus corrupte hosanna pro hosianna, teste Hieronymo ad Damasum. Joannes tamen Eckius, vir pius et doctus, sentit nos recte secundum artem efferre hosanna, quia Hebraei in imperativo quiescentium in period et conjugatione quam dicunt hiphil utrumque dicunt, HOSCA et . Siquidem psalmo LXXXV, salvum fac servum tuum, legitur in Heb. HOSCA ABDECA. Proinde non recipit eos qui opinati sunt nos corrupte pronuntiare hanc vocem. Quod tamen Hieron. aperte id proloquitur ad Damasum, demiratur quomodo potuit hoc dicere. Caeterum tametsi sit rectum, tamen si ex tribus vocibus quae sunt in Hebr. unam composuerimus, manifesta est elisio, sicut gratia exempli adducit Hieronymus illud Virgilii: Mene incoepto, ubi scandimus men incoepto. Sic in contextu Hebraico legimus HOSCIACH NA ANNA. Unde coalescit 253 hosanna, in medio facta elisione. Munsterus in scholiis dicit apud Matthaeum evangelistam cap. XXI, pueros Hebraeorum, obviam Christo procedentes, clamasse more Chaldaico, in quem degeneraverat Hebraismus vulgi: hosanna, quod licet quadret sententiae Hieronymi, in hoc quod corruptum est vocabulum, tamen non perinde respondet quod scribit Hieronym. Matthaeum qui Hebraico sermone scripsit, ita posuisse HOSCHIAH NA. Deinde subaudiendum est populum Israel, vel generaliter mundum, ubi tamen Munster. testatur Chaldaeis Hosanna sonare salva nos. Denique quod dicimus: O Domine, salvum fac, Hieronymus dicit esse ex Septuaginta. Symmachus manifestius interpretatus est, Obsecro, Domine, salvum fac.
VERS. 26.-- Constituite diem solemnem in condensis. Sic et Pellicanus. Hieronymus, frequentate solemnitatem in frondosis: quem sequuntur Campensis, et interpretes pro Cajetano, aliis verbis. Vertunt enim, ligate festum in frondibus, vel redimite diem festum frondibus; sive, colligate sub diem festum ramos. Pratensis, Nebiensis, Sanctes, Munsterus, ligate agnum seu hostiam funibus. Haec sermonum varietas, oritur ex homonymia dictionum Hebraicarum. Primum est ASAR et ISSER, quod est vincire et ordinare seu disponere. Deinde HAG anceps est ad agnum et festum. Postremo ABOTHIM, si deformatur a radice ABAH, vere significat densa; sin autem a themate ABATH, arborem frondosam, aut funem densum. Porro quomodolibet transtuleris, eo tendunt omnes, licet diverso sermonis charactere, quo significetur frequens populi fidelis conventus, in celebrandis cultus Domini solemnitatibus, ac plenum pietatis studium, spiritualisque laetitia, in exercendis certatim sacrorum mysteriis.
VERS. 28.-- Confitebor tibi quoniam exaudisti me, etc., qui erat versus 20, hic repetitur apud nos et Septuaginta, quod non est in Hebraeo; hoc tamen nihil affert incommodi: quanquam in quibusdam Graecis exemplaribus non legitur.
Chapter 124 of 157