Psalmus CXI
Psalmi Titulus: « Alleluia Reversionis Aggaei Et Zachariae. »
Beatus vir qui timet Dominum. Titulus; Alleluia reversionis Aggaei et Zachariae. [Aug.] Aggaeus et Zacharias longe post David fuerunt, completis LXX annis transmigrationis, tunc sub Dario rege Persarum (Jer. XXV). Hi duo prophetaverunt quod ad renovationem templi pertinere videbatur (Agg. I; Zachar. I). Et sicut in Esdra legitur, ipsi quoque in templi reaedificatione fuerunt coadjutores (I Esdr. V), de qua tamen reaedificatione illius actualis templi non agitur hic; sed potius de reformatione spiritualis templi, quod nos sumus. Unde Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III) . Illa enim actualis templi renovatio significat renovationem novi populi ex ruina Adae, ut portet imaginem novi hominis, sicut ante portavit imaginem veteris hominis (I Cor. XV), et post captivitatem hujus saeculi, quod septem dierum repetitione volvitur, longinquae peregrinationis miseriam, quasi post LXX annos non ruitura mole construatur; sed beata immortalitate aeternaliter solidetur. [Aug., Cassiod.] Hanc autem spiritualem reparationem spiritualis templi, praedicti prophetae intellexerunt figurari in illa actuali 245 et pro ista magna hilaritate Dominum laudaverunt. Ideoque hujus psalmi titulus, nomina eorum continet, non quod ipsi hunc psalmum scripserunt, sed quia pro spiritualis templi reparatione, unde in hoc psalmo agitur, sicut dictum est, Dominum laudaverunt. Et est sensus tituli: Hic est Alleluia, id est laus Dei. Laus dico, Aggaei et Zachariae. Cujus rei? reversionis, quia prophetae illi laudes Dei pro spirituali reversione Christiani populi cantaverunt, sicut David hic. [Alcuin.] Vel juxta interpretationem nominum; Aggaeus enim interpretatur montanus; Zacharias, solemnis: quibus significantur fideles; qui sunt montani, id est alti in virtutibus: et solemnes, id est in tribulationibus etiam gaudentes. [Cassiod.] Sicut ergo illi prophetae, Dominum laudaverunt de hac spirituali reversione, sic Christiani qui per eos significantur, post absolutionem peccatorum Dominum laudant, tanquam a captivitate liberati, et hilares de bonis quae habent. Ostendit enim hic psalmus post liberationem peccatorum, quanta sint bona fidelium, et quae sit retributio perfidorum. Et est etiam hic psalmus digestus per omnes litteras Hebraei alphabeti.
Intentione monet ad laudem. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo monet Propheta quid faciat beatus vir, et quanta bona gratia mereatur. Secundo agit de adventu Domini, per quem homines sunt beati, ibi exortum est. Tertio impiis adversa provenire asserit, ibi, peccator videbit. [Aug.] Perfectio autem hujus supradicti aedificii, est illa ineffabilis pax sapientiae, cujus initium est timor Domini, de quo incipit, dicens:
VERS. 1.-- « Beatus vir qui timet Dominum; in mandatis ejus volet nimis. »
Beatus vir qui timet Dominum, non mundum, [Cassiod.] quia timor mundi miseros facit, sed timor Domini appetere facit ea, per quae homo beatus est. In mandatis ejus volet vel cupit nimis vel multum. Hoc facit timor Dei, ut velit. [Alcuin., Aug.] Et nota quod non ait, faciet, sed, volet multum, quia sufficit velle si perficiendi mandata desit facultas, quia pax est hominibus bonae voluntatis (Luc. II), et si non adeo proficiat homo in eis implendis, quia tentatio est vita ista humana super terram, sicut ait Job (Job VII): Et corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX) . Et inde quia timet Dominum, et volet nimis,
VERS. 2.-- « Potens in terra erit semen ejus: generatio rectorum benedicetur. »
Potens in terra erit semen ejus, [Gl. int.] ut neque mors, neque vita separet eum a charitate Dei. A simili messis, quae nulla tempestate potest dejici. Vel de futuro potest accipi. [Cassiod.] Et quia supra dixit beatum esse qui timet Dominum; ecce hic praemia illius beatitudinis ostendit dicens, quod semen ejus, id est merces boni operis, erit potens in terra, non in hac ubi sancti sunt derisui, sed coelesti, ubi fulgebunt sicut sol. [Aug.] Vel etiam hic in isto tempore quo minus videtur, semen ejus, id est opera misericordiae, unde messis aeterna colligitur. Erit potens, quia re minima etiam ut magna coelum emitur, ita calice aquae frigidae, et duobus minutis viduae, sicut dimidio bonorum Zachaei. Et generatio rectorum, [Cassiod., Aug.] non generatio carnis, sed imitationis, id est imitatores justorum. Vel, generatio rectorum, id est opera rectorum, benedicetur aeterna retributione. Recti sunt qui non resistunt patri emendanti, et credunt promittenti, non credunt periisse opera sua, cum eis temporaliter non retribuitur. Sunt enim quidam ad terrena curvi, qui bona illa agunt, mercedem a Deo hic sperantes, vel hominibus placere volentes, quae non facit beatus vir, qui nec gloriam hominum nec terrenas concupiscit divitias. Et tamen
VERS. 3.-- « Gloria et divitiae in domo ejus: et justitia ejus manet in saeculum saeculi. »
Gloria et divitiae sunt in domo ejus, [Aug., Cassiod.] id est in corde secreto, ubi habitat cum spe vitae aeternae, ubi divitiae sanctae, et gloria aeterna reponuntur. Et justitia ejus. Haec est gloria ejus, haec sunt divitiae ejus, quae tamen habet a Deo, manet in saeculum saeculi, id est in aeternum reponuntur, quia non temporaliter beatus est.
PARS. II. VERS. 4.-- « Exortum est in tenebris lumen rectis corde; misericors et miserator et justus. »
Exortum est. [Cassiod.] Secundo agit de adventu Domini, per quem homines ex peccatoribus in aeternum liberati sunt. Quasi dicat: Haec omnia inde sunt, quia lumen, id est sol justitiae, in tenebris exortum est rectis corde, [Gl. int., Haym.] id est exortum est ut tenebras pellat et rectos faciat. Quod est illud lumen? Dominus misericors natura, et dum exspectat, et miserator exhibitione, dum justificat, et justus remunerando. Vel ita, exortum est. Supra dixit bona beati, nunc dicit unde beatus; [Cassiod.] quia exortum est in tenebris. Lux illa gratior est, quae in tenebris oritur, sed non aliis orta est lux, nisi rectis corde, quod lumen? Dominus misericors et miserator, [Aug.] qui pius est confitentibus, et justus contemnentibus; sed ne terreat te justitia, quia,
VERS. 5.-- « Jucundus homo qui miseretur, et commodat, disponet sermones suos in judicio: quia in aeternum non commovebitur. »
Homo ille jucundus vel suavis, [Aug.] id est gratus est Deo, qui miseretur, animo condonando aliis, quo sibi veniam meretur, et commodat, [Aug., Cassiod.] id est dat aliis cum spe futuri, vel sumptum pecuniae, vel laboris industriam, quod est commodare, ut ei detur in futuro. [Aug.] Haec sunt duo officia benignitatis ignoscendorum peccatorum et beneficiorum erogandorum. Unde: Dimittite et dimittetur vobis: date, et dabitur vobis (Luc. VI) . Haec de illo superiori versu pendent; Gloria et divitiae in domo ejus. [Cassiod.] Vel, miseretur, qui dat egentibus; commodat, qui mutuum praestat, post tantumdem recepturus, disponet vel disponit, sermones suos, [Aug.] quibus defendatur, in judicio futuro, quia haec facta sunt quasi sermones, quibus defendetur in judicio: quod non erit ei sine misericordia, quia ipse misericordiam fecit. [Alcuin.] Et dicitur hoc a simili alicujus praemeditantis causam suam, ut eam firmis allegationibus in judicio muniat. [Hier., Cassiod., Gl. int.] Vel, disponit hic sermones suos in judicio, id est discrete dicit omnia et disponit; et vere, quia in futuro locatus ad dexteram in aeternum non commovebitur, id est nunquam a gloria Domini separabitur, et si cadit hic ut Petrus cecidit. Dico non commovebitur, sed
VERS. 6.-- « In memoria aeterna erit justus: ab auditione mala non timebit. »
In memoria aeterna erit justus, [Aug.] ut audiat, Venite, benedicti Patris mei, etc. (Matth. XXV), quia generatio rectorum tunc benedicetur, sicut supra dictum est. Et non timebit ab auditione mala quae est damnatis, quibus dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum (ibid.) . Quod dicetur his qui a sinistris ejus erunt, et quia hic in futuro erunt justo. Itaque patet quod haec non sua quaerit, sed quae sunt Christi; labores patienter sustinet, promissa fidenter exspectat. Unde subdit:
VERS. 7.-- « Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos. »
Paratum cor ejus sperare in Domino, [Aug., Alcuin.] non in mundo, nec ullis tentationibus frangitur, quia confirmatum est cor ejus, vel, ab auditione mala non timebit, id est si quis mala minatur, non timet, [Cassiod.] quia paratum est cor ejus sperare in Domino, non in mundo; et quia sperat, confirmatum est cor ejus, quia nulla re saeculi mollescit. Et non commovebitur videns alios ridere in terra morientium, et se irrideri. [Aug.] Non commovebitur a spe sua, donec res veniat. Unde subdit: Donec existens in terra viventium; inde despiciat inimicos suos quoscunque. Et propter hoc futurum.
VERS. 8.-- « Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi, cornu ejus exaltabitur in gloria. »
Dispersit, [Hier., Haym.] ut multis, et dedit gratis pauperibus non divitibus. Ecce iste emebat quod non videbat; sed iste thesaurum in coelo servabat, qui esurire et sitire in pauperibus dignatur in terris. Vel ita continua: [Aug., Alcuin.] aliis non mutatis, sperat justus, et non temere, quia, dispersit, etc. Sequitur: Et justitia. Quasi dicat: sua dedit, et justitia ejus manet in saeculum saeculi, id est ipse juste et pie vixit. Vel ita, quia dispersit et dedit. [Cassiod.] Igitur justitia ejus est, id est ipse operatur justitiam. Qui enim dat sua, justitiam operatur. Et haec justitia ejus manet in saeculum saeculi, quia Deo custode nil perit. Et cornu ejus, [Aug., Cassiod.] cujus humilitas a superbis contemnebatur, exaltabitur in gloria. Qui enim hic humilis fuit, ibi potestatem habebit.
PARS. III. VERS. 9.-- « Peccator videbit et irascetur dentibus suis, fremet et tabescet; desiderium peccatorum peribit. »
Peccator videbit. [Cassiod.] Tertio contra hoc quod justo accidet impiis, provenire asserit. Et nota quia, sicut supra enumeravit bona beatorum, ita hic mala iniquorum; bonis beatorum hortatur, malis iniquorum terret. Et est iste psalmus institutorius fidelium. Quasi dicat: Cornu humilis exaltabitur, et peccator videbit, [Aug.] hoc scilicet cornu humilis exaltari, et irascetur sera et infructuosa poenitentia, dicens: Quid vobis profuit superbia et divitiarum jactantia? Et dentibus suis fremet et tabescet. [Cassiod.] Quasi dicat: Malum invidiae apud se retinet, nulli tamen nociturus his se affligit, quibus ante bonos vexavit. Vel per hoc quod dicit: Fremet, [Aug.] simpliciter signum anxietatis notatur, quia secundum illud, ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII) , et tabescet, quia non poterit reviviscere per poenitentiam, quia desiderium peccatorum peribit nullo succedente solatio, cum omnia transierint velut umbra.
Collatio In Psalmum CXI: « Beatus Vir Qui Timet Dominum, » Etc.
VERS. 7.-- Donec despiciat inimicos suos. Recte interpretes reddidere. Alii simpliciter pro despiciat, vertunt aspiciat, ut intelligas ultionem, aut simile quid. Unde Sanctes dixit, donec videat in hostibus suis quod optat; vel, ut Munsterus, ultionem. Certum est tamen Hebraeis quoque RAAH despicere, sonare, quod et intellexit Pellicanus, tale subdens interpretamentum, contempserit omnes dolos, et persecutiones illorum, quas casso labore intentant.
Chapter 118 of 157