Skip to the text

Psalmus CXXII

Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »

Ad te levavi Titulus. Canticum graduum [Cassiod.] Quartus gradus est inter quaslibet angustias constanter de Domino praesumere, donec misertus exaudiat. Intentio: Monet ascendere. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo, vox est tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia. Secundo precatur misericordiam contra insultantes, ibi, miserere nostri, etc., et attende progressum ascendentis, unde gradus cantici dicitur. Qui enim supra ad montes, nunc ad ipsum Deum, quod majus est, oculos levat, dicens: O tu.

VERS. 1.-- « Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. »

Qui habitas in coelis, [Aug.] id est in justis, qui propter justitiam coeli dicuntur. Ego affectu dilectionis ascendens ad te levavi oculos meos, scilicet oculos fidei et charitatis. Unde se mundat iste, ut coelum fiat. Ascensus ergo est in affectu. Desiderio enim bono levamur ad coelum sicut desiderio malo ad ima praecipitamur, et sicut affectu ascendit aliquis ita et coelum in quo habitat Deus est in justitia, id est per justitiam. Et bene ait: Levavi oculos ad te. Quo enim levaret, nisi quo ascendens tendebat! Non se attendit iste ut superbus qui placet sibi, et ideo displicet Deo. Deo placet, cui Deus placet; cui vero Deus placet, ipse sibi displicet. Attende etiam quia cum multi hoc dicant, non pluraliter, sed singulariter, quasi unus homo loquitur dicens: Ad te levavi. Per charitatem namque, multi unus homo sunt, qui a finibus terrae clamat, et per eamdem Christo unimur, ut cum ipso quasi unus Christus simus, secundum quod ipse dicit in Evangelio: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelis (Joan. III) , descendit quidem caput, ascendit idem cum corpore, scilicet Ecclesia vestitus, quam sibi exhibuit sine macula et ruga (Ephes. V). Solus ergo ascendit, qui nobiscum unus est solus. Unitas enim nos compaginat uni; cum illo ergo ascendit, qui cum illo unus esse voluit per charitatem, nobiscum est in terra, per charitatem cum illo sumus in coelo. Ille deorsum est compassione charitatis, nos sursum spe charitatis. Omnes ergo in Christo sumus unus homo, qui non angitur de terrenis ut mali, sed quia peregrinatur et desiderat patriam. Cum ergo singuli dicimus, quia omnes unum sumus in Christo, unus homo illud dicit, ad te levavi, non levavimus, oculos meos qui habitas in coelis. Et quasi aliquis quaereret, quomodo levasti? subdit per simile:

VERS. 2.-- « Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. »

Ecce, [Aug., Cassiod.] sicut oculi servorum, qui jubentur caedi, sunt in manibus dominorum suorum, ut jubeant parcere. Servus enim levat oculos in manus Domini quando eget, vel quando vapulat, quia utrumque est in Domini potestate. Et

VERS. 3.-- « Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum; donec misereatur nostri. »

Sicut oculi ancillae sunt in manibus dominae suae, ita oculi nostri, [Cassiod., Aug.] omnium, etiam in prosperis sunt ad Dominum Deum nostrum, quare? donec, id est ut misereatur nostri, id est liberet ab omni tentatione et opprobrio, quia tota vita super terram tentatio est, tota plagae. Clamandum est ergo quod sequitur: Miserere nostri, Domine. Nota congruam comparationem, et 279 mysterio servientem. Servus enim est populus fidelis, Dominus, Christus; ancilla, Ecclesia; domina Dei, virtus et Dei sapientia. Etsi jam filii et amici sumus per gratiam; servi tamen sumus per creaturam, quia omnis creatura Deo servit, per manum Domini potestatem accipe, quam boni attendunt qui sentiunt se caedi. Qui enim apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle. I). Mali vero perdiderunt sensum doloris, et eo ipso gravius vapulant atque caeduntur. Boni ergo in flagellis manum Domini, id est potestatem attendunt, quoadusque dicat: Parce, ex cujus jussione caedimur de paradiso ejecti. [Cassiod.] Dat autem similitudinem de servo et ancilla, et domino et domina, ne femineus debilior sexus se exceptum putet. Nam et hic per justitiam caeditur, et huic per misericordiam parcitur. Servus ergo qui vapulat, oculis levatis ad Deum erumpit in necessariam vocem, dicens:

PARS. II. VERS. 4.-- « Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione. »

Miserere nostri, Domine, etc. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi precatur misericordiam contra insultantes, dicens: O Domine, miserere nostri. Hae sunt voces vapulantis: et geminat, miserere nostri. Hoc ideo geminat, quia corpus passionibus, et anima opprobriis laborat, et necesse est ut miserearis, quia multum repleti sumus despectione, id est abundant passiones, in quibus despecti sumus. Irridetur enim a tenente quod amat, qui sperat non visa, et ei dicitur: Quid credis, insane? vides, quid credis? Reversus est aliquis ab inferis, et retulit tibi, quid ibi agitur? ecce quod ego amo, video et fruor. Deinde exaggerando subdit:

VERS. 5.-- « Quia multum repleta est anima nostra; opprobrium abundantibus, et despectio superbis. »

Quia multum repleta est despectione anima nostra. [Cassiod., Aug.] Nulla pars est immunis; deinde a quibus, et quare despiciatur, subdit: opprobrium sumus, quia pauperes abundantibus, scilicet divitibus qui hic felices sunt. Abundantes ergo dicit, qui abundant pecunia, putata justitia et nequitia. Justus autemdicit: Egenus et pauper sum ergo (Psal. CVIII, 22) . Pauper enim in corpore est infirmo: pauper est in justitia, dum tentationi subest. Et despectio sumus superbis, quia humiles sumus.

Collatio In Psalmum CXXII: « Ad Te Levavi Oculos Meos, » Etc.

VERS. 5.-- Quia multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus et despectio superbis. Linguae, quae gaudent varia casuum terminatione, facile indicant constructionis statum et ordinem, Hebraea autem laborans inopia diversae inflectionis saepe relinquit constructionem ambiguam, ut unusquisque quod sibi consequentius videtur transferat. Ideo LAAG, potest esse casus rectus, aut ablativus, id est opprobrium aut opprobrio. Deinde SCHAANANNIM, abundantibus vel abundantium. Postea BUZ, despectio vel despectione. Postremo LIGEIONIM superborum aut superbis. Proinde poterat sic uti: Repleta est anima nostra opprobrio abundantium, et despectione superborum; quo modo transtulit Hieronymus. Similiter et alii.

Chapter 129 of 157