Psalmus CXXIII
Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »
Nisi quia Dominus erat in nobis. Titulus: Canticum graduum. [Cassiod., Aug.] Quintus gradus est ut liberati a periculis non sibi, sed Domino tribuant. Et notandum quod aliquando unum, aliquando inducit plures: una tamen est Ecclesia, quia in omnibus membris est unitas, per quam multi homines unus homo sunt. Cantant ergo fideles hoc exsultantes, quia evaserunt. Quod est in spe cantare, si sunt in corpore, vel in re, si jam ex corpore exierunt, omnium tamen simul unus est cantus. Intentio. Monet liberationem nostram Deo ascribere. Modus. [Cassiod.] Bipartitus est psalmus. Primo, sancti memores quanta evaserunt soli misericordiae ascribunt. Secundo gratias agunt, quod liberati sunt ibi, benedictus. [Aug.] Hi ergo non dicto unde evaserunt, coeperunt sic cantare:
VERS. 1.-- « Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quia Dominus erat in nobis. »
Nisi quia Dominus. [Aug.] Tanta est eorum exsultatio, ut antequam exponant pericula, dicant se liberatos, et per quem, sic: Nisi quia Dominus erat in nobis. Jam securi hoc dicunt respicientes quae passi sunt, et quot transilierunt, et quo venerunt. Et hoc est quod dico. Dicat nunc mecum Israel quia jam evasit. Hoc, scilicet dicat nisi quia Dominus erat in nobis.
VERS. 2.-- « Cum exsurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. »
Homines cum exsurgerent, [Aug.] persequendo in nos, in quibus Deus erat. Quid ergo possunt contra Dominum in nobis? nisi, inquam, hoc esset, forte deglutissent nos vivos, id est scientes malum et tamen facientes, ut qui thurificat sciens idolum nihil esse. Vivunt enim qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur qui putant malum faciendum quod faciunt. Vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitae dulcedinem praeferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis thurificaverunt. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca (Act. X) . Nullum enim manducat, id est membris inserit, nisi mactatum, id est renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono qui manducatur a Petro. Econtra accidit, quem deglutit diabolus.
VERS. 3.-- « Cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos. »
Cum irasceretur furor eorum. [Aug., Cassiod.] Ut supra vicit linguas dolosas, per verba Dei et exempla de morte vivificatorum, sic, si Dominus adest, vincit jam minantes de quibus ait, et cum furor eorum, qui est sine ratione, quia ira et invidia judicio carent. Unde Job: Stultum occidit iracundia, et parvulum invidia (Job V) . Irasceretur in nos, nisi quia Dominus erat in nobis, forsitan absorbuisset nos aqua, [Aug.] id est peccator populus, et est a similitudine Egyptiorum dictum, quos aqua maris absorbuit. Ac si diceret: Nisi esset Dominus in nobis, moreremur more Egyptiorum, non transiremus exemplo Israelitarum. Sed qualis est ista aqua? torrens est, fluit cum impetu, sed cito transit
VERS. 4.-- « Torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. »
Torrentem pertransivit. [Aug.] Quasi dicat: Nisi Dominus esset, aqua absorbuisset nos, sed per Dominum, anima nostra pertransivit torrentem, de quo et caput bibit in via (Psal. CIX], et transit, non haesit, quia passus est, sed resurrexit, et ascendit. Per quod et nobis transire dedit. Forsitan pertransisset, vel pertransiit, etc.; forsitan ponunt Latini, ut ponunt pro Graeco ἆρα dubitationis verbo, quod intelligibilius dicitur putas, pertransivit anima nostra. Et est sensus, quasi nos per Dominum pertransivimus. Et forsitan, id est an putas, pertransiit anima nostra aquam intolerabilem. Vel, sine substantia, quasi magnitudo periculi vix sinit hoc credi. Aqua autem sine substantia sunt vitia, et peccata, et dulcedo hujus vitae, quae inopiam habent, non substantiam; egestatem, et non subsistentiam, quia haec vere non sunt, sed transeunt omnia sine fructu. Nam et qui peccando lucratur aurum et hujusmodi sine substantia est, quia et hic fidem amittit, et in infernum descendens, haec non secum portat. Majus ergo amisit, ut minus lucraretur, pecuniam auxit, fidem neglexit, vel exstinxit. Abundat nescio quid in arca, sed multo magis quiddam diminutum est in corde; de arca gaudes, de corde non plangis. [Alcuin.] In hac aqua sine substantia perdidit ille filius junior substantiam quam accepit a patre, et adhaesit uni civium regionis illius, id est diabolo, pascens porcos, id est terrenis et immundis actibus delectatus, desiderans manducare siliquas porcorum, quae implent ventrem, et non satiant (Luc. VIII). Ita et peccata etsi ad horam delectant, veram tamen satietatem non praestant, sed totius boni indigentiam ingerunt. Haec est ovis errabunda, quam pius pastor in Evangelio legitur quaesiisse relictis nonaginta novem in deserto (Luc. XV); sed, antequam reduceret a longe, est comminatus baculo Mosaicae legis, ut ovicula se errasse cognosceret, et ultra errare pertimesceret, atque per se redire non valens reductorem humiliter exspectaret et desideraret: qui eam vivifica baptismi aqua lotam, siccata aqua sine substantia, consortio angelico redderet, prodigum filium necessitate longa confectum ad patrem reducent. Vel ita secundum litteram nostram, forsitan, quasi per Dominum transivit, sed forsitan et si Dominus non esset in nobis, dices tu aliquis, anima nostra pertransisset aquam intolerabilem quod omnino non esset in nobis.
VERS. 5.-- « Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captione dentibus eorum. »
Benedictus. [Cassiod.] Secunda pars, ubi sancti gratias agunt, quod liberati, et quod laqueus est contritus, quasi et quia transivi. Benedictus Dominus qui non dedit nos in captione, vel in venatione, dentibus eorum, [Aug., Cassiod.] quasi more ferarum sitientium sanguinem nostrum. Dico non dedit, sed potius.
VERS. 6.-- « Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium. »
Anima nostra erepta est, [Aug.] et si corpus passum. De laqueo, vel muscipula venantium, quia non capitur dulcedine praesentis vitae. Unde sequitur occisio. Venantes sunt, persequentes; esca in muscipula, dulcedo hujus vitae est. Esca ergo in muscipula ponitur, cum per hujus vitae dulcedinem, in nequitiam trahere contendunt. Dico erepta est anima nostra, quae prius erat, sicut passer, quia incaute instabilis ceciderat; sed, sicut aliquo faciente strepitum magnum passer volat de muscipula venantium, sic anima nostra, quae ante vitae dulcedine tenebatur, Domino faciente maximum strepitum gehennarum, eruta est de muscipula. Vel modo: anima nostra est sicut passer, quia sicut passer vitat laqueum; sic sancti dulcedine hujus vitae, quae est quasi laqueus. Et iste
VERS. 7.-- « Laqueus contritus est. Et nos liberati sumus. »
Laqueus contritus est, [Aug., Cassiod.] Quia occisis martyribus non restat dulcedo hujus vitae, qua possint iterum capi; sed ipsi non simul contriti sunt, imo liberati. Et nos sumus liberati, qui haeseramus ante in muscipula. Et nota quod ait laqueus contritus est, quasi qui ferreus erat. Non ait ruptus, ut stupa rumpitur: tanta fortitudo mali, tanta potentia liberantis. Quare contritus est laqueus, et nos liberati? quia
VERS. 8.-- « Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. »
Adjutorium nostrum in nomine Domini, [Cassiod.] contra quem nullus praevalet, qui fecit coelum et terram, id est omnia coelestia et terrestria.
Collatio In Psalmum CXXIII: « Nisi Quia Dominus Erat In Nobis, » Etc.
VERS. 4.-- Torrentem pertransivit anima nostra, Hieronymus et caeteri, torrens pertransiit super animam nostram. « Quod est melius, ait Hieronymus in Commentario istius loci, quod intelligo quantum ad litteram. Siquidem quantum ad sensum attinet, tribulationem quae per torrentem accipitur pertransit anima nostra, dum fortiter resistendo vincit, et eadem super animam 280 pertransit, dum affligit quidem, sed non absorbet: quin potius quasi superficietenus transcurrendo tangit. »
Aquam intelorabilem. Hieron. transissent aquae superbiae: et pene ad idem caeteri. Hujusmodi aquae superbae, seu, ut vertit Munsterus, intumentes, energiam suam retinent in aqua intolerabili. Non pigebit addere quid in hoc sit commentatus D. Hieron. Verbum ἀνυπόστατον apud Graecos ambiguum est, et potest sonare quod non subsistat, et quod intolerabile sit, hoc est quod nemo ferre queat. Pro quo et Aquila et Symmachus, et Theodotio, et omnes interpretes pari voce consentiunt, superbas aquas et arrogantes, pro ἀνυπόστατον transferentes. » Hactenus ille. Hebraice est HAMMAIM HAZZEDONIM.
Chapter 130 of 157