Skip to the text

Psalmus CXXV

Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »

In convertendo Dominus. Titulus: Canticum graduum. [Cassiod., Alcuin.] Septimus iste gradus, in figura Veteris Testamenti, quod per septenarium significatur, per venturum Christum reversionem fidelium de captivitate vitiorum, quae Babylonia prophetat: pro qua reversione, jam consolatio est, et seminatio est in operibus misericordiae, ut plus metatur. [Hilar., Aug., Cassiod.] Et loquitur hic Propheta de illa reversione, velut praeterita, cum tamen esset adhuc futura prophetali certitudine, in persona eorum qui fuerunt vel sunt redempti sanguine Christi, et conversi a captivitate spirituali, secundum mentem quia serviunt legi Dei, qui haec cantant dum peregrini et gementes sunt in via, redemptionem corporis exspectantes. Ex parte ergo jam sunt redempti, et ex parte adhuc redimendi. Intentio: Monet ad gaudium pro spirituali liberatione. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo magnitudo facti cum magnitudine gaudii ostenditur. Secundo precatur conversionem a captivitate, quia adhuc futura, ibi, convertere, Domine. In persona ergo redemptorum quasi redeuntium de Babylonia, ait:

VERS. 1.-- « In convertendo Dominus captivitatem Sion facti sumus sicut consolati. »

In convertendo captivitatem Sion, [Aug.] ut redeuntium de Babylonia, quam conversionem Dominus fecit, facti sumus, etc, Vel secundum aliam litteram: Cum converterit Dominus captivitatem Sion, quae eadem est et Jerusalem, quae in angelis est aeterna, in hominibus captiva, facti sumus sicut consolati, etsi nondum securi, id est gavisi sumus, tanquam consolationem accipientes. Consolatio non est nisi miserorum; gemimus in re, consolamur in spe; cum transierit res, de gemitu gaudium veniet aeternum, ubi non erit necessaria consolatio, quia miseria nulla sauciabimur. Et nota quod non ait, consolati, sed sicut consolati, per quod videtur non esse vera consolatio, sed quaedam similitudo consolationis. Sed sciendum quia sicut non semper ad similitudinem ponitur, sed ad proprietatem exprimendam refertur, ut hic ad proprietatem relatum est, et exempla de communi locutione hominum danda sunt, ut facile intelligamus quando Dominus, sicut vixit Pater, ita et Filius, ad similitudinem refertur. Item, cum Dominus, sicut pecus moritur, ita moritur homo, ad similitudinem dicitur, ad proprietatem refertur, ut cum dicitur, fecit sicut justus in quo non justus negatur, sed quod vere non ostenditur: quae sit ejus proprietas monstratur, ita facti sunt isti sicut consolati, id est gavisi sunt, ut consolationem animae accipientes, in resurrectionem Christi qui praecessit ut nos sequamur: per cujus resurrectionem nostram speramus. Attende etiam quod ait per praeteritum, cum converterit, quasi enim de praeterito loquens, futura praenuntiat.

VERS. 2.-- « Tunc repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra exsultatione. »

Tunc repletum est. [Aug.] Quasi dicat: Dominus convertit, et tunc in illa conversione, os nostrum repletum est gaudio, non mundi, sed redemptionis, quod in spe gaudet. Os accipitur cordis arcanum hic, hoc est os cordis, unde procedit bonum vel malum, quod nos mundat vel coinquinat. De quo in Evangelio Dominus dicit: Quod procedit de ore, inquinat hominem (Matth. XV) : non de ore carnis, sed de ore cordis. Non enim si nominas furta et alia mala, immundus es, sed dum cogitas, etiamsi sileas. Et ne quis illud acciperet de ore corporis, ibidem Dominus quasi exponendo 281 subjunxit: De corde exeunt cogitationes malae (ibid.) [Cassiod., Aug.] Os ergo cordis est, ubi gaudia primum concipiuntur, quae post officio linguae erumpunt. Et lingua nostra, scilicet corporis, repleta est exsultatione, vel potius de lingua interiori, quae intus clamat ad Dominum, accipiendum est, qua Moses tacens clamabat (Exod. XIV); et Susanna (Dan. XIII). Vel secundum pro eodem accipitur, os et lingua, et ut figura praeteriti futura se cogitare ostendat, ait

VERS. 3.-- « Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. »

Tunc dicent. [Aug., Cassiod.] Quod jam de futuro est. Unde etiam et post, ut haec fiant, orat cum ait: Converte, Domine, captivitatem nostram. Quasi dicat: Quando fiet conversio, tunc dicent inter gentes: Hoc fit cum de toto orbe ad Ecclesiam curritur. Non ait: Dicent gentes, quia non omnes credent, sed aliqui inter omnes. Quid dicent? Magnificavit Dominus facere cum eis fidelibus. Hoc ideo dicunt, quia vident eos etiam virtutes operari, et est firmum testimonium ab adversario. Ita dicent. Et vere

VERS. 4.-- « Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes. »

Magnificavit Dominus facere nobiscum. [Aug.] Nos nobis malefecimus, qui sub peccato nos vendidimus. Unde Redemptor nos liberans benefecit. Hoc ideo dicit, ne dubites de verbis gentium. Dico quod Dominus benefecit. Unde: Facti sumus laetantes, qui prius eramus captivi.

PARS. II. VERS. 5.-- « Converte, Domine, captivitatem nostram: sicut torrens in austro. »

Converte, Domine. [Cassiod. Aug.] Secunda pars, ubi precatur conversionem, quia futura erat, in qua fieret seminatio spe gaudii. Adventus namque Domini redemptione superius praedicta, dimitti peccata sua iterum precantur, in generali remissione gaudent, et sibi veniam precantur. Quasi dicat: Dominus solvet captivitatem, et misso redemptore, o Domine, converte captivitatem nostram, qua captivi sub diabolo tenemur. Captivitas enim nulla in diebus David facta est, sed sub diabolo mundus captivus erat. Converte dico, sicut torrens convertitur in austro, id est austro flante, qui est calidus ventus, quo solvuntur torrentes, ut currant, per quem significatur Spiritus sanctus, sicut per aquilonem frigidum ventum diabolus. Unde in Canticis: Surge, aquilo, et veni, auster, et perfla hortum sponsae, ut fluant aromata illius (Cant. IV) . Ideoque Scriptura monens de bonis operibus, ait in libro Jesu filii Sirac: Sicut glacies in sereno, ita solvuntur peccata tua (Eccli. III) . Peccata enim ligant nos, ne bene operemur, vel ad patriam curramus, ut frigus vel glacies aquam ne currat. Quando autem fiat calidus ventus auster, liquescit glacies, implentur torrentes: sic flante Spiritu sancto, solvimur a peccatis, et currimus ad patriam, in quo cursu labor est. Sed non ideo desistendum, quia

VERS. 6.-- « Qui seminant in lacrymis; in exsultatione metent. »

Qui seminant in lacrymis, [Aug.] id est in hac vita plena lacrymis, in exsultatione metent fructum aeternae beatitudinis, quem colligunt ex his quae seminant, sed quid seminant? opera bona, opera misericordiae, ad quae sufficit voluntas, si desit facultas. Noli ergo esse tristis, si est tibi bona voluntas, unde metitur pax. Num enim dicitur pax in terra esse divitibus? non, sed solis hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Hanc habuit Zachaeus, et in hac seminavit, non minus quam in opere, qui Deum gaudens hospitio suscepit, et dimidium patrimonii sui pauperibus daturum se promisit, dicens: Dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quem defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX) . Ad hoc retinuit dimidium, non ut haberet quod possideret, sed ut haberet unde redderet debita (Matth. XVIII). Magna voluntas multum seminavit. In hac etiam voluntate illa vidua quae duo minuta misit (Luc. XXI), non parum seminavit, imo tantum quantum Zachaeus. Minores ferebat facultates, sed parem habebat voluntatem. Si attendas quid dederunt, diversa invenies; si attendas unde dederunt, paria invenies. Sed est et aliud vilius, quo seminato metitur illa messis, scilicet calix aquae frigidae. Unde Dominus: Qui dederit calicem aquae frigidae, non perdet mercedem (Matth. X) . Si ergo ille qui illud habet, det illi qui non habet, tantum dedit, si de plena charitate dedit, quantum illa vidua in duobus minutis, et quantum Zachaeus in dimidio rerum suarum. Quod si nec homo aliquis habet, securus tamen sit, si adsit voluntas. Tantum illud timeat, ne habeat et non faciat. Si enim habet et non facit, intus gelavit, quia voluntas frigida est, nec seminat ille in lacrymis. Et ideo non metet in exsultatione. [Cassiod.] Et nota quod ait, seminant in lacrymis. Spiritualis enim seminatio semper fit in lacrymis. Unde: Beati qui lugent (Matth. V) . Qui vero seminant in carne, cum laetitia seminant; sed post sequetur fletus, quia extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV) .

VERS. 7.-- « Euntes ibant, et flebant; mittentes semina sua. »

Euntes ibant. [Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Et quia qui seminant in lacrymis metent. Ideo etsi cum fletu seminant, tamen exsultabunt. Et hoc est quod ait: Hi tales qui seminant in lacrymis, euntes ibant, provectu melioris vitae, et flebant, quia miseri erant inter miseros. Melius est enim ut nullus sit miser, quam ut tu facias misericordiam. Qui enim ut faciat misericordiam optat esse miseros, crudelem habet misericordiam, sicut crudelis est medicus, qui, ut exerceat artem suam, optat multos aegros. Ibant dico, et flebant, mittentes semina. Quasi dicat: Ante se praemittentes in illo saeculo futuro. Semina, scilicet misericordiam et bona opera, hinc ascenditur. [Cassiod.] Semina dico, sua, scilicet non de rapina, sed de proprio labore facta. Isti in via flebant,

VERS. 8.-- « Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. »

Venientes autem ad judicium, [Cassiod., Aug.] quod erit commune omnium, venient cum exsultatione, et hoc tantum bonorum, quod ad gaudium non nisi boni venient. Venient dico, portantes manipulos suos, fructum seminis, scilicet coronam gaudiorum et exsultationis. Tunc erit triumphus laetantium. Et ipsi morti insultantium, in qua hic gemebatur.

Collatio In Psalmum CXXV: « In Convertendo Dominus Captivitatem Sion. » Etc.

VERS. 1.-- In convertendo Dominus. Hebraismus est, BESCHUB. Similiter et Graecanica locutio, quanquam Graece est, ἐν τῷ ἐπιστρέψαι Κύριον.

Sicut consolati. D. Hieronymus, et omnes alii, sicut somniantes. HOLEMIM, a radice HALAM, quae etiam interdum pinguescere significat, ut satis congruat consolationi, quanquam somnium probe innuat quietem consolationis. Unde translator ad Campensem dixit, quieti restituti sumus; et Chaldaeus, erimus veluti infirmi qui convaluerunt. Caeterum D. Hieronymus in Commentariis, hunc locum conciliat, dicens: Pro consolati, omnes pariter editiones somniantes transtulerunt. Et pulchre somniantes, nondum est enim plena laetitia in captivitate constitutis.

VERS. 5.-- Sicut torrens in austro. Sanctes, sicut torrens in arido. Consentit Nebiensis, quod idem valet. Etenim NEGEB, significat meridiem, sive austrum ventum calidum. Alii ferme transferunt, sicut torrentes aut vivos, sub accusandi casu. Utrumque fuerit aliquid commodum subaudiendum est. Converte captivitatem nostram sicut torrens aut torrentes in austro. Hinc Chaldaeus paraphrastes, Converte, Deus, captivitatem, sicut convertitur terra, quando abundant fluenta aquarum, tempore siccitatis.

Chapter 132 of 157