Psalmus CIX
Psalmi Titulus: « Psalmus David. »
Dixit Dominus Domino meo. Titulus: Psalmus David. Titulus patet. [Cassiod.] psalmus iste septimus est eorum, qui agunt de duabus naturis in Christo, qui plene et breviter de incarnatione et omnipotenti deitate Christi dicit, sicut Joannes in Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est (Joan. I) . Totum hic summatim dicitur de duabus naturis Christi, quidquid in utroque Testamento continetur. Intentio. [Cassiod.] Propheta hortatur subjici Christo. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo, refert propheta verba Patris de Filio, ubi natura deitatis et humanitatis Christi exponitur. Secundo Pater indicat naturam deitatis aliquatenus, ibi, tecum principium. Tertio Propheta agit de humanitate Christi, ibi, juravit Dominus. Propheta ergo naturam deitatis primo aperiens, ait:
« Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. »
Dominus Pater dixit: [Cassiod.] More nostro loquitur Propheta, cum ait: Dixit, ut homo, scilicet instruatur; non enim ore protulit, sed dixit re, id est effectu. [Gl. int., Haym., Cassiod.] Vel potius re, id est generatione. Vel, dixit, id est, aeternaliter disposuit Domino meo, scilicet Filio qui Dominus meus est, etiam secundum quod homo, id est ipse homo, non tantum ex eo quod homo per hoc quod dicit, Dominus Domino, idem nomen repetendo personas discerne, et unam naturam, et potentiam personarum accipe. Item quod ait: Domino meo hoc deitatis indicium est. Quod vero ait, sede, et virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, hoc humanitatis indicium est. Quid dixit Pater Filio? hoc: Sede, [Alcuin., Cassiod., Aug.] id est post laborem quiesce, et conregna secundum quod homo. Sede, non solum in alto, ut excellens domineris; sed etiam in occulto, ut latens et occultus credaris, quia non est merces fidei, nisi lateat quod credimus. Subtracti autem, scilicet qui hic inferius sunt, et nondum sursum sperant, et credunt quod non vident. Haec est justitia fidei, de qua Dominus in Evangelio: Cum venerit Paracletus, arguet mundum de peccato, quia non credit; et de justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me (Joan. XVI) , id est haec erit justitia vestra ut credatis in eum quem non videbitis. Tunc enim justus ex fide vivit (Rom. I), si non videt quod credit. Dum ergo ait: Sede, duo notat, scilicet eum post laborem passionis quiescere et conregnare, et in occulto esse. Sede dico a dextris meis, [Alcuin., Cassiod.] id est in potioribus meis bonis. Vel, sede a dextris meis, id est conregna coaequalis mihi, ut per dextram accipiatur aequalitas quam habet Christus cum Patre.
VERS. 2.-- « Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. »
Donec ponam. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Sede occultus, donec regnes manifestus. Et hoc est, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est per fidem subjectos tuae divinitati a simili loquitur, cum ait, scabellum, per quod subjectio plena notatur. Per pedes, aeterna stabilitas intelligitur. [Aug.] Hoc autem quotidie, et si paulatim, agitur et peragitur in conversis. Vel accipitur, donec, pro aeterno. Et est, sede donec ponam, id est aeternaliter, sicut aeternaliter, ponam inimicos tuos, volentes vel nolentes, scabellum pedum tuorum, id est tibi subjectos, ex voluntate vel necessitate. Incipit autem ex Sion, id est ex Judaeis regnum Christi. Unde subdit:
VERS. 3.-- « Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion; dominare in medio inimicorum tuorum.
Virgam hanc laudem, [Cassiod.] scilicet subjectionis inimicorum Propheta canit Christo, ad ipsum in sua persona loquens, et ordinem incipiendi regni ostendens, quod a Judaeis incoepit, et ad gentes transiit, in quibus consummatur. Et sic usque ad finem psalmi decurrit Propheta loquens in sua persona. Quasi dicat: Dominus ponet inimicos tuos scabellum pedum tuorum, quod ita fiet, scilicet quod incipiet a Judaeis. Et hoc est, Dominus emittet virgam virtutis tuae ex Sion, [Hier.] id est regnum potentiae tuae incipiet a Jerusalem. Unde: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II) . [Aug.] Non de illo regno Christi loquitur Propheta, quo Christus semper regnat cum Patre; sed de illo dispensatorio et temporali quo nos per medietatem suae carnis vocavit in aeternitatem, et in nobis regnat, cujus tamen non erit finis. Incipit autem a Jerusalem. Unde ipse Dominus ait: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis, et praedicabitur in nomine ejus poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus a Jerusalem (Luc. XXIV) . [Hier., Cassiod.] Virga ergo virtutis est, sceptrum regiae potestatis, qua sustentantur boni, et franguntur mali. Et nota quod ait, virtutis, et addit, tuae, [Cassiod., Alcuin.] quia haec potestas proprie est Christi ex deitate. Dominare vel dominaberis, vel dominabitur. Quasi dicat: Emitte virgam, et sic emissa virga, dominabitur ipse Pater. Vel tu, Christe, dominare, vel dominaberis, in medio, id est, in praecordiis inimicorum tuorum quorumlibet [Cassiod.] Quasi dicat: Dominaberis conversis, de quibuscunque populis. Non ait, vindicabis, tanquam ingratos vindictae districtione percellat, sed ait, dominaberis, ut fideles educet beneficiis et correctione. Vel, dominare in medio inimicorum tuorum, id est in Ecclesia inter malos constituta.
PARS II. VERS. 4.-- « Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum; ex utero ante Luciferum genui te. »
Tecum principium. [Cassiod.] Secunda pars, ubi indicat Pater naturam deitatis Christi aliquatenus pro nostra capacitate. Quasi dicat: Pater, ego Dominus emittam virgam virtutis tuae, quia tecum est mihi principium, [Alcuin.] quasi hoc tibi tribuo plus quam aliis, quia tu es Filius per naturam, quia tecum est mihi, principium. Non dicam tibi mecum, ne alicui posterior me videaris: ego et tu unum principium sumus omnium, quod non hic videtur, sed videbitur in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, [Aug.] id est in aeternitate ubi virtus divina conspicitur non ab aliis, sed a sanctis, quando in resurrectione erunt 242 splendidi ut angeli Dei. Vel ita, et loquitur etiam Pater; [Aug.] quasi dicat: Jam dominaris, o Christe Fili, jam virtus tua est emissa; sed in die, specialis virtutis tuae, scilicet in futuro, tecum, erit mihi principium: hoc et semper est, sed non videtur: tunc autem videbitur, cum Christus, qui olim visus est in forma servi, videbitur a mundis cordibus in forma Dei, a quo visu tollitur impius ne videat gloriam Dei. Dico, in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, id est quando sancti erunt in splendore fulgentes, sicut sol in regno Patris, tunc cum eo erit principium, et modo principium est, scilicet Pater cum Filio principium est, sed tunc videbitur quomodo principium cum eo, quia tunc similes ei videbunt eum sicut est. Viderat Philippus secundum formam servi, et objurgatus eo quod in Filio non agnosceret Patrem, quem quaerebat videre, dicens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV.) audit: Qui me videt, non formam servi, sed qualem me abscondi timentibus, et qualem me videndum perficio sperantibus, videt et Patrem (ibid.) . Hoc autem modo credendum est, ut tunc videatur. Unde et Philippo dicitur: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? (ibid.) quasi dicat: Quod videre nondum potes, crede ut videre merearis Filium cum Patre et in Patre, qualiter cum eo principium est Pater. Haec autem visio, vita aeterna est. Unde: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII.) Ex utero. Quasi dicat: Hoc tunc videbitur, sed nunc, ex utero, id est ex occulta et secreta substantia mea genui te ineffabiliter. Et hoc ante Luciferum, [Cassiod., Aug.] id est, ante omnia tempora. Lucifer, qui nuntiat diem saeculo, eminens stella hic ponitur pro omnibus stellis et sideribus, tanquam pars pro toto, per quae sidera, tempora intelliguntur, quia in signis et temporibus posita sunt, sicut legitur in Genesi (Gen. I.). Et est, ante Luciferum genui te, id est ante omnem creaturam, ante omnia tempora. Vel ex persona Prophetae potest accipi loquentis ad Filium, tecum, [Alcuin.] quasi dicat: Dominus emittet virgam virtutis, et ipse est, principium tecum, id est coaeternus tibi, non tamen secundum quod tu es homo; sed in die virtutis, id est in claritate deitatis. Virtutes dico, tuae, quasi et consubstantialis est tibi. Et est etiam principium, in splendoribus sanctorum, id est cum Spiritu sancto, qui sanctos splendificat. [Aug.] Et ego, ex utero genui te, dicit David. Quasi dicat: Cum Maria sit de me, ex utero Virginis genui te. Et hoc, ante Luciferum, id est noctu. Ante diem enim natus est Christus. Ad hoc autem natus est ex ea, ut sacerdos in aeternum, qui se offerat:
PARS III. VERS. 5.-- « Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. »
Juravit Dominus. [Alcuin.] Tertia pars, ubi Propheta agit de humanitate Christi. Ecce Verbum caro factum est. Et notandum quod supra verba Prophetae agentis de humanitate Christi fuerunt, virgam virtutis tuae, usque tecum principium, ibi vero Deus Pater sive Propheta loquitur, secundum diversas lectiones, agens de Christi deitate. Hic item Propheta loquitur usque ad finem psalmi, agens de Christi humanitate; quasi dicat: Dominus dixit Domino Filio, sede a dextris meis, etc., dedit etiam ei sacerdotium aeternum. Nam Dominus juravit tibi, id est firmiter promisit tibi, secundum quod tu es homo. [Aug.] Juratio enim Dei firmamentum est promissionis. Et non poenitebit eum, id est non mutabit sicut de sacerdotio Aaron contigit, quod praeter spem nostram mutavit. Et dicitur hoc de Deo pro more nostro, in quem nulla cadit poenitentia. Scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo poenitentiae mutatio rerum aliter quam sperabatur evenientium significatur. Quasi dicat: Modo enim tu cum aliquid poenitet te fecisse, doles factum quod fecisti, sic quando aliquid Deus praeter quam homines sperant mutat in aliud, poenitere se dicit, usque adeo, ut et de poena nostra poeniteat eum, si nos de vita mala nostra poenituerit. Ergo non poenitebit eum, quia aliter non evenit, quam sperabatur. Et quia omnia inde gavisa sunt, quid juravit? hoc: Tu es sacerdos in aeternum, id est sacerdos aeternus, secundum ordinem Melchisedech, [Cassiod.] quia panem et vinum in corpus et sanguinem suum consecravit Christus cujus sacrificii similitudinem praemisit Melchisedech. Hinc constat transisse victimas secundum ordinem Aaron.
VERS. 6.-- « Dominus a dextris tuis; confregit in die irae suae reges. »
Dominus. Hic fit conversio ad Patrem. [Aug.] Quasi dicat: Et o Domine Pater, qui hoc jurasti, iste sacerdos qui est Dominus, sedens a dextris tuis, cui dixisti: Sede a dextris meis, confregit vel conquassavit reges, scilicet illos, qui volunt vel volebant delere nomen Christi. Conquassavit, id est infirmos reddidit, ut non possent quod volebant. Et hoc fecit in die irae suae, [Alcuin.] id est tempore occultae irae, quando cadentes super humilem lapidem conquassantur, vel ad excaecationem vel ad conversionem. [Aug.] In judicio autem futuro manifestius lapis cadens super eos conteret. Unde qui offenderit in lapidem illum conquassabitur, super quem autem ceciderit, conteret eum (Matth. XXI). Et nunc
VERS. 7.-- « Judicabit in nationibus, implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum. »
Judicabit in nationibus, [Cassiod.] id est in gentibus. Vide verborum proprietates, reges frangit pro superbia; populos judicat, id est punit propter communia peccata: utrosque tamen ut humilientur ad conversionem. Unde subdit: Implebit ruinas, id est humiles, non erectos, cadentes scilicet ab altitudine, qua contra Christum se erexerunt. Bene dico ruinas, quia Conquassabit capita multorum, vel multa in terra, [Aug.] id est in vita ista. Hic enim de multis superbis humiles facit. [Cassiod., Haym.] Vel in terra copiosa, alia littera, scilicet quae peccatores abundanter nutrit, sed unde ei ut hoc possit? ex humilitate passionis, de qua subdit:
VERS. 8.-- « De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput. »
De torrente, [Aug.] id est de fluxu mortalitatis nostrae, et de transitoria et de turbulenta passione bibit nascendo, moriendo. [Cassiod., Aug.] Et hoc in via quam ut gigas cucurrit, qua itur ad aliam mansionem. Et propterea, quia humiliatus est, et factus obediens usque ad mortem, exaltavit vel exaltabit Deus caput ejus, id est, propter hoc exaltavit eum Deus, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II) .
Collatio In Psalmum CIX: « Dixit Dominus Domino Meo, Sede, » Etc.
VERS. 4.--Imprimis nemo Christianus dubitat hunc psalmum esse de Christo Dei Filio, ex Matth. XXII. Quia tamen primus versus juxta Septuaginta, longe lateque dissidet a cortice litterae Hebraicae, opera pretium erit in medium proponere totum versum, secundum diversas omnium versiones; ac deinde particulatim, unamquamque dictionem, ex ordine excutere, si poterimus dijudicare absque contentione, unde tanta diaphonia nata sit, et quemadmodum tantum fidei sacramentum, a verborum sono recedentes, mystico et profundissimo extulerint sensu, quod non potuit fieri sine divina revelatione, extra carnem et sanguinem, quod autem Septuaginta Spiritu sancto pleni fuerint superius satis multis probatum est. Igitur sic habet Hieronymus juxta Hebraeos, populi tui spontanee erunt in die fortitudinis tuae, in montibus sanctis, quasi de vulva orietur tibi ros adolescentiae tuae; Nicolaus de Lyra, populi tui, principes tui, in die virtutis tuae, in decore sancto, de matrice aurorae, tibi ros adolescentiae tuae; Sanctes, populus tuus sponte veniet in die fortitudinis tuae, in pulchritudinibus sanctitatis, ex utero ab aurora fuit tibi ros nativitatis tuae; Pratensis, populus tuus cum oblationibus, in die virtutis tuae, in decoribus sanctitatis, ex utero ortus est tibi ros generationis tuae; interpretes pro Cajetano, populus tuus, spontanei, in die fortitudinis tuae, in decoribus sanctitatis, de vulva aurorae tibi ros nativitatis tuae; Pellicanus, populus tuus oblationes liberales, in die virtutis tuae in decoribus sanctitatis, ex utero aurorae, tibi ros generationis tuae; Munsterus, populus tuus, spontanearum est voluntatum, in die exercitus tui, in magnificentiis sanctitatis, ab utero aurorae, est tibi ros nativitatis tuae; translator ad Campensem, populus autem tuus in die triumphi tui, vota offeret cum sancta pompa. Ros enim nativitatis tuae ex utero aurorae est. Paraphrasis hujus, populus tuus spontaneas offeret et liberales oblationes tibi quo tempore apparebit omnipotentia tua, et omnimodus ille decor, qui te comitabitur; ante auroram enim cecidit qui te gratiosissimum faciet omnibus, ros nativitatis tuae. Nebiensis, populus tuus voluntarii in die virtutis tuae, in decoribus sanctuarii, ex matrice ab aurora, tibi ros adolescentiae tuae. Vide quatenus inter istos, non omnia conveniant, etiam si nihil aut parum ad LXX. Nunc singula retractemus. Tecum. Hanc particulam omnes vertunt, populus tuus, aut populi tui. Certe in Heb. prorsus, tecum, et populus tuus, ne uno quidem elemento distant. Quod si dictio scribatur punctis non notata est, tecum, vel populus tuus, Siquidem IMMEGA tecum AMMECA populus tuus. Nec est improbabile Judaeos hunc locum vitiasse sicut et nonnullos alios fidei praecipuos falsarunt, quod ex parte probavimus in prologo, et adhuc non erit otiosum, huc adducere illud Isa. II: Quia excelsus reputatus est ipse. Hieronymus hunc locum interpretatus ait, ubi nos diximus excelsus reputatus est ipse, Aquila interpretatus est, in quo reputatus est iste? Verbum Hebraicum vel ὑψωμα dicitur, id est excelsum, quod et in Regnorum libris, et in Ezechiele legimus. Vel certe in quo, et eisdem litteris scribitur ac pro locorum qualitate, si voluerimus legere, in quo, dicimus BAMEH. Sin autem excelsum vel excelsus legimus BAMAH, intelligentes ergo Judaei prophetiam esse de Christo, verbum ambiguum, in deteriorem partem interpretati sunt, ut viderentur non laudare Christum, sed nihili pendere. Deinde persequitur improbare talem interpretationem, ostendens non posse consistere.
Secunda particula, est principium. Hebraeus NEDABOTH, et deducitur a radice NADAB, id est libuit, voluntarius fuit, sponte obtulit. Ut Hieronymus verterit, duces spontanei, ut est in exemplari Fabri subaudiendo verbum erunt, quod non ponebatur in Hebraeo. Sanctes per adverbium extulit, addendo verbum veniet. At credimus Septuaginta secutos fuisse consuetudinem Hebraeorum in dictione altera ROSCH, quod est caput; ob id princeps, ob id principium. Consimiliter NADIB, proprie significat principem, praecipue munificum. Cur etiam non dicemus NEDABITH, sicut RESCHITH. Certe analogia est in communitate et congruentia et significantia. Siquidem Hieronymus, in caput Zachar. quinto, tradit iod et vau, in se mutuo frequenter transire. Et dicit: « Hic error in editione Vulgata frequenter inolevit, ut quia iod et vau litterae eadem forma sed mensura diversae sunt, altera legatur pro altera. Nec mireris quod dicat errorem, intelligit enim errorem quomodo obelum in prologo Paralip. Ubi vero (inquit) 243 obelus transversa scilicet virga praeposita est. Illic significatur quid Septuaginta interpretes addiderint ob decoris gratiam, vel ob Spiritus sancti auctoritatem, licet in Hebraeis voluminibus non legatur. » Haec ille.
In tertia particula, in die virtutis tuae, nulla est discrepantia. In quarta, in splendoribus sanctorum, vel decore sancto, decoribus, pulchritudinibus, magnificentiis, vel tantillum distant. Hieronymus autem vertit, in montibus ob affinitatem litterarum daleth et resch HARRE, montes, HADRE, pulchritudines. In quinta pene conveniunt, ex utero ante Luciferum. Id enim valet, ex utero aurorae, vel propinquius ad verbum, ex utero ab aurora, et ex utero ante Luciferum. Quod aliqui vertunt, orietur vel ortus est, non tam proxime respondet MEREHEM MISCHAR.
Ultima. Tibi ros generationis vel naturalitatis tuae. Ros competenter de Filio Dei dicitur: juxta illud Isa. quadragesimo quinto: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum. Dicitur praeterea generatio Filii aeterna, quia ros indicat mane, quod in Deo est aeternum, et principium in quo erat Verbum. Hoc mane non habet vesperam, ac ros de alto conceptus descendit, sic de Filio Dei canitur: A summo coelo egressio ejus, (Psal. XVIII) . Dicat aliquis qui potest consistere Judaeos lectionem hanc corrupisse, veluti causabamur in principio, cum tamen Hieronymus verterit populi tui, et non tecum quanquam responsio ad similem quaestionem jam aliquoties data esse satis deberet, tamen hic locus specialem ex ipsomet Hieronymo, etiam adversus calumnias Judaeorum, et eorum extortas expositiones, habet satisfactionem. « Siquidem interpretatus cap. Matth. XXII, ubi Christus Dominus principium hujus psalmi opposuit Judaeis ignorantibus, quomodo Christus esset filius David. David dicit testimonium quod posuit, de CIX psalmo sumptum est. Dominus igitur David vocabitur, non secundum id quod de eo natus est, sed juxta id quod natus ex Patre semper fuit, praeveniens ipsum carnis suae patrem. Judaei ad deludendam interrogationis veritatem, frivola multa confingunt, vernaculum Abrahae asserentes, cujus fuerit filius Damascus Eliezer, et ex ipsius persona scriptum psalmum, quod post caedem V regum, Dominus Deus Domino suo dixerit Abrahae: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. Quos interrogemus, quomodo Deus dixerit Abrahae ea quae sequuntur: Tecum principium in die virtutis tuae; in splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te; et: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Et respondere cogamus quomodo Abraham, ante Luciferum genitus sit, et sacerdos fuerit secundum ordinem Melchisedech, pro quo Melchisedech obtulerit panem et vinum, et a quo decimas praedae acceperit. » Hactenus ille. Certe, si minus recta foret editio Vulgata et ecclesiastica in hac parte nihil ageret Hieronymus praesertim contra Judaeos, qui statim irriderent hanc objectionem quae foret de contextu corrupto, et non veritate Hebraica. Caeterum ex hoc loco Hieronymi, constat quod gratis arguit interpretem Latinum Felinus, propterea quod ἀρχὴ verterit principium, cum ad Hebraismi veritatem vertere debuisset principatum. Nam id quoque significat ἀρχὴ omitto quid manifestissime disserat Augustinus de principio. Denique Chaldaeus Paraphrastes longe est ab omnibus, praesertim quantum ad extremam particulam. Populus tuus, domus Israel, qui incumbunt legi, in die concertationis praelii tui adjuvabis eos splendoribus sancti, misericordiae Dei praesto erunt tibi, tanquam ros descendens sedebunt confidenter nati tui.
VERS. 7.-- Implebit ruinas. Hieronymus, valles. Ergo legit GEOTH, a radice , id est vallis, sed nunc habemus GEUIOTH, id est, ut exponunt alii, cadavera, quae procul dubio dicuntur a cadendo, sicut ruinae a ruendo, quia tamen simpliciter implere cadavera haberet absurditatem, Munsterus addidit, implebit loca cadaveribus.
Chapter 116 of 157