Psalmus CXXVI
Psalmi Titulus: « Canticum Graduum Salomonis. »
Nisi Dominus aedificaverit domum. Titulus: Canticum graduum Salomonis. [Aug.] Iste est octavus gradus in figura Novi Testamenti, quod octonario numero signatur, ubi agitur de aedificatione domus Dei, id est Ecclesiae per verum Salomonem facta, id est per Christum, qui est verus pacificus, qui fecit utraque unum (Ephes. II), et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judaeorum et gentilium construxit. In cujus rei significatione, Salomon templum aedificavit (III Reg. VI). Unde congrue hic additur, praeter solitum Salomonis, quia is aedificavit templum in figura veri pacifici, scilicet Christi qui aedificat Ecclesiam, ut dictum est, de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ideo Psalmus ait: Nisi Dominus aedificaverit domum (Psal. CXXVI) . In hoc spes ponenda, non in ullo hominum, quia et ille Salomon cecidit, qui templum aedificaverat. Ille enim Salomon vehemens amator fuit mulierum, et usque adeo laqueus fuit illi illa cupiditas, ut idolis a mulieribus sacrificare cogeretur (III Reg. XI). Et est sensus tituli; hic est Canticum graduum Salomonis, id est laetitia de ascensu, scilicet de aedificatione et provectu Ecclesiae, quam Christus aedificavit.
Intentio: Monet ascendere. Modus: [Cassiod.] Bipartitus est psalmus. Primo dicit quomodo ascendentes se habere debeant, id est ut discant, quod aedificatio non nisi a Deo est, et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo dicit quae sit haereditas, et quomodo collecta, ibi, ecce haereditas. Ne quis ergo alium aedificatorem acciperet, nisi Dominum, ait:
VERS. 1.-- « Nisi Dominus aedificaverit domum; in vanum laboraverunt qui aedificant eam. »
Nisi Dominus. [Hilar.] Quasi dicat: Jam venit Jesus, jam de captivitate nos reduxit, jam civitas aedificatur Jerusalem; sed discant ascendentes, quod aedificatio et custodia non est nisi a Deo, et exaltatio in futuro non erit nisi post humiliationem. Etsi enim laeti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est praesumendum alicui, quia nisi Dominus, id est Christus, aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, etc. [Aug.] Dominus Christus aedificat sine cooperante interius, frustra laborant praedicatores foris loquentes tanquam ministri aedificationis, et custodes aedificatorum. Domus est populus civitas Dei: ad hanc ascendit omnis qui proficit; cadit ab hac omnis qui deficit, amando Deum ascendis, amando saeculum cadis. [Cassiod.] Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. Nisi, ergo, Dominus aedificaverit, hanc domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam, quia neque qui plantat aliquid est, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III). [Aug.] Omnes autem in hac aedificatione laborant, qui in Ecclesia praedicant verbum Dei, ministri sacramentorum Dei. Postquam egit de aedificatione, subdit de custodia, dicens:
VERS. 2.-- « Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. »
Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Ecce de domo transit ad civitatem, quae plures habet domos, ut nec in singulis, nec in munita collectione sit praesumptio, et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quae de diversis inducitur, sint diversa, una tamen est Ecclesia, quam utraque significant. Deinde ne aliqui velint exaltari, ante humiliationem conversus ad illos, ait:
VERS. 3.-- « Vanum est vobis ante lucem surgere: 282 surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. »
Vanum est; [aug.] quasi dicat: Vanus est labor et custodia civitatis, nisi Dominus operetur, et etiam vanum est vobis surgere ante lucem id est Christum. Surgere est exaltari et securos esse, quasi dicat: Vanum est vobis, si surgitis antequam lux surgat. Lux Chrislus est, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I) . Post quem surgendum est non ante, ut ille facit qui se ei praeponit, volens hic esse altus, ut ille humilis fuit, ut filii Zebedaei voluerunt: qui antequam humiliarentur secundum passionem Christi, sibi loca eligebant, ubi sederent in regno Dei, unus ad dexteram, alius ad sinistram (Matth. XX). Ante lucem volebant isti surgere, sed surrectio, id est exsultatio, sequitur sessionem, id est humiliationem, ut lux nostra sit Christus. Post mortem surrexit altius. Ideoque subdit: Surgite autem postquam sederitis, scilicet peracta sessione, id est post humiliationem. Dico, postquam sederitis, non dico sedere ad judicandum vel gaudendum, sed ad humiliandum. Unde subdit, qui manducatis panem doloris. Sessio enim aliquando humilitatem significat, aliquando honorem judicandi. Hic autem humiliationem designat, quod ostenditur per hoc quod ait, qui manducatis panem doloris. Manducat panem doloris, qui gemit in hac peregrinatione, qui in valle plorationis de afflictione se reficit, dicens: Factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI) . Et quasi quis diceret: Modo sedere jubemur, modo surgere promittitur nobis; sed quando hoc erit? subdit:
VERS. 4.-- « Cum dederit dilectis suis somnum. »
Cum dederit somnum, (Aug.) id est mortem temporalem, in qua est secura pausatio. Dederit, dico, dilectis suis. Post mortem enim surgent dilecti. Dominus enim post mortem exaltatus est. Ergo et tuam exaltationem post mortem spera. Sede ergo prius, et sic surges.
PARS II. VERS. 5.-- « Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. »
Ecce haereditas Domini. [Cassiod., Aug.] Secundo dicit quae sit haereditas, et quomodo collecta. Quasi dicat: Dilecti post somnum surgent. Et qui sunt dilecti? Filii: qui filii? qui sunt fructus ventris. Et istis quid erit? Ecce his erit tunc haereditas Domini. Quae est illa haereditas? ecce, merces, id est vita aeterna. Attende quod ait, fructus ventris. Non omnes filii Ecclesiae, quae quasi quaedam mulier, in dolore parturit, sunt fructus ventris, sed soli boni. Venter enim Ecclesiae, ut Eva, in dolore parturit filios bonos et malos, ut Rebecca geminos inter se dissidentes utero gestabat (Gen. XXV), quos cum partus apparuisset, discernit et dilexit Jacob. Ita et Ecclesia in cujus figura dictum est: In dolore paries filios (Gen. III) , bonos parit et malos. Unde Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio (Gal. 4) . Boni vero sunt fructus ventris, ut Jacob dilectus matri, horum est merces, surgere post sessionem; laetari post panem doloris. Modo ergo dolor et gemitus est eis; sed in resurrectione haereditas tunc apparebit partus Ecclesiae, tunc videbitur qui sint, sed per quid acquisiti sunt hi filii? per sagittas, quia
VERS. 6.-- « Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum. »
Sicut sagittae in manu, etc. [Hilar., Cassiod.] Vel ita, ecce haereditas. Quasi dicat: Qui sunt dilecti? Ecce haereditas Domini, scilicet filii, renati ex aqua et Spiritu sancto, isti sunt haereditas. Qui tales sunt, merces fructus ventris, id est sunt merces reddita homini Christo, qui est fructus uteri virginalis, qui eos acquisivit per obedientiam passionis. Unde: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem (Psal. II) . [Aug.]. Et nota quod secundum hanc lectionem est hic psalmi partitio. Sicut sagittae. Quasi dicat: Sed unde facta est tanta haereditas? per sagittas, quia sagittae in manu potentis, sunt excussae, id est apostoli excussi per manum Christi, usque ad fines terrae ierunt, quia potens Dominus, dum fortiter de arcu sacrae Scripturae sagittas excussit, usque ad fines terrae pervenerunt illae excussae. Apostoli autem dicuntur sagittae, quia sunt missi a Domino, velut sagittae celeriter omnia transeuntes, et sine errore ferientes. Sic sunt autem et filii excussorum excussi, quomodo et illae excussae. Ita et filii. Quasi dicat: Et, sicut sagittae in manu potentis sunt excussae, ita filii excussorum, id est apostolorum, sunt excussi, id est missi, et sic acquisita est haereditas. Dicuntur ergo apostoli, quia missi a simili sagittarum. Vel excussi dicuntur apostoli quia ipsi sunt, quibus dictum est a Domino: Cum exieritis de civitate in qua non audierint vos, excutite pulverem de pedibus vestris (Matth. X) . Sed dicet aliquis quod propter hoc videntur dicendi excutientes, non excussi, et secundum hoc melius deberent dici filii excutientium quam filii excussorum. Ad quod respondemus, quod propter hoc bene possunt dici excutientes. Verum et quod excutitur, ut pulvis, excussum dicitur, et unde excutitur aliquid ut vestis, et secundum hoc bene dicuntur apostoli excussi. Vel potius alia sententia est hic, quam praetermittere minime debemus. Ideo enim forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet, et discedant ditiores homines, quia clausum invenerunt, quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent. Sciendum ergo filios excussorum dictos esse apostolos filios, prophetarum, qui dicuntur excussi. Excuti enim aliquid dicitur, ut saccus, ut exeat quod intus latebat clausum. Prophetae ergo clausa continentes sacramenta, excussi sunt a praedicatoribus, accedente eorum diligentia et Domino aperiente, et quae abscondita erant, prodierunt aperta sicut illud Isaiae. Obscurum erat: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit (Isa. I) . Hoc involutum aliquis praedicator excutiens dixit: Venit bos triturans de gente Judaeorum, quia inde triturantes apostoli; omnis enim qui praedicat verbum Dei, monet, objurgat, terret, triturat aream, bovis implet officium. Asinus vero est populus veniens de gentibus, ut insidat ei Christus, significatus in Evangelio per pullum asinae, cui nullus insederat (Matth. XXI), quia ad eum nec lex missa, nec propheta. Utrique populo Christus est in praesepi, utrique cibus est in altari. Ecce qualiter illud involutum excussum est. Ideoque prophetae dicuntur excussi, quibus excussis generati sunt apostoli. Vel ita, apostoli sunt excussorum filii qui a manu Dei sunt missi, usque ad fines terrae. Et est sensus litterae. Quasi dicat: quomodo collecti sunt filii? ecce, quia, sicut sagittae sunt in manu alicujus potentis hominis, ut eas mittat ad feriendum, ita filii excussorum, id est apostoli, filii prophetarum sunt missi a manu Dei. Et,
VERS. 7.-- « Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis; non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta. »
Beatus vir est ille qui implevit desiderium suum ex ipsis praedicatoribus, [Aug.] quod facit qui non amat saeculum. Qui enim desiderio saeculi plenus est, non est quo intret, quod illi praedicaverunt. Funde ergo quod portas, et sic fies capax ad id quod non habes. Et vere beatus est qui implet, quia non confundetur cum loquetur in porta, id est in Christo, inimicis suis quia non erubescit qui in Christo loquitur, et ejus honorem quaerit, non suum. Vel non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta, id est in communi, ut omnes noverint quid loquatur.
Collatio In Psalmum CXXVI: « Nisi Dominus Aedificaverit Domum, » Etc.
VERS. 3.-- Vanum est vobis ante lucem surgere; surgite postquam sederitis. In D. Hier. non est, surgite: Frustra est vobis de mane consurgere, postquam sederitis. Pratensis, aliter, vanum est vobis diluculo praevenientibus surgere, retardantibus sedere. Et ad consimilem modum pene caeteri. Translator tamen ad Campensem, quasi accedit ad D. Hier. Frustraneum est si postquam quieveritis quam maturrime surgatis. Porro in Hebraeo est una particula, quae per se significat mane surgere, ac mox sequitur altera significans simpliciter surgere MASCRIME QUM, quod est ad verbum mane surgentes, surgere. LXX sensum tenuerunt. Deinde, postquam sederitis, non est ab Hebra. alienum MEAHARE SCHEBET. Quasi dicat: a post sedere, quam locutionem non agnoscit latina consuetudo.
Panem doloris D. Hiero. ad Marcellam, de hoc loco disceptat in haec verba: Inveni pro pane doloris, scriptum LEHEM HAATZABIM., quod Aquila interpretatus est, ἄρτον διαπονηματῶν, id est panem elaborationum. Symmachus, ἄρτον μακοπαθουμένον, quod exponunt panem aerumnosum. Quinta editio et Theodotion, qui in caeteris cum LXX translatoribus facit, panem idolorum. Sexta, πλάνης, id est erroris. Nec mirandum est de Aquila, si διαπονήματν, pro idolis ponat, cum opera manuum hominis sint, et prophetice populus arguatur ad templum diluculo frustra consurgere, et post quietem ad sanctuarium festinare cum idola Dei honore venerentur, secundum quod Ezechiel scripsit in ipso templo, sacrificare idolis sacerdotes. Ut autem plenius adducaris pro dolore in Hebr. idola posita, hoc ipsum verbum, hoc est ATZABIM etiam in CIII psalmo scriptum est. LXX quoque idola transtulerunt. Nam et in eo loco ubi legimus, idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum, in Hebr. habetur, ATZABEHEM, quod Aquila interpretatur elaborationes eorum. Unde cum ita veritas se habeat, non frustra quidam laboris panem, aut haereticorum intelligunt sacramenta, aut vitae istius miserabilis et aerumnosae interpretantur laborem, apud quam in sudore faciei comedimus panem nostrum, et inter spinas et tribulos, brevis vitae alimenta nascuntur (Gen. III).
VERS. 4.-- Merces fructus ventris. Ex Hebr. videtur quod fructus sit nominandi casus, eo quod scribitur SACAR PERI. Alioquin, juxta hebraismi proprietatem, dicendum foret SECAR, ut esset in statu constructionis. In Graeco tamen manifeste est casus paternus, quomodo etiam interpretatur August. ὁμισθός τοῦ καρποῦ τῆς γαστρός. Igitur juxta rectum casum, Christus fructus ventris, est merces filiorum, qui dilecti sunt haereditas Domini. Juxta vero possessivum, mater Ecclesia parturit filios ventre charitatis et fidei, ac merces hujus fructus ventris, erunt filii in resurrectione particulari.
VERS. 5. Ita filii excussorum. Hier. et pene caeteri, filii juventutis aut adolescentiae. Caeterum NAAR, significat excutere. Hinc passivum NEURIM, id est excussi. Est praeterea quandoque nomen adolescentiam sonans, quomodo acceperunt alii interpretes. Excussos autem D. Hier. ad Marcellam attestatur LXX transtulisse pro juvenibus, ut intelligamus robustos, vegetos, ac expeditos. Et in corroborationem ejus adducit Neem. cap. IV, ubi legimus: Media pars juvenum eorum faciebat opus, et media pars parata erat ad bellum, et lanceae et scuta, et arcus, et loricae. LXX dixerunt, Medii excussorum faciebant opus, et medii eorum, habebant hastas et scuta, et arcus et thoraces. Alteram quoque translationem prosecutus est, ut intelligas adolescentiae populos, Christianos exacuti sensus.
VERS. 7.-- Desiderium suum. Omnes alii habent pharetram suam, ex Heb. ASCHPATHO. Sed LXX per metaphoram intellexerunt reconditum gaudium, speique plenitudinem, qua homo spiritu intentus, quasi sagitta directa coelestia penetret. Nostra etenim conversatio in coelis est. (Philip. III) . Cur vero in Hebr. pro desiderio pharetra posita sit, explicat D. Hieron., in Commentariis, etc., ut quia sagittas praemiserat, in comparationem sanctorum, consequenter pharetram sagittis inferat explendam. Chaldaeus παραφαστικῶς interpretatur scholas.
Chapter 133 of 157