Skip to the text

Psalmus CXXXI

Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »

Memento, Domine, David. Titulus: Canticum graduum. [Aug.] In hoc decimo tertio gradu, jam humilis et mansuetus satagit de aedificatione spiritualis domus Dei, ut et David ad litteram fecit, qui domum Deo aedificare voluit. Et congrue post gradum humilitatis agit de aedificatione domus, quia per humilitatem efficitur aliquis domus Dei. Unde: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? (Isa. LXVI)

Intentio: [Cassiod.] Monet ut et nos et alios aedificemus domum Deo. Modus: tripartitus est psalmus. Primo ostendens votum aedificandi domum, precatur ut impleat. Secundo ostendit domum aedificatam: et ubi? ibi, ecce audivimus eam in Ephrata. Tertio dicit promissiones Dei factas, aedificatae Sion, ibi, juravit Dominus David. [Aug.] Volens ergo aedificare domum Domino, ait in persona totius Christi, o

VERS. 1.-- « Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. »

Domine Pater, memento David, [Aug.] spiritualis manus fortis, qui in mansuetudine diabolum vicit; Et omnis mansuetudinis ejus. Ad litteram, David rex ille filius Jesse, valde mansuetus fuit. Adeo ut Sauli malum pro malo non redderet, quando in spelunca ad quam divertit Saul causa purgandi ventrem datus est in manus ejus: cui pepercit David, nolens cum occidere: erga quem tantam servavit humilitatem, ut illum regem, se vero canem aut pulicem fateretur (I Reg. XXIV). Sed non de illo hic agitur, imo de ejus significato. Per illum enim typice significatur ille unus homo, cujus vox saepe in psalmis auditur, scilicet totus Christus caput et corpus, cujus humilitas et mansuetudo commendatur hic:

VERS. 2.-- « Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. »

Sicut juravit. [Aug.] Quasi dicat: Ad hoc memento ut impleat sicut juravit et votum vovit, id est sicut firmiter promisit, et ex voto voluntatis Domino Deo Jacob, id est futura attendentium, id est ita memento David ut impleat quod promisit Deo. Nemo praesumat viribus suis, reddere quae vovit. Qui enim te hortatur ut voveas, ipse te adjuvat ut reddas. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est si sua non quaerit, sed gaudet de communi. De propriis enim fuerit mala.

VERS. 3.-- « Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei. »

Si introiero in, etc. usque, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. [Alcuin.] Hucusque littera suspenditur. Et est aposiopesis. Ac si diceret: Si hoc vel illud fecero, nunquam de caetero mihi credatur. [Aug.] Quasi dicat: Juravit David Domino dicens: Si introiero in tabernaculum domus meae, id est si quaesiero quae mea sunt, non quae Dei. Quasi dicat: Non quaeram. Sciebat enim se proprio impediri, ne fiat locus Deo, et si ascendero in lectum strati mei, id est si acquievero carni, quasi non acquiescam. Ideo dicit ascendero, quia res privata superbos facit. Et

VERS. 4.-- « Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem. »

Si dedero somnum, [Aug.] id est carnalem delectationem oculis meis mentis. Quasi dicat: Non dabo; terrenae felicitates somnia sunt dormientium, quae cito transeunt. Quomodo enim qui videt thesauros in somnis dormiens dives est, sed evigilans nil reperit, sic qui dormiunt torpentes in divitiis et voluptatibus saeculi, cum evigilaverint post hanc vitam, nihil invenient in manibus suis: quod iste se non fecisse qui vult invenire locum Domino dicit: Si dedero somnum oculis meis, Et ut plus dicam, Si dedero palpebris meis dormitationem quod minus est quam dormitio. Quasi dicat: Non dabo, est qui non dormit, sed dormitat. Modo enim retrahitur a terrenis, modo revolvitur, illo crebro inclinat caput tanquam qui dormitat. Dum ergo quod minus est, a se removet, de se plus dicit,

VERS. 5.-- « Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. »

ET, [Aug.] ut etiam minus dicam, id est quod minus est a me removeam. Si dedero requiem temporibus meis. Quasi dicat: Non dabo. A requie temporum somnus venit ad oculos, quia dormituris tempora gravari incipiunt, et cum senserint sibi gravari tempora jam imminet somnus. Cum ergo aliquid temporale te incipit delectare ad peccatum, jam gravantur tibi tempora; sed ne des te illi delectationi, et somnus non venit ad oculos. Ista cogitatione quasi confricans frontem excutis somnum, et speras locum Domino, donec inveniam. Quasi dicat: Non introibo in tabernaculum, non ascendam in lectum, nec caetera quae sequuntur faciam, donec inveniam locum Domino, non quod post illa faciat, sed in loco parato in se et in aliis requiescit Deus ac si diceret: Non illa faciam, sed istud ideo dicit inveniam, quia diu quaesivit. Locum enim Domino in se quaerebat, qui super humilem et quietum requiescit (Isa. LXVI). Locus autem Dei est, si sua deserit re, vel saltem amorem si se non amat, sed Deum. Deinde quod dixerat locum, dicit tabernaculum, subdens, tabernaculum Deo Jacob. Tabernaculum dicitur secundum praesentem statum, in quo militatur. In futuro erit domus pacis, ubi pausabitur. In tabernaculo adhuc gemimus, in domo laudabimus, quia gemitus est peregrinantium laudatio, jam in patria conmorantium [Cassiod., Hilar.] Et nota quod Deo Jacob dicit se solvisse, sicut supradixit promisisse. Vel ex persona Christi capitis potest legi ab illo loco: Si introiero. Quasi dicat: Juravit David, id est Christus, dicens: Si introiero in tabernaculum domus meae, scilicet coelestis habitationis. Tabernaculum enim coelestis et habitatio. Et si ascendero in lectum strati mei, id est ad dexteram Patris, ubi est requies et finis laborum. Et si dedero somnum oculis meis, id est requiem mortis triduanae. Deinde aliis verbis idem repetit, et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob, [Alcuin.] id est Ecclesia sancta praedicatione, donec fundata sit aposiopesis. Quasi dicat: Non amplius credatur mihi.

PARS II. VERS. 6.-- « Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis sylvae. »

Ecce audivimus. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi ostenditur aedificata domus, et ubi: et precatur ut exaltetur, et ne Judaei penitus, sint alieni. Quasi dicat: Hoc promisit David et implevit. Nam ecce audivimus eam neutraliter, [Haym., Gl. int.] scilicet locum, sedem, domum; vel eum scilicet locum vel Deum; vel, eam. Quam eam? scilicet sedem Domini. In Ephrata. Ephrata enim interpretatur speculum. [Aug.] Domus ergo Dei futura in lege et prophetis praedicata est, in quibus fuit imago et umbra. Inventa autem est in gentibus, unde subdit: Invenimus eum, vel eam in campis sylvae, id est in gentibus incultis, ubi erant vepres idololatriae, quia quod in imagine, id est in figura praedicatum est Judaeis, in fide gentium manifestatum est. Unde: Misit Dominus Verbum in Jacob, et cecidit in Israel (Isa. IX) . Vel ad litteram ita: Ecce audivimus eum, [Hilar.] scilicet Dominum nasciturum, in Ephrata. Haec est Bethlehem ubi natus est Dominus. Et invenimus eam in campis sylvae. Auditum quippe est nasci in Bethlehem, sed propter fidem gentium in campis sylvae compertus est. Et ut amplius confirmet, dicit se introisse, subdens:

VERS. 7.-- « Introibimus in tabernaculum ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. »

Introibimus. [Aug.] Quasi dicat: Nos quoque perseverando in militia, non tantum invenimus, sed introivimus. Vel, introibimus in tabernaculum ejus Dei Jacob. Qui intrat ut habitet ipse, a Deo habitatur; ad hanc domum pertinet, qui aliis tanquam vivis lapidibus charitate compaginatus est. Intrat ergo qui diligit; et qui intrat, domus Dei efficitur. Et etiam adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus Domini. Domus Dei est ubi debet adorari, praeterquam non audit Deus ad vitam aeternam. Ille ad domum Dei pertinet qui charitate compaginatus est aliis. Et est sensus: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus, Dei, id est ita quod de eis erimus, in quibus stant pedes ejus. Hi sunt qui perseverant usque in finem. Vel ita, ut ad ipsam domum referatur ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus, scilicet domus Dei. Locus ubi stant pedes domus Domini, Christus est, in quo perseverant. Deinde conversus ad Dominum ait:

VERS. 8.-- « Surge, Domine, in requiem tuam: tu et arca sanctificationis tuae. »

Exsurge, Domine, [Aug.] ei dicitur hoc qui dicit: Dormivi conturbatus (Psal. LVI) . Quasi dicat: ut haec praedicta fiant, o Domine, surge a morte in requiem tuam, ut jam non conturberis, quia mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI) . Et, o Domine, te prius exaltato, exaltetur postea Ecclesia, tu et arca, quasi dicat: Surge: Tu, prior et arca; [Cassiod.] non arca Noe vel Testamenti, quae figura fuit, sed sanctificationis tuae, id est Ecclesia surgat quam sanctificasti. [Aug.] Haec sibi resurrectionem non promitteret, nisi prius resurgeret caput. Et, te eunte ad Patrem

VERS. 9.-- « Sacerdotes tui induantur justitia: et sancti tui exsultent. »

Sacerdotes tui induantur justitia, [Aug.] id est regale sacerdotium induatur fide, quia justus ex fide vivit (Habac. II) . Unde Petrus ait: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, et populus acquisitionis. Et sancti tui (I Petr. II) , id est membra tua, accepto pignore Spiritus sancti, exsultent, id est laetentur, spe resurrectionis. Et accepit eosdem sacerdotes et sanctos, scilicet omnes fideles. [Alcuin.] Vel per sacerdotes significat praelatos Ecclesiae, per quos, subjectos fideles; arcam vero quam surgere precatus erat, per partes ipsius Ecclesiae distinguit dicens: Sacerdotes tui, id est praelati, induantur justitia, et aliis virtutibus. Ut enim in veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis vestium utebantur, ita hi evangelici sacerdotes 287 diversis virtutibus adornantur. Haec sunt ornamenta quae Deus exigit. Quae enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa evangelici sacerdotes in cordibus habere debent. Et sancti tui, [Alcuin.] id est minores et subditi exsultent. Deinde ex persona ipsius David rogantis Deum Patrem, subditur:

VERS. 10.-- « Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui. »

Propter David servum tuum non avertas faciem, [Aug.] penitus a Judaeis, o Deus Pater, faciem Christi tui; quia enim Christus a Judaeis, a quibus crucifixus est, faciem suam avertit ad gentes, rogatur propter reliquias Israel, ut salvae fiant: quod in apostolis et in pluribus aliis impletum est. Et nota quod ait, propter David, ac si diceret: Mei etiam memento, ut propter me Judaeos funditus non repellas.

PARS III. VERS. 11.-- « Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum; De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. »

Juravit Dominus. [Cassiod.] Tertia pars ubi dicit promissiones Dei factas aedificatae Sion, id est Ecclesiae. Et loquitur David in sua vel totius Christi persona. Quasi dicat: Bene dico, propter David, quia Dominus juravit veritatem David illi actuali filio Isai. Et non frustrabitur eum David. [Aug.] Vel secundum aliam litteram, non poenitebit eum scilicet Dominum. Poenitere dicit Dominus, non propter consilii, sed operis mutationem. Non enim poenitentiam patitur Deus, aut in aliquo fallitur, ut velit corrigere in quo erravit. Sed quomodo homo qui poenitet mutare vult quod fecit, sic ubi audis, quia poenitet Deum, mutationem ipsam intellige. Aliter facit illam Deus, aliter tu. Tu enim facis, quia erraveras; ille facit, quia vindicat vel liberat. Juravit dico, dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Poterat dicere, de fructu femoris tui, sed significantius ait, de fructu ventris tui, quia de femina tantum natus est Christus, quo, id est ad quam feminam vir non accessit. Unde et illud, ex cantu Ecclesiae: Et exivit per clausam portam lux et decus. Christus positus est super sedem David patris sui, juxta illud: Et dabit illi Deus sedem David patris sui (Luc. I) . [Alcuin.] quia quod David temporaliter rexit, Christus spiritualiter. Et non modo illum ponam super sedem throni, sed etiam,

VERS. 12.-- « Si custodierint filii tui testamentum meum: et testimonia mea haec quae docebo eos. »

Si custodierint filii tui testamentum meum [Aug.] tunc et filii eorum sedebunt. Meritum videntur facere parentes filiis suis, per hoc quod dicit: Si custodierint filii tui, et filii eorum sedebunt. Sed sciendum est quod homines spem suam dicunt filios generare et relinquere, filii spes eorum sunt. Ideo filiorum nomine spem posuit; per filios autem filiorum fructus spei accipitur. Et est sensus: Si filii tui, id est spes filiorum tuorum, custodierint testamentum meum, [Rem., Hay.] scilicet pactum baptismi, id est si filii tui bene sperantes custodierint pactum baptismi, Et testimonia mea, id est praecepta vitae, scilicet haec quae docebo eos, non quae ipsi sibi constituunt.

VERS. 13.-- « Et filii eorum, usque in saeculum sedebunt super sedem tuam. »

Et filii eorum [Aug.] id est fructus eorum usque in saeculum, id est in aeternum, sedebunt super sedem tuam, id est tales fructus habebunt, ut spes eorum non fallat; sed veniat quo sperat. Vel ita: Per filios accipe homines, per filios eorum imitatores: et est: Si custodierint filii tui, id est homines ex te nati, testamentum et testimonia mea haec quae docebo eos. Hoc non mutatur. Et etiam, filii eorum, id est sequaces eorum, si custodierint, et distingue, et postea inferas, usque in saeculum, [Alcuin.] id est quandiu durabit hoc saeculum, sedebunt filii tui et filii eorum super sedem tuam, id est spirituales reges sui et aliorum erunt ut tu temporalis; si custodierint, sedebunt. [Aug.] Quid ergo si non custodierint, perit promissio? non, quia si in te non impletur, impletur in alio. Nam et filii David sunt non stirpe, sed cultu Dei et fide. Si ergo non custodiunt testamentum meum, non sunt filii. Non ergo glorieris de carne. [Alcuin.] Vel ita, ut per David intelligatur Christus, et agit de promissione facta Christo hoc modo: Juravit Dominus Pater David, id est Christo veritatem et non frustrabitur, vel poenitebit eum, dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, id est, illos quos paries ad fidem, o tu Christe, faciam reges, sed non tamen omnes, sed custodientes testamentum: Si tamen, custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos. Hoc non mutatur, et filii eorum si custodierint, sedebunt super sedem tuam, id est participes erunt tuae beatitudinis, ut sicut es regiae potestatis, ita et ipsi pro modo suo Et hoc usque in saeculum, id est in aeternum. Hoc est illud saeculum, cujus non erit finis. Ac si diceret: non est temporale praemium, sed aeternum.

VERS. 14.-- « Quoniam elegit Dominus Sion; elegit eam in habitationem sibi. »

Quoniam elegit Dominus, [Hilar.] quasi dicat: Hoc promisit Deus, et gratis, non pro meritis, quoniam elegit Dominus sola gratia Sion, id est Ecclesiam. Ad quid elegit eam? in habitationem sibi, ut spiritualiter habitet, qui ubique est. Elegit, dicens:

VERS. 15.-- « Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. »

Haec est requies mea. [Aug.] Verba Dei Patris sunt haec, quia sic amat nos Deus, ut dicat se requiescere in nobis, si nos requiescamus in illo. Non enim ipse aliquando turbatur aut requiescet in se; sed dicit se requiescere in nobis, quia nos in illo requiem habemus. Haec est ergo requies mea, [Hilar.] ubi scilicet requiesco. Et hoc in saeculum saeculi, quia durat in aeternum. Hoc ad litteram non posset dici, cum saepe sit eversa illa terrena Jerusalem, hic, id est in Ecclesia habitabo, non merito suo, sed quoniam elegi eam dans benedictionem.

VERS. 16.-- « Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus. »

Et benedicens benedicam jugi benedictione viduam ejus [Cassiod., Aug.]. Vidua est anima omnis quae intelligit se desertam omni auxilio, nisi solius Dei, et ego saturabo panibus, scilicet coelesti pane. Deus enim est panis qui in carne se lac fecit; quos saturabo? pauperes ejus Sion, scilicet non praesumentes de se, sed de Deo. Unde alibi: Edent pauperes et saturabuntur (Psal. XXI) . Superbi vero saturati sunt in se, nec saturabuntur; sed humiles quanto plus esuriunt, tanto plus manducant; et tanto plus esuriunt, quanto magis manes sunt a saeculo. Plenus fastidit, et quidquid illi daturus est respuit.

VERS. 17.-- « Sacerdotes ejus induam salutari. Et sancti ejus exsultatione exsultabunt. »

Sacerdotes ejus, [Aug.] id est genus electum, scilicet omnes fideles induam salutari, id est Christo, secundum illud: Quotquot in Christo baptizati estis Christum induistis (Gal. III) . Et sancti ejus, idem qui et sacerdotes, exsultatione exsultabunt, quia induti sunt salutari. [Alcuin.] Non enim in se lux sunt, sed in Domino. Vel distingue inter sacerdotes et sanctos, sicut supra. Et est: sacerdotes ejus, id est praelatos induam salutari, id est Christo, ut honesti sint ad docendum, et sancti ejus id est subditi exsultatione exsultabunt de Christo.

VERS. 18.-- « Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo. »

Illuc, vel illic, vel, ibi producam, vel suscitabo cornu David, [Aug.] id est Christum, ut de Christo praesumatur. Ipse est enim altitudo quam significat cornu non carnalis, sed spiritualis. Ipse est qui baptizat potestate et auctoritate. Ergo secure in eo exsultant, qui bene per cornu significantur, quia cornu carnem excedit, et Ecclesiae altitudo spiritualis, quae carnem excedit Christus est, qui per gratiam nobis carnem vincere praestat (Joan. V), cui Joannes lucerna paratur. Unde subdit: Paravi lucernam Christo meo. Haec lucerna est Joannes qui illum ostendendo praedicat, dicens: Hic est qui baptizat (Joan. I) , [Alcuin.] qui Joannes praecurrens Christum nuntiat, homines baptismo assuefaciens viam praeparat Verbo. Ipse enim est praeco Verbi, paranymphus sponsi, lucerna Christi. Inde est quod in diebus quibus festum non celebratur, unus cereus ante Evangelium defertur. Hic est Joannes qui Christum praecessit praedicando, baptizando. In festivis autem diebus duo cerei praecedunt, quia bini et bini sunt missi apostoli ad praedicandum in Judaeam ante Christi mortem et resurrectionem (Luc. X).

VERS 19.-- « Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. »

Inimicos autem ejus, id est Christi, induam confusione. [Cassiod.] Hoc faciet Filius, cui omne judicium datum est. [Aug.] Sed nota Patrem qui hic loquitur facere quod Filius facit. Super ipsum autem Christum efflorebit sanctificatio mea. Non tantum erit, sed et efflorebit, quia ipse solus sanctificat, et nemo alius. In eo floret ad gloriam sanctificatio a simili arboris, quae cum floret pulchrior est. Floret ergo ad gloriam sanctificatio in Christo, in quo est potestas sanctificationis. In homine autem qui fenum est, cujus omnis claritas est, ut flos feni (Isa. XL), non posset florere.

Collatio In Psalmum CXXXI: « Memento, Domine, David, » Etc.

VERS. 1.-- Mansuetudinis ejus. D. Hieronymus et alii transferunt, afflictionis ejus. Et licet afflictio quam patienter perpessus est David, ejus mansuetudinem plus satis patefecerit, verumtamen apud Hebraeos quoque, qui hic legunt UNNOTHO, ANAU significat mansuetum et humilem a themate ANAH hoc est humiliavit, oppressus est.

VERS. 5.-- Et requiem temporibus meis. Istud non habetur in Hebraeis codicibus. « Multa autem ut manifestum est, a septuaginta viris, Hebraicae lectioni non otiose addita comperimus, inquit D. Ambrosius, ac superius multo pluribus ostensum est. » sciendum tamen hic non accipi tempora, pro aetatum spatiis, sed, pro capitis lateribus, quod apertius liquet ex Graeco τοῖς κροτάφοις.

VERS. 6.-- Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis sylvae. Faber contendit debere legi eum in masculino, quia praecessit, locum. Quod si in feminino legeretur, non haberet quo referretur, nisi foris emendicetur, quemadmodum D. Augustinus subaudit sedem. Et recte tamen ex Hebraeo, tum ex Graeco SCHEMAANUHA audivimus eam, METZANUHA invenimus eam, Graece αὐτήν. Verum est tamen D. Hieronymum, bene vertisse sub masculino; non enim debet, ut ipse saepius admonet, reddi verbum verbo.

VERS. 7.-- In loco ubi steterunt pedes ejus. Hebraice legitur LAHADOM RAGLAU, hoc est scabellum pedum ejus; quod et eodem recidit. Nam et locus ubi pedes stant, scabellum utique solet esse, ac utrobique humilis praedicatio apostolorum, et fidelium perseverantia congruenter insinuatur.

VERS. 8.-- Sanctificationis tuae. Hebraice dicitur UZECA, homo est fortitudinis tuae. Atqui sancti sunt, qui amore Dei firmiter roborati sunt: et sanctum, firmum sane dicitur. Unde Chaldaeus paraphrastes, et arca in qua est lex tua.

VERS. 11.-- Non frustrabitur eum. In feminino genere legitur in Hebr. in Graeco similiter MIMMENAH, αὐτήν. Caeterum legunt divi Hilarius 288 et Augustinus sub masculino. Ille refert ad David, hic ad Deum, quia legit, non poenitebit eum. Qui vero sub feminino, respiciunt veritatem, a qua Deus non avertetur. In sensu nulla est discrepantia. Nec magni negotii est, mutuum transitum fieri in quavis lingua similitudinis cognatione.

VERS. 16.-- Viduam. D. Hieronymus vertit venationem, et caeteri viaticum, escam, victum aut quid simile. At Graeci trifariam variant. Quidam codices habent θύραν, id est januam, alii θήραν, hoc est venationem. Sed obtinuit usus, inquit Hieronymus in Commentariis, et ex parte tangit in quaestionibus, ut unius litterae demutatione, diceretur χήραν, id est viduam. Sed Faber et Caecus admodum suadent, ut in posterum psallatur viaticum ejus, etc. Reclamat D. Hilarius, qui nec ignorat translationem venationis. Ait enim: « Quidam translatorum interpretatus esse ita repertus est: Captionem ejus benedicens benedicam, tanquam venatoribus et piscatoribus hominum effectis apostolis, haec eorum benedicta sit captio, maxime quod Bethsaida ex qua apostoli sunt, per interpretationem linguae Hebraice, domus venantium nuncupetur. Sed nobis sequenda est prima illa, et sub Judaeorum temporibus, ante Domini adventum, ad Ecclesiae doctrinam, consignata translationis auctoritas, viduam ejus benedicens benedicam. » Ita Hilarius. Quod autem D. Augustinus legerit et exposuerit viduam notius est. Denique in Hebraeo legitur TZEDAH. Quod si inclinetur a radice TZOD significat venationem, vel cibum; si a radice TZADAH, quod interdum denotat desolari, praesertim in passivo, ut est illud Sophon. III: Desolatae sunt civitates. NITZDU, haud absurde significabit viduam desolatam atque derelictam. « Vidua, inquit D. Augustinus, est anima quae se intelligit desertam omni auxilio, nisi solius Dei. »

VERS. 19.-- Sanctificatio mea. Hebr. NIZRO, consecratio, diadema, corona, sanctificatio. Sed ubi legunt Hebraei per vau, corona ejus, Septuaginta legerunt per jod, notam pronominis primae personae, quod frequentissime fit. Unde Hieronymus in Commentariis, de hoc loquens simpliciter retulit citra quodvis pronomen. Scribit ergo, pro sanctificatione NEZER, in Hebr. habetur, quod Aquila consecratum interpretatur, et significat laminam ex auro, quae in fronte pontificis ligabatur sculptum habens nomen Domini.

Chapter 138 of 157