Caput XXV. De gemina virtutum prole quae nascitur ex edomita sensualitate.
Sed haec interim filiis Balae dicta sufficere volumus; restat nunc de filiis Zelphae aliquid loquamur. Videns itaque Lia sororem suam Rachel de adoptiva jam prole gaudere, provocatur et ipsa ancillam suam viro suo tradere, ut possit et ipsa cum sorore sua de filiorum adoptione exsultare. Si igitur, ut superius dictum est, per Zelpham sensualitatem debemus accipere, quam aliam, quaeso, virtutis prolem potest ipsa gignere, nisi ut discat et in rebus prosperis temperanter vivere, et in adversis patientiam habere? Isti sunt Gad, et Aser, duo filii Zelphae, rigor videlicet abstinentiae et vigor patientiae. Gad itaque nascitur prior, Aser autem gignitur posterior, quia prius est ut temperantes simus ad bona propria; postea etiam ut fortes simus ad toleranda mala aliena. Haec est gemina virtutum proles, quam Zelpha quidem parit in dolore, verumtamen ad magnam beatitudinem dominae suae. Per abstinentiam siquidem vel patientiam caro quidem affligitur, sed ad magnam inde pacem et tranquillitatem animus componitur. Hinc est quod, nato Gad, Lia exclamat, dicens: Feliciter; et iterum Aser nascendo pronuntiat, dicens: Hoc pro beatitudine mea (Gen. XXX). Mea, inquit, non sua. Unde enim sensualitas per carnem exterius atteritur, inde cordis affectio ad puritatis integritatem reparatur.
Chapter 25 of 87