Caput XXVI. De rigore abstinentiae, et vigore patientiae, et eorum proprietate.
Quanta enim putas pax cordis est, vel tranquillitas, nulla hujus mundi oblectamenta concupiscere, nulla ejus adversa formidare? Quorum unum per Gad adipiscitur, alterum per Aser obtinetur. Quid enim de hujus mundi oblectamentis concupiscat, qui oblata delectamenta amore abstinentiae recusat? Vel quid de hujus mundi adversis timeat, qui virtute patientiae roboratus de illatis etiam malis triumphat? Sicut de apostolis scriptum est: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V); et sicut per Paulum praecipitur: In tribulatione gaudentes (Rom. XII). Quid igitur illius gaudium imminuat, qui etiam de illata contumelia vel qualibet pressura exsultat? Ad beatitudinem ergo animi spectat, quidquid pro Dei amore caro durum tolerat. Unde enim corpus atteritur, conscientia exhilaratur. Et quo exterius videtur infelicior, eo interius constat esse beatior. Duo enim sunt ex quibus constat gaudium beatitudinis, carere eo, scilicet quod nolis, et habere quod velis. Felicem siquidem dicimus qui nil patitur quod nolit, et illum beatum judicamus cui suppetunt quae cupit. Qui igitur pro coelestium desiderio saeculi voluptatem odit, profecto per abstinentiam hostem suum ubique declinare poterit. Recte ergo rigor abstinentiae Gad, id est felicitas dicitur, qui ubique calcat saeculi blandimenta quae detestatur. Item qui pro amore Dei afflictionem corporis diligit, ubi, quaeso, non inveniat aliquid unde affligi possit? Si ergo jure beatus creditur, qui ubique invenit quod amat, juste vigor patientiae. Aser, hoc est beatus, nominatur, cui undique obviat quod desiderat. Ecce duo amatores, unus Dei, alter saeculi. Iste propter Deum diligit temporalem afflictionem, ille desiderat temporalem bonorum plenitudinem. Ille quidem ubique invenire potest quod propter Deum diligit, iste nusquam apprehendere potest bonorum plenitudinem quam sitit. Quis horum beatior? Item ecce alii duo, quorum unus odit mundi hujus adversitatem, alter autem detestatur mundanam voluptatem. Sed ubi, quaeso, vel ille hostem suum declinare poterit, vel iste inimicum suum calcare non possit? Quis horum, quaeso, felicior? Beatus, inquit Scriptura, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesauris (Eccli. XXXI). Et item: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jac. I). Isti sunt Gad et Aser, quorum prior calcat mundanam gloriam, alter propter Deum libenter patitur mundi pressuram. Valde itaque notandum et profunde retinendum quod Scriptura sacra abstinentiae laborem non calamitatem, sed felicitatem appellare voluit, et patientiae rigorem non miserum, sed beatum appellare decrevit. Hoc autem breviter hic commemorare volumus, quod per Gad non solam illam quae in cibo et potu est abstinentiam intelligere debemus; imo per Gad et Aser intelligimus omnis superfluae delectationis, aut cujuslibet corporalis afflictionis abstinentiam vel patientiam, in omnibus quae per quinque sensus carnem delectant aut cruciant.
Chapter 26 of 87