Skip to the text

Caput XXIX. Quod saepe contingat mentem omniformiter corrumpi, quam tamen constat ad poenitentiam ex divina miseratione reservari.

Unum autem adhuc, et velut ultimo loco additur in quo severitatis sententia consummari videtur. Et septem, inquit, tempora mutentur super eum. Mutantur septem tempora, quando variis corruptionis gradibus infirmitatis nostrae qualitas variatur, dum semper in deteriora vertitur. Nonne tunc aliud tempus, et velut priori contrarium incurrimus quando vitio cui prius resistere potuimus, jam omnino non posse praevalere incipimus? Tempus itaque circa quemlibet multipliciter mutatur, quando corruptionis ejus modus multiformiter variatur. Vitiorum siquidem dominatio animum paulatim emollit, et semper magis magisque debilem reddit, et gradatim ad deteriora impellit. Septem autem diebus, ut in commune novimus, totum tempus evolvitur, et idcirco saepe ipso septenario universitas figuratur. Item capitalia vitia septem esse leguntur. Hinc est quod in Evangelio legimus immundum spiritum septem spiritus secum introducere, et domum suam quam ad tempus reliquerat inhabitare, quia unum quodlibet vitium saepe cum dominari jam coeperit, solet totum illud detestandum vitiorum collegium pedetentim subintroducere. Hinc econtrario mulier peccatrix a septem daemoniis purgata describitur, quae ab omni vitiorum tyrannide per septiformem gratiam liberatur. Septenaria itaque temporum mutatio, est multiformis, imo universalis morum depravatio. Quasi enim septem super eum tempora mutantur qui omniformiter corrumpitur, et ad omnem vitiorum servitutem tandem aliquando enerviter inclinatur. Sed vide modo quod sit mirabile quod divina miseratio solet quandoque hujusmodi hominem ad poenitentiam reservare.

Chapter 73 of 114