Caput XVII. De rigore disciplinae quem solet ruitura mens saepe erga alios exercere.
Audivimus ex praecedentibus cujus fuerit scientiae qui designatur ex hac arbore, audiamus adhuc ex sequentibus cujus fuerit disciplinae. Audivimus quomodo per doctrinam potuit vel indoctos erudire, vel inconsultos instruere, audiamus quomodo per disciplinam soleat et carnales premere, et spiritales sublimare. Subter eam habitabant animalia, et bestiae, et in ramis ejus conversabantur volucres coeli, et ex ea vescebatur omnis caro. Per animalia et bestias, intellige homines animales, mentes carnales et saeculares; per volucres accipe spiritales, bonorum studiorum, et sanctorum desideriorum alis ad coelestia volantes. Duo autem genera carnalium solemus videre. Unum quidem quod servit concupiscentiae, alterum quod cedit iracundiae. Per animalia itaque intelligimus mentes voluptati deditas; per bestias, mentes iracundas. Si per bestias nonnisi fera animalia congrue intelligere possumus, relinquitur ut nomine animalium sola hic mansueta intelligere debeamus. Recte ergo voluptuosae mentes designantur per animalia quae solo ventri deserviunt. Recte nihilominus mentes iracundae designantur per bestias quae dente et ungue desaeviunt. De talibus ergo recte dicitur: Subter eam habitabant animalia et bestiae, eo quod hujusmodi mentes per concupiscentiam vel iracundiam dissolutae, juste quidem premi debeant rigore disciplinae. Recte in ramis, et quasi in sublimioribus conversabantur volucres coeli, eo quod spiritales viri et coelestibus desideriis accensi merito debeant et in auctoritatem erigi, et digno honore sublimari: Subter eam, inquit, habitabant animalia, et bestiae, et in ramis ejus conversabantur volucres coeli. Ergo bestiales in imis coercebat, spiritales vero in alta sublevabat. Discant praelati nostri, discant hic quid facere debeant; discant, inquam, indisciplinatos mores premere, bonos attollere et honorare. Quid, quaeso, hoc genus monstri est, quod nostri temporis arbores, ursos, et leones, vel alias hujusmodi quaslibet bestiales mentes portant in ramis; volucres vero coeli, et quaelibet volatilia pennata contra conditionis jura, Creatorisque instituta premunt in imis? Quoties ego ipse vidi, vidensque ingemui impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani. Quid, quaeso, est quod facitis, qui ejusmodi bruta et bestialia corda in sublime attollitis, et velut in aere suspenditis? Si vere eos diligitis, cur eis non parcitis? Quid, quaeso, eis aliud quam ruinam paratis, dum eos ad alta suspenditis et quasi in ramis portatis? Quid aliud quisque suo sublimatori, vel potius subversori dicturus est in fine in ipso confinio ruinae, nisi quia elevans allisisti me? Conversentur volucres coeli in ramis, locumque teneant in summis quos sublevat penna sanctitatis. Bestiae sub ramis locum teneant in imis, et qui pronos vultus habent per appetitum carnis, districtionem sentiant piae severitatis et justae humiliationis. Subter eam habitabant animalia et bestiae, et in ramis ejus conversabantur volucres coeli, et ex ea vescebatur omnis caro. Ex illa sane omnis caro vescitur, cujus virtutum exemplis omnes aedificantur, cujus consolationibus omnes foventur, cujus beneficiis omnes roborantur et doctrina reficiuntur. O qualis arbor, o quantae sublimitatis, cui convenit tantae praeconium laudis!
Chapter 61 of 114