Caput XXXII. Quod ex modo humilitatis pendet mensura magnitudinis.
Et humillimum, inquit, hominem constituet super eo. Superbis namque resistit, humilibus autem dat gratiam, et certe quanto humiliorem, tanto sublimiorem. Absque dubio si illud internum regnum cogitemus, eris in hoc regno quanto humilior, tanto sublimior, et tanto sine ambiguitate major, quanto in oculis tuis fueris minor. Cuinam, quaeso, dubium esse queat quod in illo exteriori regno multo aliter, seu econtrario saepe contingat? In illo autem interiori regno semper ex mensura humilitatis pendet mensura magnitudinis. Quia humilem in eo, et humillimum constituet super eo. Humilis est qui seipsum apud semetipsum veraciter contemnit, humilior autem qui se contemni etiam ab aliis non refugit. Humillimus vero qui contemptum suum non solum contemnit, sed et admodum concupiscit. Quid itaque, quaeso in illum superbia possit, cui despectus suus in despectum venit? Cum igitur, attestante Scriptura, initium sit omnis peccati superbia (Eccle. X), quid, quaeso, contra illum possit peccatum cui ex victoria superbiae longe est omnis peccati initium? Qui igitur ejusmodi est vide quam fortis et potens in illo regno invenitur, quod contra peccatum statuitur, quod a solo peccato destruitur, vel dissipatur. Ecce jam ex fine visionis manifeste colligimus quod longe superius praelocuti sumus, quia commune bonum et universitatis utilitas exigebat talem hominem, forte qualis designatur in arbore, talem, inquam, hominem qui juxta similitudinem arboris de sublimi quodam statu caderet et iterum resurgeret, ut ex sui ruina, stantibus metum cadendi incuteret, et ex sui reparatione jacentes ad spem resurgendi reformaret.
Chapter 76 of 114