Skip to the text

Caput XXXIV. Quod eorum notitiam saepe merito devotionis acquirimus quae nulla nostra sagacitate, nullo nostro studio penetrare valemus.

Notandum sane quod Daniel Balthassar, hoc est capillus capitis vocatur, ubi ad subtilem et sublimium absolutionem invitatur. In humanis etenim membris quid capite sublimius, quid capillo subtilius? Recte ergo capillus capitis dicitur, a quo subtilitas sublimis intelligentiae exigitur. Et vera mentis devotio ab effectu recte, ni fallor, capillus capitis dicitur, quia per ipsam absque dubio ad omnem subtilitatem acuitur. Per effectum itaque ipsa est capillus capitis, ipsa subtilitas mentis. Audiamus adhuc quid ad haec subjungat: Quia omnes sapientes regni mei nequeunt solutionem edicere mihi. Qui sunt, quaeso, sapientes illius interioris regni nisi acerrima acumina, et peracuti sensus cordis humani? Attende ergo quae sit virtus devotionis, quam recte dicatur capillus capitis, si per ipsam mens potest quod per omnes regni sui sapientes non potest. Cum igitur mens quod supra suam intelligentiam multiformiter quaerit, quaerendo insistit, insistendo deficit, deficiendo diffidit, quid aliud, quaeso, jam apud se tacita per diffidentiam loquitur nisi hoc quod rex Nabuchodonosor palam profitetur? Quia omnes sapientes regni mei nequeunt solutionem edicere mihi. Sed cum Veritas dicat: Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis (Marc. XI). Si igitur mens credit quod audit, si se ad orationem convertit, si per veram et intimam devotionem se posse obtinere non diffidit quod per investigationem non potuit, quid aliud, quaeso, per spei fiduciam, fideique constantiam apud semetipsum asserit nisi idem idipsum quod rex ad Danielem: Tu autem potes, inquit? Et causam quoque adjungit: Quia spiritus deorum sanctorum in te est. Scimus quia in Scripturis sanctis homines sancti dicti sunt dii, et potest eadem ratione et hoc de angelis dici. Quis ergo est istorum deorum spiritus, nisi Spiritus sanctus? Ipse profecto est qui interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Ipse est qui suggerit nobis quid oremus. Ipse qui docet quomodo orare debeamus. Sine isto Spiritu devotio nostra vera esse non potest, quod cum ipso, et per ipsum attentaverit incassum iri non potest: Tu autem, inquit, potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.

Notandum autem quod rex Nabuchodonosor non inutilia et supervacua per Danielis officium quaesivit, sed quae ad declinandi periculi cautelam sciri oportuit. Dabitur autem et nobis quod petimus, si juxta illius exemplum cum fide et ex vera devotione quaerimus quod sine periculo ignorare non possumus.

Chapter 78 of 114