Caput XIX. Quod in quolibet virtutum culmine oporteat semper morum ruinam timere.
Audiamus ergo quid adhuc de hac arbore dicat, et quid quisque timere debeat discat et ingemiscat: Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus de coelo descendit, et clamavit fortiter, et ait sic: Succidite arborem et praecidite ramos ejus; excutite folia ejus et dispergite fructum ejus. Fugiant bestiae quae subter eam sunt, et volucres de ramis ejus (Dan. IV). Vae filiis Adae, vae conditioni humanae. Quid, quaeso, quantumcunque profecerit, quantumcunque ascenderit de reliquo poterit securus esse si tantus vir tamque perfectus et quasi sub unius horae momento potuit de tanta sublimitate cadere? Recolamus ergo qualis superius ex mystica arbore describitur qui hic praecidi jubetur, et tunc melius agnoscimus in qualicunque virtutis fastigio constitutis morum ruina quam juste timetur. In magnitudine arboris miramur modum fortitudinis; in altitudine ejus profunditatem subtilitatis; in aspectus dilatatione, magnitudinem auctoritatis. In pulchritudine foliorum facundiam sermonis; in nimietate fructuum, multitudinem eruditionis; in esca universorum, doctrinam aedificationis; in subjectione bestiarum, rigorem severitatis; in cohabitatione volucrum, providentiam circumspectionis. Quis ergo, nisi insanus, in tanto mutabilitatis ancipiti sibi securitatem promittit, si vere aliquando talis fuit, qui postea succisus cecidit? Vere, ut Scriptura dicit: Beatus homo qui semper est pavidus. Nescit enim quid futura pariat dies (Prov. XXVIII).
Chapter 63 of 114