Caput XXVI. Quomodo mens, quae moribus depravatur, postmodum ad errores vel fraudes imbuitur.
Sed adhuc ad augmentum mali additur, quod adjungitur: Et rore coeli tingatur. Quid intelligimus per rorem coeli, nisi subtiles et vix intelligibiles suggestiones diaboli? Si enim per terram convenienter satis designatur corpus, cur non aeque per coelum recte designetur spiritus? Corporum itaque comparatione spiritales illae in daemonibus substantiae, coeli dici possunt. Et in Evangelio volucres coeli dicti sunt, non propter justitiam, non propter gloriam, sed propter angelicam spiritualemque naturam. Rore itaque coeli mens depravata intingitur, quando per suggestiones diaboli diversis erroribus imbuitur. Ex concupiscentiarum enim suarum exsultatione, tantam saepe incurrit caligmem errorum, ut dicat malum bonum, et bonum malum, ponens tenebras lucem et lucem tenebras, ponens amarum in dulce et dulce in amarum. Qui igitur in herbis terrae foris alligatur, oportet ut rore tingatur: nam post depravationem morum, etiam sensus depravatur et multis erroribus facile implicatur. Hinc est, quod in eversione Hierusalem, rex prius filios, postea oculos amisit (IV Reg. XXV). Spirituales utique filios perdit, qui virtutum sobolem, quas diu nutrierat, amittit. Sed, filiis amissis, lumen oculorum eruitur, quia saepe ex depravatione voluntatum acumen intelligentiae obducitur et obnubilatur. Qui coelestis itaque desideria amittit, qui terrenorum se amore involvit, quem quasi herbarum pastu vinculum cupiditatis astringit, necesse est quandoque errorum caliginem incurrere, et stillantibus velut coeli nubibus, quodam se seductionis rore inficere. Nonne et ille tibi rore coeli intingi videtur, qui spirituum malignorum suggestione ad omnem fraudem instruitur, ut ad eorum similitudinem libenter velit, et facile possit proximos suos decipere et fraudibus circumvenire? Absque dubio enim cum nimius amor terrenorum regnare incipit, paulatim quidem fraudulentiam inducit, ad extremum autem, ad violentiam et rapinam impellit. Unde est quod subjungit, et cum feris pars ejus in herba terrae.
Chapter 70 of 114