Skip to the text

Caput XXIV. Quod turpiter lapsos, et a sublimi dejectos divina miseratio saepe et ad poenitentiam reservat, et ad correctionem exspectat.

Illud autem quam pium, et quanta admiratione dignum quod divina miseratio nec tales homines saepe funditus deserit, nec post talem lapsum tantamque ruinam penitus destituit, sed adhuc tales saepe ad correctionem exspectat, et ad poenitentiam reservat. Vae tibi quisquis talem te esse deprehendis, si divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis. An ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit, qui spei tuae radices nondum praecidit, sed in judiciorum suorum arcano, et quasi in sinu terrae abscondit? Audiamus ergo quomodo illa divinae pietatis altitudo severitatis suae sententiam temperat, cum post tantae dissipationis vastitatem ad nostram consolationem aliquid adhuc de hac arbore adjungat: Verumtamen, inquit, germen radicum ejus in terra sinite. Hoc est quod sine divinae benignitatis admiratione nec possumus, nec debemus transire, qui jubet germen radicum ejus in terra sinere, unde possit iterum reparari, et ad pristinam plenitudinem reformari. Verumtamen, inquit, germen radicum ejus in terra sinite. Tunc arbor quasi radicitus avellitur, quando post perpetrata mala etiam in desperationem praecipitatur. Quasi enim radices suas arbor amittit, quando omnem correctionis spem perdit, et in desperationem cadit. Arbor illa radicitus avulsa erat, et sine reparationis germine corruendo remanserat, quae ad Dominum loquens, et de venia desperans dicebat: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Gen. IV). Quid enim aliud sunt germen, vel radix hujusmodi arboris, nisi propositum correctionis et spes divinae propitiationis? Omne enim opus bonum ex bono proposito germinat ut in effectum crumpat et ad bonae consuetudinis robur convalescat, et frustra virtutis arbor ad alia nititur, quae in spe divinae propitiationis non radicatur: Non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). Quid itaque aliud est hujusmodi arbori germen radicum post ruinam remanere, nisi quemlibet post peccati lapsum poenitentiae propositum habere et poenitentiae fructum de divina pietate sperare, in tantum ut sentiens de Domino in bonitate audeat, et dicat: Non in aeternum irascetur, neque in aeternum comminabitur? (Psal. CII.) Cum enim iratus fuerit, misericordiae recordabitur (Habac. III). Quam multos quotidie videmus qui inter flagitia quae assidue committunt, spem et propositum resipiscendi non amittunt, et non solum peccata dimittere, imo etiam omnia quae mundi sunt relinquere, et ad ordinem, et religionem venire proponunt. Quid aliud isti quam boni germinis radices retinent? Unde cum tempus miserendi pro divino beneplacito advenerit, ad bonum studium pullulant. Alii autem, cum de conversione admonentur, nunquam se ad ordinem vel religionem venire etiam cum juramento affirmant, et cum de peccatis corripiuntur, se a suis voluptatibus non posse cohibere cum sacramento asseverant. Qui ergo ejusmodi sunt qui correctionis spem, propositumque perdiderunt, nonne cum virtutis arbore etiam radicum germen amiserunt? Quo contra dicitur de hac arbore: Verumtamen germen radicum ejus in terra sinite.

Chapter 68 of 114