Caput XVIII. De rigore disciplinae quem solet ruitura mens apud seipsam exercere.
Sed et hoc ipsum quod de hac arbore dicitur in nobis ipsis implemus, si carnales affectiones sub rigore disciplinae restringimus, et cogitationes nostras in morum circumspectione occupamus, et per spiritales meditationes omnes sensus nostros in bonis desideriis nutrimus. Quid enim per volatilia intelligimus nisi subtiles cogitationes et quid per quadrupedia et terrestria, nisi carnales affectiones? Per animalia, illa desideria quae surgunt, praeter rationem; per bestias, illa quae nituntur contra rationem; praeter rationem vana et frivola; contra rationem perversa et noxia. Per arborem, ut dictum est, accipimus robur fortitudinis, et recte per ramos arboris opera intelligimus et exercitia virtutis. Et ex hujusmodi ramis meritorum bonorum fructus tempore suo colligimus, secundum quod per Prophetam audivimus: Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII). Ex hujusmodi ramis salubrium consiliorum subtiliumque intellectuum fructus prodeunt, cum per multa experimenta virtutum exercitia hominem ad discretionis et scientiae perfectionem erudiunt. Multa enim quae per investigationem non possumus, per experientiam plenius et certius addiscimus, hinc illud Psalmistae: A mandatis tuis intellexi (Psal. CXVIII). A mandatis intelligit qui ex eo quod agit ad majorem intelligentiam proficit. Hinc est quod alias scribitur: In intellectibus manuum suarum deduxit eos (Psal. LXVII). In intellectibus manuum suarum alium deducit, qui ad viam veritatis quam per operum experimenta didicit certis profectuum gradibus dirigit. Parva et parum certa est illa scientia, quam non adjuvat et confirmat rerum experientia: hinc est quod per Sapientem dicitur: Qui non est expertus, pauca recognoscit (Eccle. XXXIV). Non solum autem ex bonis quae agimus, verum etiam ex malis quae sustinemus ad discretionem erudimur, et ex ipsis tentationibus prudentiores efficimur. Hoc nos illa vox Sapientis admonet, quae dicit: Qui non est tentatus, quid scit? (Ibid.) Vir in multis expertus cogitavit multa, et qui multa didicit, enarrabit intellectum. Ex ramis itaque arboris fructus colligitur, quia ex multo virtutum exercitio scientia multiplicabitur. Et quo quisque perfectior atque probatior, eo uberiores fructus gignit, delectabiliusque reficit. Perfectorum autem, ait Apostolus, est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali (Hebr. V). Boni sane et bonae arboris rami qui talem fructum ferunt, cibumque animarum gignunt, qui volatilia coeli suscipiunt, et sublimes cogitatus ad alta suspendunt, qui bestias protegunt, et carnis impetus deorsum premunt. Puto quia et apostolus sub hujusmodi ramis animalia deorsum premebat, cum diceret: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX). Qui autem voluerit volucres coeli hujusmodi arboris ramis assuescere, sit in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditetur die ac nocte.
Caveamus ergo quarumdam avium more nidum nobis in terra facere, vel in aquosis degere, ramosque arboris deserere, pudeatque nos curis saecularibus, carnisque desideriis assiduarum importunitate cogitationum inhaerere: Quae sursum sunt inquit Apostolus, sapite, non quae super terram (Coloss. III). Debent itaque aves nostrae, pro tempore ad coelestia elevari, et in aeternorum contemplatione suspendi, et iterum post sublimes volatus ad arboris suae ramos reverti, ibique immorari, imo et conversari. Quid enim aliud est volucres coeli ad ramos suae arboris semper redire, et ibi inhabitare, nisi cogitationes cordis sui ad morum, operumque suorum considerationem frequenter revocare, et eorum circumspectioni crebrius insistere, et vehementius incumbere? Hinc est quod per Salomonem dicitur: Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur (Eccle. I), intelligentiae enim sol post ortum suum, et sublimis contemplationis ascensum iterum ad locum suum revertitur, et ad sui circumspectionem oculus cordis revocatur, ut iterum ad altiora sublevetur. Cor enim quod ad sui conservationem obdormit, cito contemplationis gratiam quam acceperat amittit. Recte ergo de hac arbore dicitur, et in ramis ejus conversabantur volucres coeli, eo quod circumspectiones mentis praecipue invigilare debeant circa custodiam sui. Ecce jam audivimus quid de hujusmodi arbore sentire debeamus. Nemo tamen putet me credere Nabuchodonosor regem talem fuisse qualem me audit ex mystica significatione describere: neque enim in sua persona talis fuit, sed ex sua persona talem virum praefiguravit, et in visa arbore talem designavit. Sed mysticam interim descriptionem prosequamur, et inveniemus fortassis in ea quod juste miremur, nec solum quod admirari debeamus, imo digne defleamus, et merito de nobis timere debeamus.
Chapter 62 of 114