Caput XXXI. Quomodo addiscant quidam ex proprio, quidam ex alieno casu, quod nihil suis viribus attribuere debeant.
Donec cognoscant viventes quod dominetur excelsus in regno hominum. Ecce utilitas, ut cognoscant viventes. Affectus in nobis sane secundum Deum vivunt, dum in bono fortes sunt, et ad virtutum opera convalescunt, dum gratiam cooperantem habent, et in studiis spiritualibus se exercere valent. Tunc procul dubio moriuntur, cum in eis gratia cooperatrix subtrahitur. Subtrahitur autem cum de suis bonis et divinis donis mens improba superbit, et sua sibi merita ascribit. Subtracta gratia, affectus boni deficiunt et ad omne bonum languescunt, et sic de viventibus mortui fiunt. Quid enim aliud est virtutum defectus, quam quasi quidam illarum interitus? Qui igitur infirmitatem suam, gratiamque divinam tunc primum attendunt cum jam in bono deficiunt, isti post mortem, et quasi per mortem divinae dominationis, et moderationis magisterium vel beneficium discunt et agnoscunt. Quid igitur est supernae majestatis dominium et principatum in regno hominum viventes agnoscere, nisi unumquemque eo etiam tempore dum adhuc in bonis operibus vivit infirmitatem suam attendere, et nihil sibi, nihil suis meritis ascribere, et inter quaelibet virtutum exercitia humilitatis custodiam non deserere, sed veraciter et absque simulatione quidquid mali, sibi ipsi, quidquid boni divinae gratiae ascribere? Et solet quidem pietas superna viros etiam virtutum in quibusdam humiliare, et gratiam subtrahere, donec discant inter quaelibet morum insignia nil altum sapere, nihil de propria virtute praesumere. Felices qui alieno casu potius quam proprio, humanae fragilitatis infirma addiscunt, et humilitatis gratiam proficiunt. Sed et cum eis quidem bene agitur qui ex propria ruina ad humilitatis custodiam evigilant, cum tandem aliquando post infirmitatis suae lapsum fortiores resurgant. Utriusque rei typus in regis Nabuchodonosor ruina vel reparatione exprimitur, quia et idem ipse post ruinam ad maiorem gloriam reparatur, et multi per ejus ruinam ad circumspectionis cautelam erudiuntur. Donec cognoscant, inquit, viventes quod dominatur Excelsus in regno hominum. Viventes itaque est ejusmodi cognitionem habere, justum quaelibet et coelestem vitam ducentem in bono studio perseverare, et nihil sibi de suis bonis attribuere. Viventes utique ejusmodi cognitionem habent, quando et in bona intentione perdurant, et nihil de sua virtute praesumunt, sed totum quod utiliter possunt, Domino ascribunt, eo quod ipse sit qui solus dominatur in regno hominum quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Sane et illud regnum exterius quo homines hominibus praeesse solent, et illud item interius quo vitiis et passionibus suis principari debent ab ipso disponitur, et dispensatur, et utrumque ex ejus munere possidetur. Sed illud utique vitare et fugere omnino oportet, sicut magistra veritas proprio exemplo nos docet. Istud autem debemus desiderare, et quaerere, et cum summo desiderio postulare, et cum Propheta supplicare: Da imperium puero tuo (Psal. LXXXV). Nunquidnam, quaeso, animam prophetalem tantae ambitionis credere oportet, ut regnum Israeliticum a Domino peteret, et ab ejusmodi eum petitione nec saltem pudor cohiberet? Sed si non potuit cohibere linguam ne hoc peteret, cur non saltem prohibuit manum ne tale aliquid scriberet? Sed absit de anima tam sancta et anima, prophetali tale aliquid suspicari. Sed tale utique regnum, vel imperium de Domini pietate postulabat, unde salutis suae proventum, vel provectum sperabat. Da imperium, inquit, puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae. Pete ergo et tu tale imperium, vel regnum a Domino Deo tuo, ut pro hac parte psallere possis: Ego autem constitutus sum rex ab eo (Psal. II). Vera namque satis sententia, cuicunque voluerit dabit illud. Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei. Si enim nihil habes quod non accepisti, quanto magis regnum?
Chapter 75 of 114