Skip to the text

Caput XXXVI. De vera mentis devotione, quomodo debeat semetipsam discutere.

Debet autem non mediocriter et quasi in transitu interiora sua meditari, qui vult ad profundam et plenam sui cognitionem erudiri, qui suae vel alienae saluti necessaria optat sibi revelari. Sic Daniel quasi hora una apud semetipsum cogitavit, et causam quam quaesivit obtinuit. Investigationis hora tunc demum debito fine concluditur, quando jam invenitur quod quaeritur. Et nos itaque, articulo necessitatis urgente, studeamus orare, quaerere, pulsare quantum necessitas cogit, vel opportunitas sinit et studii nostri continuatio instantem horam complevit. Sed si per Danielem devotionem oportet intelligere, forte hoc erit Danielem intra semetipsum cogitare, devotionem nostram semetipsam discutere, semetipsam examinare, quam fervens, quam frequens, quam supplex sit apud semetipsam inquirere. Apud semetipsum cogitat, cum studii et exercitii sui qualitatem, modum et intentionem pensat. Cogitat apud semetipsum dum diligenter inquirit si hoc ipsum quod bene intendit non de suis viribus, sed de sola pietate Domini praesumit. Devotio itaque nostra saepe cum hoc secum agit, arrogantiae vitium quod in se prius latebat deprehendit. Sed absque dubio vitium arrogantiae cum coeperit menti praevalere, semper solet esse causa ruinae. Cum igitur hoc vitium ad eam enormitatem devotio excrevisse invenerit, futuram animi ruinam imminere colligit, et pertimescit. Scit enim quod ante ruinam exaltabitur cor, et quia Deus superbis resistit.

Chapter 80 of 114