Skip to the text

Caput XXXIII. Quod aliud sit divina judicia per contemplationem cernere, atque aliud eorum rationem perpendere.

Ecce somnium quod Nabuchodonosor vidit, sed adhuc ejus interpretationem requirit, unde et dicit: Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor. Tu ergo Balthassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei nequeunt solutionem edicere mihi. Tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est (Dan. IV). Sicut in superioribus jam dixi, aliud est judicia divina perspicaciae vel praevidentiae oculo cernere, atque aliud est eorum rationem discretionis judicio et intelligentiae vivacitate penetrare atque cognoscere. Illud ad somnii visionem, istud pertinet ad somnii interpretationem. Ad somnii visionem pertinet ex divina revelatione cognoscere quid contingere oporteat, ad interpretationem autem somnii pertinet intelligere qualitatem personae cui hoc accidere debeat, causam videlicet perpendere quae ad ejusmodi casum qualemcunque personam impellere soleat. Hoc est quod Daniel investigando invenit, et regi interpretando aperuit, cum dicit: Tu es arbor illa quam vidisti. Quid enim est dicere, tu es, nisi talem te esse perpendo, talem in te causam invenio, unde tale aliquid tibi accidere debere non dubito? Vis autem adhuc apertius nosse quomodo post ostensam divinitus visionem solemus, imo et debemus ejus interpretationem quaerere? Ecce forte quis per contemplationis lucem videt quomodo quorumdam sublimium virorum lapsum, et reparationem communis utilitas requirat. Videt quomodo hoc ipsum ad gratiam Dei commendat, quomodo hoc ipsum stantes adhuc ad cautelam informat, quomodo lapsos ad spem reparat, quomodo ex hoc universitatis pulchritudo mirabilior appareat, et certum habet quia fieri oporteat, eo quod omnipotens bonitas commune bonum impedire nolit, nec debeat. Sed iterum mirari incipit quomodo possit summae justitiae convenire, vel quomodo possit justum esse, ut vel propter universitatis utilitatem, permittantur aliqui cadere. Nam, sicut universitatis debitor est qui omnia fecit, sic et singulorum debitor est qui singula instituit. Et, sicut pium est commune bonum non impedire, sic et justum esse oportet, semper aliquam causam lapsuro inesse propter quam merito debeat imminenti patere ruinae. Qui igitur ejusmodi causam nosse concupiscit, et divinorum judiciorum rationem summopere quaerit, quid aliud quam ostensae visionis interpretationem inquirit? Tunc autem ejusmodi interpretationem quasi a Daniel exigit quando quod per investigationem non potest, praecipuo, et summae devotionis studio a Domino extorquere non desistit. Hoc somnium, inquit, vidi ego Nabuchodonosor. Tu ergo, Balthasar, interpretationem ejus narra festinus. Perpendis, ut arbitror, quia alia rex per seipsum videt, et alia a Daniele extorquet, quia alia sunt quae animo libere et ex facili occurrunt, alia quae sine magno labore, et ingenti sollicitudine sciri non possunt. In illis animus provocatur ut ad majora assurgat, in istis exercetur et humiliatur, ne praesumat. Innuitur autem quod in his quae rex viderat, sine timore non fuerit qui interpretationem cum festinatione requirit. Admonemur autem et nos ejus rei absolutionem cum omni festinatione quaerere, ubi periculi suspicio potest metum incutere.

Chapter 77 of 114