Skip to the text

Caput XXII. Quomodo, vel quo ordine ad subtractionem gratiae soleat mens humana corruere.

Succisa arbore etiam rami praeciduntur; quia, virtute animi deficiente, bona opera paulatim subtrahuntur. Arbor succiditur et ramus praeciditur, quando virtus in occulto, et virtutis opus deficit in aperto. Prius igitur subtrahitur virtus animi, postmodum etiam tollitur facultas, et occasio bene agendi, et succiso robore arboris ramisque praecisis, folia excutiuntur, fructusque dispergitur; quia, deficiente virtutum proposito virtutumque exercitio, prius gratia bene loquendi tollitur, tandem etiam gratia recte intelligendi subtrahitur. Recte quidem postquam deficit studium bonae operationis, subtrahitur facundia sermonis, quia scandalizare magis quam aedificare audientes potest omnis castigatio vel exhortatio depravati praedicatoris, cum ei loquenti quivis tacite respondeat: Cur ergo haec ipse non facis? Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? Foliorum gratia excutitur, quando ex infami suspicione prius habita, loquendi fiducia vel auctoritas amittitur. Fructus dispergitur, quando ejus doctrina contemnitur, quae quamvis per sensum, seu consilium utilis forte videatur, propter tamen pravum vitae exemplum facile conculcatur. Fructus dispergitur quando importuna variarum concupiscentiarum incursione studium meditationis dissipatur, et subtilitas investigandi, intelligendique facilitas cogitationum evagatione confunditur. Ecce quam facile, ecce quo ordine mens ab alto dejicitur quae meritis exigentibus a gratia divina deseritur, quae malignis exactoribus ex divina permissione exponitur. Recte ergo de hac arbore dicitur: Excutite folia ejus, et dispergite fructum ejus.

Chapter 66 of 114