Caput XL. De typo arrogantis animae, vel quomodo soleat semetipsam magnificare.
Responditque rex, et ait: Quae, quaeso, est ista responsio, ubi nulla praecedit interrogatio? An forte alienae cogitationi respondebat, et forsitan cogitationi quae nulla erat, sed esse credebat? Forte eorum cogitationi respondebat quos suam magnitudinem et auctoritatem admirari aestimabat. Habet autem hoc proprium arrogans animus, ut celsitudinem suam omnes admirari credat, quam ipse omni hora apud semetipsum magnificat: unde fit ut et apud alios in verba jactantiae fiducialiter prorumpat, et idem quod Nabuchodonosor, quamvis aliis verbis, exprimat. Consideremus modo quam alte intumuit qui in ea quae superius posuimus verba prorupit. Nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi? Ecce ostentatio. In domum regni; ecce ambitio. In robore fortitudinis meae; ecce arrogantia. Et in gloria decoris mei; ecce vana gloria. Haec est Babylon magna quam ego aedificavi. Idem dicimus sonare Babylonem quod confusionem. Animae superbienti et dupliciter ingredienti est Babylon aedificare, ad omnem se humilitatem inclinare, et quasi pro religionis obtentu ad omnem se utilitatem et abjectionem exponere, et ad quaelibet in quibus solent homines erubescere, qualis est vilis habitus, humilis gestus, tenuis cibus, voluntaria servitus. Dicat ergo: Haec est Babylon magna, humiliatio profunda, haec est dejectio voluntaria, haec est confusio votiva, quam ego aedificavi, quam observare decrevi. Sed quo fine, qua utilitate? In domum, inquit, regni. Nonne tibi aedificare videtur quasi in domum qui agit ad obtinendam auctoritatem, et artem magisterii, ut talis tantusque omnibus appareat qui digne debeat promoveri, aliisque praeferri et dignitate seu etiam potestate sublimari? In robore, inquit, fortitudinis meae. Ecce quanta arrogantia sibi ipsi attribuerit, quod totum pendet ex gratia divina. Non dicit in munere miserationis divinae, sed in robore fortitudinis meae. O quam aliter veritas ipsa et sensit, et docuit cum dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Sed quod se mens improba efficere aestimat per fortitudinem suam, consequenter retorquet ad gloriam propriam: In robore, inquit, fortitudinis meae, et in gloria decoris mei. O quam aliter hujusmodi gloriator agit, quam Apostolus praecepit, quam aliter, quam magistra veritas instituit: Qui gloriatur, ait, in Domino glorietur (I Cor. II); et illa: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). Sed iste in gloria, inquit, decoris mei.
Chapter 84 of 114