Skip to the text

Caput XXXVIII. Quomodo imminenti periculo repugnare oporteat, vel quantum eleemosyna valeat, si simplici intentione fiat.

Imminenti periculo jam cognito, et in medium prolato, novissimo Daniel loco adjungit quid sub tantae necessitatis articulo fieri, vel quomodo instanti periculo repugnari oporteat: Quamobrem, inquit, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum; forsitan ignoscet Deus dilectis tuis (Dan. IV). Quid, quaeso, consultius, quidve commodius quam, urgente periculo, ad divinam protectionem confugere, ejusque propitiationem quaerere cui nihil est impossibile? Justum est autem valde, ut qui in sua necessitate suffragium a suo expetit superiori, opem quam valet, et oportet suo exhibeat inferiori, ut qui sibi misereri desiderat, misericordiam libenter impendat, ut fiat quod scriptum est: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). Recte ergo dicitur peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Forte in hac gemina clausula est repetita sententia, ut idem sit redimere iniquitates atque peccata. Possumus tamen in peccatis intelligere praevaricationes operis, in iniquitatibus vero pravitates voluntatis. Monet namque illud nos psalmi aliquam in his distinctionem debere, vel posse fieri: Tu remisisti, inquit, impietatem peccati mei (Psal. XXXI). In eleemosynis nihilominus recte intelligitur pietatis actus, in misericordiis pietatis affectus. Et vide quam recte expietur opus opere, actus ex affectione. Peccata tua, inquit, eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Pauperes facit indulgentia bonorum exteriorum, multo magis autem pauperes reddit inopia bonorum interiorum. Pauper est, qui discretione caret, qui consilium non habet, qui virtutum divitiis caret. Sed ubi paupertas est, ibi et eleemosyna esse potest. Et quanto paupertas est verior, tanto eleemosyna major. Magna eleemosyna suo cibo reficere carnem quandoque morituram, major autem sui generis alimento saginare animam in aeternum victuram. Eleemosyna nudum vestire, major autem indisciplinatum morum disciplina ornare. Optimum eleemosynae genus corripere inquietos, consolari pusillanimes, patientem esse ad omnes. Misericordia magna alienae afflictioni compati, major autem pro alienis erratibus compungi; praeclarum genus misericordiae, delinquentes deflere, poenitentibus indulgere, aliena delicta propriis lacrymis delere. In his misericordiae operibus nos exercitare debemus, qui exteriores divitias non habemus. Forsitan, inquit, ignoscet delictis tuis. Quid est quod forsitan dicit, et quasi sub dubitatione ponit, nisi, quod nec in his misericordiae operibus potest animus plenam fiduciam habere, quando superbiae et inanis gloriae tabe corruptus, non potest haec pura et simplici intentione exercere?

Chapter 82 of 114