Caput XX. Quod quidquid circa nos agitur, Dei dispositione et angelica administratione dispensatur.
Nemo tamen existimet Deum humana non curare, nemo audeat temere ejus judicia reprehendere, cum videat vel audiat aliquid praeter existimationem, vel contra rationem, ut sibi videtur, accidisse. Ecce de coelo descendisse et sanctus fuisse dicitur a quo succisionis sententia datur seu dispensatur. Ecce, inquit, vigil sanctus de coelo descendit. Cum igitur audias hujus operis ministrum de coelo venire, intellige Dei dispositione id agi, et cum sanctum legas, crede eum quod justum est juste exsequi. Ecce vigil et sanctus de coelo descendit. Circa hominum curam tam boni angeli quam mali perpetuam sollicitudinem impendunt, et nec nocte nec die ab hac sollicitudine se vel ad modicum subtrahunt, sed mali ad impugnandum, boni ad protegendum invigilant, ita ut utrique recte satis vigiles dici queant. Sed quod bonus angelus sit qui hujusmodi sententiam, vel e coelo cognovit vel in terra disposuit: satis ostenditur ex eo quod sanctus et de coelo descendisse perhibetur. O quam recte hoc nomen bonis angelis convenit quibus somnus erroris vel oblivionis circa nostrae salutis negotia nunquam subrepit! O celsitudo angelicae pietatis! Qui securi sunt de seipsis, adhuc sollicitudinem gerunt pro nobis. De hac angelorum circa nostram salutem vigilia, vigilique custodia est illa apostolica sententia: Nonne omnes administratorii spiritus sunt in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I.) Quid itaque aliud est ejusmodi vigiles de coelo descendere, nisi salutis nostrae ministros terrena curare, et secundum quod in summis divinitus discunt, et imis humana disponere? Recte ergo dicitur: Ecce vigil, et sanctus de coelo descendit, et clamavit fortiter; et ait sic: Praecidite arborem. Alia itaque sunt quae boni angeli per seipsos faciunt, alia quae fieri permittunt nulla omnino sine eorum dispositione uspiam fiunt. Bona itaque fiunt eorum cooperatione, mala autem eorum permissione. Bona ergo per bonos angelos, mala administrantur per malos. Quoniam erga rectitudinis statum subvertere malum esse cognovit, bonus angelus arborem praecidere noluit; verumtamen quia hoc unius meritum, vel universitatis bonum exigere cognovit, fieri permisit. Quod enim dicit, praecidite arborem, permissionem intellige non autem praeceptionem. Neque enim in hoc est spiritibus malignis obedientia injuncta, sed licentia indulta. Hoc siquidem eos tandem aliquando facere permisit, quod eos diu, multumque desiderasse non ignoravit. Hinc est quod a Domino Judae traditori dicitur: Quod facis fac citius (Joan. XIII). Non enim ei in hoc praeceptum injungitur, sed agendi facultas conceditur.
Notum autem est omnibus quod magnae vocis clamore uti solemus, quoties longe positis aliquid innotescere volumus. Quid autem ab invicem distat longius quam spiritus angelicus, spiritusque malignus, non tam loci longinquitate quam voluntatis diversitate? Hinc est quod prodigus ille filius qui omnem substantiam suam vivendo luxuriose cum meretricibus dissipasse legitur, in regionem longinquam abiisse in Evangelio perhibetur (Luc. XV), eo quod a patris summi beneplacito volontatis depravatione elongatus alienatur. Secundum hunc itaque modum multum utique sunt inter se longinqui tam varia, tam contraria sorte distincti atque disjuncti angelus confirmatus in bono, angelus confirmatus in malo, angelus deputatus gloriae, et angelus addictus gehennae. Recte ergo vigil ille et sanctus fortiter clamasse perhibetur, ut ex eo aperte daretur intelligi cujusmodi angeli et a bono angelo quam remoti esse viderentur, quibus vigilum sententia coelitus dictata non sine forti clamore intimatur. Est tamen et inter bonos quosdam angelos magna distantia non contrariae voluntatis, sed supereminentis dignitatis divinitus decenter ordinata differentia. Unde nec incongruum videtur si inter eos aliquis clamor describitur, per quem dignitatis eorum differentia denotetur. Recte ergo angelus qui hic malignis spiritibus tentandi licentiam concessisse introducitur, non solum clamasse, sed et fortiter clamasse perhibetur. Ecce, inquit, vigil, et sanctus de coelo descendit et clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem.
Chapter 64 of 114