Caput XXV. Ad quantam pravitatem, mens quandoque obduratur quae tamen divinitus ad veniam reservatur.
Mirum sane quomodo ad unum statim flagitium multi saepe in desperationem cadunt. Alii nec post multa, et maxima, et diuturna mala spem, vel propositum resipiscendi amittunt. De quo et illud recte intelligitur quod hic de hac adhuc arbore subinfertur, quia alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt, et rore coeli tingatur, et cum feris pars ejus in herba terrae. Cor ejus ab humano commutetur, et cor ferae detur ei (Dan. IV). Ex his certe, ut arbitror, perpendis quanta mala, sed audi adhuc quam sint diuturna: Et septem, inquit, tempora mutentur super eum. Quid enim intelligitur rectius in vinculo ferreo et aereo, quam perversitatis indomabilis consuetudo? In ferro audacia, in aere pertinacia, in herbis terrae bona infima, bona terrena. Quid enim nisi quaedam herbae terrae sunt bona ista terrena, quae nobis sunt cum bestiis communia. De quibus recte dicitur: quae foris sunt. Eo enim ipso foris existunt quo corporalia et carnalia, non autem spiritualia sunt. Interna namque bona sunt spiritualia, exteriora autem sunt corporalia. Illa pertinent ad hominem interiorem, ista ad hominem exteriorem. Illa itaque invisibilia, ista autem visibilia; illa aeterna, ista temporalia: Quae enim videntur, ait Apostolus, temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna (II Cor. IV). Illa autem ad mentem, ista vero pertinent ad carnem. Sed omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni. Cum ergo depravata mens coeperit ad hujusmodi infima bona seipsam inclinare, et quasi in herba terrae carnalia desideria satiare, et ejusmodi oblectamenta in usum ducere, prava consuetudine paulatim invalescente, fit tandem saepe ut jam appetitum suum ab eorum amore vel usu non possit temperare. Quasi ergo vinculo ferreo in herba terrae mens depravata alligatur, quando in carnalium voluptatum amore ex prava consuetudine obduratur. Quia ferrum caetera omnia metalla domat, recte, ut dictum est, audaciam designat, quae neminem veretur, neminem formidat. Et quoniam aes caeteris omnibus est durabilius, recte per ipsum pertinaciam designari jam diximus. Quasi ergo in ferri, seu etiam aeris rigore prava consuetudo obdurescit, quando depravata mens tam pertinaciter quam audaciter assuetis desideriis insistit. Nonne ferreo et aereo vinculo alligatur quae nullius unquam terrore, nullius unquam admonitione ab assuetis concupiscentiis a vertitur? Nonne vincula ferrea vel aerea jam sentit, quae nec minis cedit, nec consiliis acquiescit? Constat ergo ejusmodi mentes omnino corrigi non posse, nisi in ejus utique potestate qui quoties voluit contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Portis sane procedentium transitum obstruimus, vectibus autem ipsam clausuram munimus atque obfirmamus. Quid itaque per portam accipimus nisi contradictionem, et quid per vectem nisi rebellionem? Et scimus quidem quia non sufficit quibusdam praelatorum suorum monitis vel mandatis contradicere, sed cum non possunt eorum instituta dictis refellere vel avertere, nituntur etiam factis obsistere, et operibus rebellare, et quasi contradictionem suarum portas rebellionum vectibus munire. Si ergo, ut superius jam dictum est, per aes pertinacia, per ferrum recte intelligitur audacia, quid aliud erit porta aerea, nisi contradictio pertinax, et quid vectis ferreus, nisi rebellio audax? Quid itaque aliud est Dominum portas aereas et vectes ferreos confringere, quam pertinacem contradictionem et audacem rebellionem interna aspiratione et cordis compunctione coercere? Solius itaque Dei est, ut dictum est, hanc tantam cordis duritiem conterere, et ad poenitentiam et humiliationem emollire. Cum igitur aliquis, juxta praedictum modum, vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt alligatur, tantae obdurationis et obligationis resolutio de sola Dei misericordia exspectetur.
Chapter 69 of 114