Caput XXXVII. Quomodo devotio quandoque totum interioris hominis statum deprehendat, et tam praesentem perspiciat, quam futurum provideat.
Respondens rex ait: Balthasar, somnium, et interpretationes ejus non conturbent te (Dan. IV). Quod Danielem rex turbari prohibuit, quid aliud est nisi quod mens seipsam deludit, et spe inani saepe utilem timorem tollit? Sed ecce Daniel facit quod, imminente periculo, a nobis fieri voluit, et quod verae devotionis est, se ad orationem convertit Respondit Balthasar, et dixit: Domine mi, somnium his quae te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit. Maligni spiritus sunt qui odio inexstinguibili in nos exarserunt. Vitia veri animae hostes sunt, quae eam ad aeternum interitum impellunt. Horum ruinam imprecari docemur in eo quod dicitur: Somnium his qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit. Cum igitur mens spiritu superbiae, et ejusmodi vitiorum incentoribus impugnatur, cum arrogantia, et vana gloria opprimitur, debet ad orationem confugere, et juxta Danielis exemplum eorum ruinam expostulare. Sed cum animi devotio contra arrogantiam et vanam gloriam per orationem praevalere non possit, saepe ex eo ipso altius intelligit, certiusque colligit quod animi tumor, nisi per foedam et erubescendam ipsius dejectionem sanari nequiverit. Et hoc est quod Daniel per mysterium loquitur, cum dicit: Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua. Audiamus nunc quid dicat, et ex eo colligamus quomodo totum saepe interioris hominis statum devotio deprehendat, et tam praesentem describat, quam futurum provideat. Dicat ergo, jam imminente ruina, quid animus interim sit per gratiam, qualis futurus sit per culpam, novissime autem addat ruinae ipsius, vel reparationis suae causam. Hunc, ni fallor, ordinem in verbis Danielis ad regem invenies, si recte examines: Arborem, inquit, quam vidisti sub limem atque robustam, cujus altitudo pertingit ad coelum, et aspectus illius in omnem terram, et rami ejus pulcherrimi, et fructus ejus nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis ejus commorantes aves coeli; tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti; et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad coelum, et potestas tua in terminos universae terrae. Quomodo in his verbis describatur quidam magnae perfectionis status, superius jam diximus, et hic replicare non debemus.
Nota autem illud quod dicitur: Arborem quam vidisti, tu es. Si per ejusmodi arborem, magnum quoddam admirandae virtutis robur oportet intelligere, si per visionem divinitus ostensam contemplationis revelationem debemus accipere, quid, quaeso, erit dicere, tu es arbor quam vidisti, nisi quia talem gratiam accepisti, qualem prius per contemplationem vidisti, et magnae perfectionis virum qualem esse oporteret per contemplationis gratiam intellexisti, talis, et tantus ex divino munere esse meruisti. In arbore igitur mystice describitur gratia divinitus accepta, sequentibus autem verbis exprimitur arrogantis animae superveniens ruina: Quod autem, inquit, vidit rex vigilem, et sanctum descendere de coelo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum ejus in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore coeli conspergatur, et cum feris sit pabulum ejus, donec septem tempora commutentur super eum. Haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem. Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis, ferisque erit habitatio tua, et fenum ut bos comedes, et rore coeli infunderis. Septem quoque tempora mutabuntur super te. Quomodo in his verbis animae de sublimi quodam statu in ima ruentis typus exprimitur, in superioribus habetur.
Nota quod hic quoque quemadmodum superius prius sit divinitus per contemplationem ostensum, postea autem opere explendum. Quod autem vidit rex hoc pertinet ad contemplationem, quod in sequentibus additur, ejicient te ab hominibus, hoc pertinet ad visionis exsecutionem, ac si dicat: Secundum hoc quod per contemplationem vidisti talem ruinam de tam sublimi statu posse et solere contingere, simile periculum tibi video imminere, quia in te invenio causam ruinae. Ruinae autem causa innuitur in eo quod novissime infertur: Donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicunque voluerit det illud. Quod dicit donec scias, notat quod hoc ipsum prout oportuit nondum agnoverat. Sequentibus autem verbis exprimitur qualis tandem aliquando futurus sit per gratiam, et cur, vel quomodo reparandus sit post ruinam. Quod autem praecepit, inquit, ut relinqueretur germen radicum ejus, id est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse coelestem. Haec autem omnia per Danielem audire, est per devotionis nostrae studium, arrogantiae nostrae enormitatem deprehendere, quae semper solet esse causa ruinae, et causa ruinae inventa atque perspecta, violentissimum cadendi metum incurrere, spem tamen firmissimam resipiscendi, et resurgendi inconcusse retinere. Quomodo vero haec omnia debeant plenius intelligi, ex superiori expositione facile potest agnosci.
Chapter 81 of 114