Caput XXXV. Quod animus dum ex multa consideratione infirmitatis suae humiliatur, saepe ad sublimem intelligentiam divinitus illuminatur.
Tunc Daniel, cujus nomen Balthasar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi hora una, et cogitationes ejus conturbabant eum (Dan. IV). Puto quia ad Danielem pertineat, et quia verae devotionis officium existat ad semetipsum redire, exteriorum oblivisci et interiora cogitare, eo maxime tempore cum debet propriae, vel alienae saluti consulere. Aliud est tempus investigandi quae sunt supra se, atque aliud est tempus discutiendi quae sunt intra se. Omnia enim tempus habent. Tempus itaque est contemplandi magnalia divina, et est tempus considerandi infirma nostra. Istud est tempus ridendi. Nam et ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Cur non sit tempus ridendi in matutino divinae revelationis et contemplatione aeterni luminis? Cur non sit tempus flendi in vespertino horrendae visionis, in considerandis humanae conscientiae tenebris? Vespertinum tempus est quando ante contemplantis oculos lumen revelantis gratiae emergit et in sui admirationem convertit, et saepe extra semetipsum per mentis excelsum rapit: Exitus, inquit, matutini, et vespere delectabis (Psal. LXIV). Qui sunt isti matutini exitus, nisi ad veri solis irradiationem humanae mentis excessus? Dicit ergo quia delectant exitus matutini, cur non et vespera, vel introitus vespertini? Nam mane solemus ab interioribus ad exteriora exire, et vespere ab exterioribus ad interiora redire. Quis autem digne miremur quam sit dulce, quamve delectabile, fervente jam charitate, et quasi sub aestivo tempore ad matutinam lucem radiantis divinitatis se a somno excutere, et extra humanae mentis angustias in auram libertatis erumpere, et in latum illum divinorum spectaculorum campum mentis alienatione transire? Delectant itaque exitus matutini, contristant autem introitus vespertini, eo procul dubio tempore cum animus revertitur ad considerationem sui: Ad meipsum, inquit, anima mea conturbata est (Psal. XLI). Sed in horrore visionis nocturnae, in consideratione horridae conscientiae unum est certum levamen animi, memoria videlicet Dei sui, et hoc est quod additur ibi: Ad meipsum, anima mea conturbata est, propterea memor ero tui. Hoc est quod alias dicit: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI). Et hoc in loco: Exitus matutini, et vespere delectabis. Tu, inquit, delectabis, non ipsa hora, non ipsi introitus vespertini temporis. Nam quae, quaeso, poterit esse delectatio in consideranda tenebrosa illa humani cordis abysso? Pravum siquidem est cor hominis, et inscrutabile, et quis cognoscet illud? Hoc est quod Daniel, dum diu cogitat, apud semetipsum cogitationes suae conturbant eum. Sed qui infirma sua libenter considerat, diligenter retractat, et se in eorum consideratione humiliat, dum illud studiose discutit quod in seipso per semetipsum deprehendere potuit, saepe et ad id divinitus illuminatur quod per seipsum scire non potuit. Hoc est quod Daniel, dum apud se diu tacitus meditatur, ad praenoscendam regiae potestatis ruinam ejusdemque ruinae causam divinitus eruditur.
Chapter 79 of 114