Caput XV. De auctoritatis magnitudine mentis postmodum ruiturae.
Sed audiamus quid adhuc de hac arbore dicitur in eo quod sequitur: Aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. Aspectus ejusmodi arboris usque ad terminos universae terrae porrigitur, quando nominis ejus dignitatem qui ejusmodi est, morum similitudine propinqui et morum dissimilitudine longinqui pariter verentur, auctoritatesque ejus tam a bonis diligitur, quam a malis timetur. Nonne illius aspectus usque ad terminos universae terrae prominebat, de quo illius sententiae veritas constabat: Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam (II Cor. II). Nonne et illarum arborum aspectus usque ad terminos universae terrae dilatabatur, de quibus veraciter dicitur: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. LXXXI). Sed et secundum alium quemdam sensum arboris nostrae aspectus in nobismetipsis usque ad terminos universae terrae, patet, cum jam unumquemque nostrum propriae virtutis experientia, nec in magnis, nec in minimis latet. Si enim per arborem virtutem, per aspectum arboris notitiam virtutis accipimus, cum jam quid in singulis rebus possumus multo studio, multo exercitio didicerimus, quid aliud quam arboris nostrae aspectum usque ad terminos universae terrae propalavimus? Nonne arboris suae aspectum usque ad terminos universae terrae propalaverat, et virtutis suae experientiam per omnia jam coeperat, qui de seipso illud quod et superius jam posuimus veraciter asseverat. Ego enim didici in quibus sufficiens sim. Scio humiliari, scio et abundare ubique, et in omnibus instructus sum (Philipp. VI).
Chapter 59 of 114