Skip to the text

Caput XXI. Quod nihil in nos possunt spiritus maligni nisi permissione Dei.

Duo sunt quae ex praesenti possumus patenter colligere. Primum quod non possunt nos maligni spiritus, nisi quantum permittuntur, tentare. Secundum quia, si juxta omnem virtutem suam ad nostram impugnationem relaxarentur, nemo posset eorum impetum tolerare. Qui enim arborem succidere possunt, et volunt, et tamen non nisi permissi succidunt, patet profecto quia sine Dei permissione nil in nostra insectatione praesumunt. Sed quid in hominibus praesumerent sine Dei permissione qui, attestante Evangelio, nec gregem porcorum sine divina licentia ausi sunt invadere? (Matth. VIII; Marc. V; Luc. VIII.) Tantum itaque in electorum impugnatione eis licentiae relaxatur, quantum utilitas eorum exigit, vel justitia meretur. Quae enim humana virtus eorum impetum posset sustinere, si talem tantamque arborem, accepta divinitus licentia, statim potuerunt evertere? Sed consolatur nos in hoc apostolus Paulus: Fidelis, inquit, est Dominus, qui non sinit vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X). Nisi ergo arbor ista nimis alta fuisset et de sua virtute intumesceret, nimisque praesumeret, sententiam succisionis divinitus non acciperet. Attende modo grandem arborem, et de fortitudinis suae abundantia nimis praesumentem: Ego dixi, inquit, in abundantia mea, non movebor in aeternum (Psal. XXIX). Sed statim ex subtractione gratiae supervenientique tentatione didicit quid, vel quantum de seipsa potuit: Avertisti, inquit, faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (ibid.). Arbor itaque succiditur, quando constantiae virtus tentationibus paulatim attenuatur, tandemque funditus tollitur. Nonne arboris illius robur succisum fuit quae dixit: Dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum (Psal. XXXVII). Nonne virtus ejus subtracta arborque succisa ad ima ruit, quando ad unius concupiscentiae respectum in adulterium, et de adulterio in homicidium cecidit?

Chapter 65 of 114