Caput XXVII. Quomodo mens ad omnem crudelitatem quandoque effrenatur, cum tamen divinitus ad poenitentiam reservetur.
Et mirum quidem, nec tamen minus verum, quod quosdam divina dispositio ad summam crudelitatem effrenari permittit, quos tamen ad poenitentiam reservare disponit, utpote quos ad vitam aeternam praeordinavit. Dicitur ergo de hujusmodi homine: Et cum feris pars ejus in herba terrae. Per feras quae dente et ungue saeviunt (unde et a feritate, feroces dictae sunt) recte satis crudeles quique intelligi possunt. De qualibus Psalmista: Filii hominum, inquit, dentes eorum arma, et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI). Per herbam terrae intelligimus oblectamenta carnis moriturae et gloriam transeuntis vitae. Omnis siquidem caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni. Partem igitur cum crudelibus, et quasi cum feris in herba terrae habere videntur, qui propter avaritiam et ambitionem ad rapinam et fraudem et ad omnem crudelitatem effrenantur. Quid enim est cum crudelitatis ministris, tabulisque feris partem habere, nisi cum talibus sociis, sicut in morum similitudine, sic et in retributionum debito sortem accipere? Econtra autem Propheta talium consortia habere, vel cum eis partem accipere summopere declinabat, cum dicebat: Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo (Psal. C). Unde et alias: Non adhaesit mihi cor pravum (ibid.). Cor ejus ab humano commutetur. Cor animae praevaricatricis et in ima ruentis ab humano commutatur, quando totius humanitatis et pietatis affectus omnino amittitur, quando temporalium amore et ex avaritiae vitio ad opera misericordiae medullitus obduratur, secundum illud. Viscera avari crudelia (Prov. XII). Post tot autem corruptionis gradus, adhuc in augmentum mali et illud additur, quod subinfertur, et cor ferae detur ei. Cor ferae datur et accipitur, quando proximus proximum suum sine alicujus commodi respectu, solo malignitatis instinctu, tam inaniter quam crudeliter prosequitur. Audi quid sentiat Propheta de talibus: Virum sanguinum, inquit, et dolosum abominabitur Dominus (Psal. V).
Chapter 71 of 114