Caput XIV. De magnitudine gratiae mentis postmodum casurae, et in tanta plenitudine gratiae, quid soleat esse causa ruinae.
Videbam, inquit, et ecce arbor magna in medio terrae et altitudo ejus nimia. Quid intelligemus per magnitudinem arboris, nisi immensum robur virtutis? Nonne et magna illa arbor fuit quae plenitudinem gratiae, et fortitudinis accepit? Stephanus, inquit, plenus gratia, et fortitudine (Act. VI). Ecce arbor magna in medio terrae, et altitudo ejus nimia. Ergo haec arbor magna fuit, alta fuit, et in medio terrae fuit. Ad multa et magna se dilatabat per virtutem, ad alta se erigebat per subtilitatem, et in intimis stabat per intentionem. Ad fortia se extendebat, ad summa se erigebat, et in intimis fixa manebat. In magnis fuit per exercitium, in summis per studium, in intimis per desiderium. Quia ergo fortia agebat, magna arbor erat; quia intima bona desiderabat, in medio terrae erat; quia de sublimibus subtiliter sentiebat, altitudo ejus magna erat. Magna, inquit, arbor et fortis, et proceritas ejus contingens coelum. Ecce arbor magna, arbor robusta, arbor procera. Magna ad bona agenda, fortis ad mala toleranda, procera ad sublimia contemplanda. Magna in actionibus, fortis in tentationibus, sublimis in investigationibus. Attende quam alta erat cujus proceritas etiam coelum tangebat. Proceritas ejus coelum tangebat, quia investigationis ejus sublimitas coelestia penetrabat. Proceritas itaque ejus alta fuit, et altitudo ejus procera fuit. Vere magna altitudo fuit quae se summis, et coelestibus immersit. Elige itaque in hujus consideratione arboris quod amplius mireris, magnitudinem, fortitudinem seu proceritatem. Magna, inquit, arbor et fortis, et proceritas ejus contingens coelum, Magna arbor fuit, quae veraciter dicere potuit: Ubique et in omnibus instructus sum. Scio humiliari, scio et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV). Fortis arbor fuit quae fidenter dicere potuit: Non timebo quid faciat mihi homo. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum (Psal. LV). Si exsurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo (Psal. XXVI). Prae caeteris arboribus procera fuit, quae dicere de se non dubitavit: Et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem, et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit (Eccle. I). Proceritas ejus coelum tangebat, qui veraciter dicere poterat: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam vero non hujus saeculi nec principum hujus saeculi qui destruuntur. Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit ante saecula, quam nemo principum hujus saeculi cognovit (II Cor. XXIX). Sed vide quisquis haec audis, vel legis, si forte altitudo tua est magna, vide, inquam, et diligenter attende ne forte sit et nimia. Hoc fortassis in hac descripta arbore reprehensibile fuit, hoc fortassis succisionis causa exstitit quod ejus altitudo nimia fuit. Et altitudo, inquit, ejus nimia. Forte Nabuchodonosor ambulabat in magnis et mirabilibus super se, et hoc ei fortassis exstitit causa ruinae. Fortassis Nabuchodonosor alta sapiebat, et idcirco altitudo ejus nimia erat: Noli, inquit Apostolus, altum sapere, sed time (Rom. XI). Sicut enim qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Altiora igitur te ne quaesieris, ne forte proceritas tua sit alta nimis. Scrutator majestatis opprimitur a gloria, et sententiam succisionis meretur arbor cujus altitudo est nimia. Nonne ejusmodi arbores altae fuerunt, et juste succidi meruerunt, quae cum cognovissent Deum non sicut Deum, glorificaverunt, aut gratias egerunt: Sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I).
Chapter 58 of 114