Skip to the text

Caput XXIII. Quomodo mens post foedam dejectionem sui soleat postmodum et ab aliis contemni, et in semetipsam resolvi.

Sed cum coeperit homo virtutum ramos, consiliique fructum amittere, et tam vitae honestatem quam doctrinae auctoritatem omnino non habere, quis jam ei vel carnalium obedire, vel spiritualium per familiaritatem dignetur inhaerere? Recte ergo adjungitur quod adhuc de hac arbore dicitur: Fugiant bestiae quae subter eam sunt, et volucres de ramis ejus. Bestiae siquidem quae prius subter eam erant diffugiunt, quando subjecti ipsius ejus obedientiam detrectant, et carnales quique magisterium ejus contemnunt. Volucres coeli de ramis ejus fugere, est spirituales quosque viros vitae illius infamiam horrere, consortiaque declinare. Nonne illius magnae arboris cui, secundum Dominicum testimonium, non erat similis super terram, eo quod vere esset vir magnus inter omnes orientales, et inter praecipuos primus; nonne, inquam, magnae illius arboris umbracula juniores abominabantur, et jam subter eam esse bestiae dedignabantur cum de se veraciter protestabatur: Nunc autem derident me juniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei. Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni (Job XXX). Quid, quaeso, majores faciebant si juniores, et tam viles eum deridebant, eo quod arbor tanta esset ex Domini permissione succisa, et a planta pedis usque ad verticem ulcere pessimo percussa? Quam magna et illa arbor erat cui Dominus testimonium perhibebat, quod hominem secundum cor suum invenerat. Nonne conversabantur in ramis ejus volucres coeli, cum veraciter de se protestetur: Quia innocentes, et recti adhaeserunt mihi? (Psal. XXIV.) Nonne et tunc temporis de ramis ejus aufugerant cum iterum in oratione proclamabat: Longe fecisti notos meos a me, posuerant me abominationem sibi (Psal. LXXXVII); et iterum: Elongasti a me amicum, et proximum, et notos meos a miseria (ibid.). Sed tunc apud quemlibet virtutis virum impletur quod scribitur de hac arbore, ut, ligni robore succiso, fugiant subter habitantes bestiae, cum vigore animi fracto tentationibusque exhausto, jam non valet mens carnales impetus cohibere, vel quaelibet irrationabilia desideria sub rationis magisterio coercere. Avium coeli cohabitationem amittimus, cum sublimium investigationum jucunda spectacula, tot phantasmatum occursione turbati, exercere non valemus. Ramis suis inhabitantes volucres arbor amittit, cum meditationes suas circa assuetam morum suorum circumspectionem exercere jam nequit. Contubernia talium volucrum nos amisisse saepe dolemus, cum cogitationes nostras ab inepta evagatione restringere non valemus, ita ut unusquisque nostrum illud beati Job recte apud se dicat, cum suas aves non sine suo dolore evolasse jam videat: Cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum (Job VII).

Chapter 67 of 114