Caput XXVIII. Quomodo malum grassatur in his qui semper in deteriora labuntur.
Attende, obsecro, quomodo malum grassatur. Prius amittuntur bona, postea committuntur et mala. In excussione foliorum, et dispersione fructuum, intellige detrimenta bonorum. In alligatione in herbis et obduratione cordis, intellige incrementa malorum.
Illud autem notandum, quibus gradibus accrescat accumulatio vitiorum, prius in avaritiam dejicitur, tandem autem per multiplices corruptionis gradus ad omnem crudelitatem effrenatur. Primo itaque vinculo ferreo et aereo praevaricatrix anima ligatur, quando cum forti labore et pertinaci sollicitudine, circa terrenorum acquisitionem infatigabiliter occupatur. Rore coeli tingitur, quando maligna suggestione ad fraudem imbuitur, ut ad avaritiae instigationem, quod non potest per industriam, acquirat per fraudulentiam. Fit autem tandem cum feris pars ejus in herbis terrae, quando id quod non potest per industriam, neque per fraudem acquirere cupit, ac satagit per violentiam et rapinam obtinere. Ecce quomodo morbus avaritiae crescit, et malum crudelitatis inducit. Est autem primus gradus saevitiae, quando pro aliqua sui commoditate praesumit, vel sustinet (non tamen sine conscientiae remorsu) in proximum suum saevire. Cor ab humano commutatur, quando nulla compassione movetur, nulla humanitate mollitur, quando exercendis rapinis nullo divini timoris respectu, nulla poenae vel nulla penitus conscientiae stimulatione mordetur. Cor ferae accipit qui gratis etiam saevit, qui sine causa aliqua ad apertam malitiam erumpit. Primus itaque malitiae gradus est, quando sine causa omnino erga proximum suum obduratur. Secundus autem, quando in miseriis proximi nulla compassione tangitur. Tertius et pessimus, quando jam in ejus malis pascitur et delectatur.
Chapter 72 of 114