Caput XXX. Quomodo soleat multorum utilitati deservire quod quosdam contingat de sublimi corruere.
In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio, donec cognoscant viventes quod dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicunque voluerit dabit illud, et humillimum hominem constituet super eo (Dan. IV). Ut superius jam diximus, per vigiles hoc loco sanctos angelos intelligimus. Apostolo autem docente, didicimus quia omnes administratorii spiritus missi sunt propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Salutis itaque nostrae cooperatores angeli, et divinae ordinationis ministri humana disponunt, prout communi hominum utilitati congruere, Deo revelante, cognoscunt. Solet autem saepe multorum utilitati militare quod quosdam contingit ex magno sublimitatis culmine corruere, ut discant caeteri non altum sapere, sed de semetipsis semper humilia sentire, et in quolibet virtutum culmine morum ruinam timere, et veraciter agnoscant quia solus Dominus est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Hanc ejusmodi ruinae utilitatem propheticus sermo innuit, dicens: Donec cognoscant viventes quod dominatur Excelsus in regno hominum. Divina itaque dispensatione, cum communis utilitas hoc exigit, magnae auctoritatis viri permittuntur cadere, eo duntaxat tempore quo inveniuntur de sua magnitudine superbire. Fit itaque circa eamdem personam unum idemque judicium, tam justum quam pium, quantum ad ipsam quidem justum, pium vero inquantum proficit ad cautelam aliorum. Justum namque valde est, ut qui ex divinis muneribus insolenter intumescit, ex propria ruina discat quam nihil sit, et per semetipsum quam nihil possit. Sermo autem sanctorum idem decretum idcirco esse dicitur, quia quod in lumine Dei futurum a quibusdam praevidetur, in commune confertur. Petitio vero sanctorum est, quia non solum fieri volunt, verum etiam cum desiderio expetunt quod multis utile, et divinae gloriae militare praenoscunt. Erit itaque ejusmodi judicium sanctorum decretum, quia misericorditer justum, sermo sanctorum, quia veraciter futurum. Petitio, quia juste pium.
Chapter 74 of 114