Skip to the text

Caput XVI. De multitudine scientiae mentis ruiturae, et in tanta scientiae plenitudine quid esse soleat causa ruinae.

Adhuc additur de hac arbore: Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius, et esca universorum in ea. In foliis verba, in fructu scientia, in esca doctrina. Foliis fructus vestitur, et verbis compositis sententia ornatur: Os enim sapientis ornat scientiam (Prov. XV). Fructus bonus sapit, et pascit, et scientia spiritalis spiritalem esuriem per sacram admonitionem suaviter reficit. Folia itaque pulcherrima, sunt verba diserta, fructus copiosus, sensus eruditus, multiplex intellectus. Esca universorum est plena eruditio omnium, discreta admonitio singulorum. Folia verborum pulchra, ut arbitror, illa arbor habebat, et bonorum sensuum, utiliumque consiliorum fructibus abundabat quae veraciter dicere potuit: Qui me audiebant exspectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum. Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum (Job XXIX). Fructum copiosum illa arbor habuit, quae in veritate dicere potuit: Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum; initium et consummationem, et medietatem temporum; vicissitudinum permutationes, et consummationes temporum; morum mutationes, et divisiones temporum; anni cursus, et stellarum dispositiones; naturas animalium, et iras bestiarum; vim ventorum, et cogitationes hominum; differentias virgultorum, et virtutes radicum; et quaecunque sunt absconsa, et improvisa, didici (Sap. VII). Esca universorum nonne in illo fuit qui in hoc ipsum se debitorem cognovit, cum dixit: Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I). Nonne esca universorum in ipso est qui doctrina sua omnes aedificare potest? Nonne escam universorum in seipso habet, qui per spiritum consilii qui menti ejus praesidet, et per gratiam discretionis qua pollet, quacunque tentatione circumventos, quacunque tribulatione oppressos, salubri consilio instruere, et blanda admonitione erigere sufficienter valet? Nonne similiter et ille quantum ad semetipsum attinet, omnium escam in seipso invenit, qui quaelibet sancta desideria nutrire, et ad quaelibet bona opera animum suum inflammare propriis meditationibus et spiritualibus theoriis novit, quoties, et quantum voluit? Sed, sicut superius innuimus de arboris altitudine, videamus ne forte et hoc in ea sit reprehensibile quod dicitur fructum nimium habere. Non enim dicitur quod fructus ejus multus, vel fructus ejus copiosus, sed fructus ejus, inquit, nimius, fructum nimium arguit qui dicit, in rebus supervacuis noli scrutari multipliciter. Aliud est importune quaerere impossibilia, quamvis forte sint utilia, atque aliud curiose investigare inutilia, quamvis et ipsa sint possibilia. Illud pertinet ad altitudinis nimietatem, istud pertinet ad fructuum superfluitatem. Praesumptio incomprehensibilium prohibetur, cum dicitur: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed quae praecepit tibi Deus, etc. (Eccle. III.) Curiositas supervacuarum rerum reprehenditur in eo quod dicitur, in rebus supervacuis noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. Vultis audire de arboribus quae ejusmodi sunt, quae praesumptionis et curiositatis audaciam temperare nolunt, quomodo saepe sententiam succisionis incurrunt: Multos enim, inquit, supplantavit suspicio illorum; et in vanitate detinuit sensum illorum (Eccli. III).

Chapter 60 of 114