Caput XLIV. De quanto virtutum culmine contingat in ima vitiorum corruere.
Sunt autem capilli subtiles et longi, et recte in eis profunda et peracuta consilia possunt intelligi. Corpus vero aquilarum multa tegitur densitate plumarum. Solent autem aquilae caeteris cunctis animantibus videre perspicacius et volare sublimius. Capillos itaque quasi in similitudinem aquilarum habet, qui multa prudentia, qui plurima astutia callet, qui in fraudibus inveniendis, qui in dolis nectendis nullo jam segnior, nullo invenitur inferior. Rapaces autem aves, ut omnes novimus, unguibus desaeviunt, omnes vero aves in commune lacerant et laedunt quod unguibus apprehendunt. Quid itaque est ungues velut avium habere, quam quoscunque laedere quibus possis praevalere. Sed si sub unguium typo crudelitatis officium recte intelligitur, nonne id ipsum superius sub alia figura exprimitur, ubi dicitur: Et cum feris erit habitatio tua. Sed ferae aves non aucupant, nec habent omnino quid avibus faciant. Qui igitur saeculares et carnales quosque et quasi terrae incubantes libenter opprimunt, quid aliud quam ferarum more in animalia desaeviunt? Nonne recte animalia dicendi sunt quae soli ventri deserviunt, quorum Deus venter est, et gloria in confusione? Qui autem spiritales viros persequuntur quid aliud quam avium more avibus insidiantur, et vetut unguibus debacchantur? Nonne tibi aves coeli videntur esse qui veraciter possunt dicere: Nostra autem conversatio in coelis est? Nonne coeli aves dicendi sunt qui se in alta contemplationis penna suspendunt? In priori igitur sententia habemus quomodo infesti sunt carnalibus; in hac autem habemus quomodo tandem aliquando penitus non parcunt vel ipsis spiritualibus. Dicat ergo de hujusmodi homine, dicat: Donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi ungues avium, ut sit tam promptus ad circumveniendum etiam circumspectos, quam absque dubio est pronus ad opprimendum viros etiam virtute conspicuos. Hic efficax ad fallendum, hic procax et impudens ad persequendum: Os tuum, inquit Psalmista, abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos (Psal. XLIX). Ecce quomodo fallacem arguit. Audi, et quomodo procaces confundit: Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt (Psal. XCIII). Nonne in coeli volatilia, et velut unguibus desaeviunt, qui justi animam captant, et innocentem condemnant? Vel per aves daemones possunt intelligi, sicut habemus ex lectione Evangelii (Luc. VIII). Quid igitur erit ungues ad ejusmodi avium similitudinem habere, nisi bonos quoslibet solo malignitatis instinctu infestare? Ecce jam habemus de quam alto perfectionis culmine contingat virum virtutum in ima vitiorum corruere, ut discat homo in qualicunque sanctitatis celsitudine, semper morum ruinam timere. Recole qualem superius ex mystica arbore descripsit, simul et attende ad quem exitum tandem aliquando venit. Et de arbore quidem legis, quia in ramis ejus conversabantur volucres coeli, et ex ea vescebatur omnis caro. Erat itaque bonis ad protectionem, omnibus autem ad consolationem. Quia volucres coeli conversabantur in ea, et omnis caro vescebatur ex ea. Ecce idem ipse post omnia, dente et ungue in omnes saevit, quia et pars ejus cum feris exstitit et ungues ut avium accepit.
Chapter 88 of 114